Ecclesiasticus 21 Comparatio: Vulgate vs Clementine Vulgate
Ecclesiasticus 21
1fili peccasti non adicias iterum sed et de pristinis deprecare ut tibi remittatur
2quasi a facie colubri fuge peccata et si accesseris ad illa suscipient te
3dentes leonis dentes eius interficientes animas hominum
4quasi romphea bis acuta omnis iniquitas plagae illius non est sanitas
5cataplectatio et iniuriae adnullabunt substantiam sic substantia superbiae eradicabitur
6deprecatio pauperis ex ore usque ad aures eius veniet et iudicium festinato adveniet illi
7qui odit correptionem vestigium est peccatoris et qui timet Deum convertet ad cor suum
8notus a longe potens lingua audaci et sensatus scit labi se ab ipso
9qui aedificat domum inpendiis alienis quasi qui colligat lapides suos in hieme
10stuppa collecta synagoga peccantium et consummatio illorum flamma ignis
11via peccantium conplanata lapidibus et in fine illorum inferi et tenebrae et poena
12qui custodit iustitiam continebit sensum eius
13consummatio timoris Dei sapientia et sensus
14non erudietur qui non est sapiens in bono
15est autem insipientia quae abundat in malo et non est sensus ubi abundat amaritudo
16scientia sapientis tamquam inundatio abundabit et consilium illius sicut fons vitae permanet
17cor fatui quasi vas confractum et omnem sapientiam non tenebit
18verbum sapiens quodcumque audierit scius laudabit et ad se adiciet audivit luxuriosus et displicebit illi et proiciet illud post dorsum suum
19narratio fatui quasi sarcina in via nam in labiis sensati invenietur gratia
20os prudentis quaeritur in ecclesia et verba illius cogitabunt in cordibus suis
21tamquam domus exterminata sic fatuo sapientia et scientia insensati inenarrabilia verba
22conpedes in pedibus stulto doctrina et quasi vincula manuum supra manum dexteram
23fatuus in risu inaltat vocem suam vir autem sapiens vix tacite ridebit
24ornamentum aureum prudenti doctrina et quasi brachiale in brachio dextro
25pes fatui facilis in domum proximi et homo peritus confundetur a persona potentis
26stultus a fenestra respiciet in domum vir autem eruditus foris stabit
27stultitia hominis audire per ostium et prudens gravabitur contumelia
28labia inprudentium stulta narrabunt verba autem prudentium statera ponderabuntur
29et in ore fatuorum cor illorum et in corde sapientium os illorum
30dum maledicit impius diabolum maledicit ipse animam suam
31susurrio coinquinabit animam suam et in omnibus odietur et qui manserit odiosus erit tacitus et sensatus honorabitur
Ecclesiasticus 21
1Fili, peccasti, non adjicias iterum : sed et de pristinis deprecare, ut tibi dimittantur.
2Quasi a facie colubri fuge peccata : et si accesseris ad illa, suscipient te.
3Dentes leonis dentes ejus, interficientes animas hominum.
4Quasi rhomphæa bis acuta omnis iniquitas : plagæ illius non est sanitas.
5Objurgatio et injuriæ annullabunt substantiam, et domus quæ nimis locuples est annullabitur superbia : sic substantia superbi eradicabitur.
6Deprecatio pauperis ex ore usque ad aures ejus perveniet, et judicium festinato adveniet illi.
7Qui odit correptionem vestigium est peccatoris, et qui timet Deum convertetur ad cor suum.
8Notus a longe potens lingua audaci, et sensatus scit labi se ab ipso.
9Qui ædificat domum suam impendiis alienis, quasi qui colligit lapides suos in hieme.
10Stupa collecta synagoga peccantium, et consummatio illorum flamma ignis.
11Via peccatorum complanata lapidibus : et in fine illorum inferi, et tenebræ, et pœnæ.
12Qui custodit justitiam, continebit sensum ejus.
13Consummatio timoris Dei, sapientia et sensus.
14Non erudietur qui non est sapiens in bono.
15Est autem sapientia quæ abundat in malo, et non est sensus ubi est amaritudo.
16Scientia sapientis tamquam inundatio abundabit, et consilium illius sicut fons vitæ permanet.
17Cor fatui quasi vas confractum, et omnem sapientiam non tenebit.
18Verbum sapiens quodcumque audierit scius, laudabit, et ad se adjiciet : audivit luxuriosus, et displicebit illi, et projiciet illud post dorsum suum.
19Narratio fatui quasi sarcina in via : nam in labiis sensati invenietur gratia.
20Os prudentis quæritur in ecclesia, et verba illius cogitabunt in cordibus suis.
21Tamquam domus exterminata, sic fatuo sapientia : et scientia insensati inenarrabilia verba.
22Compedes in pedibus, stulto doctrina : et quasi vincula manuum super manum dextram.
23Fatuus in risu exaltat vocem suam : vir autem sapiens vix tacite ridebit.
24Ornamentum aureum prudenti doctrina, et quasi brachiale in brachio dextro.
25Pes fatui facilis in domum proximi : et homo peritus confundetur a persona potentis.
26Stultus a fenestra respiciet in domum : vir autem eruditus foris stabit.
27Stultitia hominis auscultare per ostium : et prudens gravabitur contumelia.
28Labia imprudentium stulta narrabunt ; verba autem prudentium statera ponderabuntur.
29In ore fatuorum cor illorum, et in corde sapientium os illorum.
30Dum maledicit impius diabolum, maledicit ipse animam suam.
31Susurro coinquinabit animam suam, et in omnibus odietur, et qui cum eo manserit odiosus erit : tacitus et sensatus honorabitur.
Intellegere Vulgate vs Clementine Vulgate in Ecclesiasticus 21
Vulgate (Vulgate)
Biblia Sacra Vulgata, versio latina ab Hieronymo facta saeculo IV.
Clementine Vulgate
Vulgata Clementina, editio officialis Ecclesiae Catholicae a Papa Clemente VIII promulgata anno 1592.
Vides comparationem lateris ad latus Ecclesiasticus 21 in Vulgate et Clementine Vulgate. Has duas versiones conferre iuvat ad intellegendas subtilitates textus originalis.
Key Comparison: Ecclesiasticus 21:16
"scientia sapientis tamquam inundatio abundabit et consilium illius sicut fons vitae permanet"
"Scientia sapientis tamquam inundatio abundabit, et consilium illius sicut fons vitæ permanet."





