Ecclesiasticus 8 Comparatio: Vulgate vs Clementine Vulgate
Ecclesiasticus 8
1non litiges cum homine potente ne forte incidas in manus illius
2non contendas cum viro locuplete ne forte contra consistat litem tibi
3multos perdidit aurum atque argentum et usque cor regum extendit et convertit
4non litiges cum homine linguato et non strues in igne illius ligna
5non communices homini indocto ne male de progenie tua loquatur
6ne despicias hominem avertentem se a peccato neque inproperes ei memento quoniam omnes sumus in correptionem
7ne spernas hominem in sua senecta etenim ex nobis senescunt
8noli de mortuo gaudere sciens quoniam omnes morimur et in gaudium nolumus venire
9ne despicias narrationem presbyterorum sapientium et in proverbiis illorum conversare
10ab ipsis enim disces doctrinam intellectus et servire magnatis sine querella
11non te praetereat narratio seniorum et ipsi enim didicerunt a patribus suis
12quoniam ab ipsis disces intellectum et in tempore necessitatis responsum
13non incendas carbones peccatoris arguens eos ne incendaris flamma ignis peccatorum illorum
14ne contra faciem stes contumeliosi ne sedeat quasi insidiator ori tuo
15noli fenerare homini fortiori te quod si feneraveris tamquam perditum habe
16non spondeas super virtutem tuam quod si spoponderis quasi restituens cogita
17non iudices contra iudicem quoniam secundum quod dignum est iudicat
18cum audace non eas in via ne forte gravet mala sua in te ipse enim secundum voluntatem suam vadit et simul cum stultitia illius peries
19cum iracundo non facias rixam cum audace non eas in desertum quoniam quasi nihil est ante illum sanguis et ubi non est adiutorium elidet te
20cum fatuis ne consilium habeas non enim poterunt diligere nisi quae ipsis placent
21coram extraneo ne facias consilium nescis enim quid pariet
22non omni homini cor tuum manifestes ne forte inferat tibi gratiam et convicietur tibi
Ecclesiasticus 8
1Non litiges cum homine potente, ne forte incidas in manus illius.
2Non contendas cum viro locuplete, ne forte contra te constituat litem tibi :
3multos enim perdidit aurum et argentum, et usque ad cor regum extendit et convertit.
4Non litiges cum homine linguato, et non strues in ignem illius ligna.
5Non communices homini indocto, ne male de progenie tua loquatur.
6Ne despicias hominem avertentem se a peccato, neque improperes ei : memento quoniam omnes in correptione sumus.
7Ne spernas hominem in sua senectute, etenim ex nobis senescunt.
8Noli de mortuo inimico tuo gaudere : sciens quoniam omnes morimur, et in gaudium nolumus venire.
9Ne despicias narrationem presbyterorum sapientium, et in proverbiis eorum conversare :
10ab ipsis enim disces sapientiam et doctrinam intellectus, et servire magnatis sine querela.
11Non te prætereat narratio seniorum, ipsi enim didicerunt a patribus suis :
12quoniam ab ipsis disces intellectum, et in tempore necessitatis dare responsum.
13Non incendas carbones peccatorum arguens eos, et ne incendaris flamma ignis peccatorum illorum.
14Ne contra faciem stes contumeliosi, ne sedeat quasi insidiator ori tuo.
15Noli fœnerari homini fortiori te : quod si fœneraveris, quasi perditum habe.
16Non spondeas super virtutem tuam : quod si spoponderis, quasi restituens cogita.
17Non judices contra judicem, quoniam secundum quod justum est judicat.
18Cum audace non eas in via, ne forte gravet mala sua in te : ipse enim secundum voluntatem suam vadit, et simul cum stultitia illius peries.
19Cum iracundo non facias rixam, et cum audace non eas in desertum : quoniam quasi nihil est ante illum sanguis, et ubi non est adjutorium, elidet te.
20Cum fatuis consilium non habeas : non enim poterunt diligere nisi quæ eis placent.
21Coram extraneo ne facias consilium : nescis enim quid pariet.
22Non omni homini cor tuum manifestes, ne forte inferat tibi gratiam falsam, et convicietur tibi.
Intellegere Vulgate vs Clementine Vulgate in Ecclesiasticus 8
Vulgate (Vulgate)
Biblia Sacra Vulgata, versio latina ab Hieronymo facta saeculo IV.
Clementine Vulgate
Vulgata Clementina, editio officialis Ecclesiae Catholicae a Papa Clemente VIII promulgata anno 1592.
Vides comparationem lateris ad latus Ecclesiasticus 8 in Vulgate et Clementine Vulgate. Has duas versiones conferre iuvat ad intellegendas subtilitates textus originalis.
Key Comparison: Ecclesiasticus 8:16
"non spondeas super virtutem tuam quod si spoponderis quasi restituens cogita"
"Non spondeas super virtutem tuam : quod si spoponderis, quasi restituens cogita."





