Ecclesiasticus 22 Comparatio: Vulgate vs Clementine Vulgate
Ecclesiasticus 22
1in lapide luteo lapidatus est piger et omnes loquentur super aspernationem illius
2de stercore boum lapidatus est piger et omnis qui tetigerit eum excutiet manus
3confusio patris est de filio indisciplinato in filia autem in deminoratione fiet
4filia prudens hereditas viro suo nam quae confundit in contumeliam fit genitoris
5patrem et virum confundit audax et ab impiis non minorabitur ab utrisque autem inhonorabitur
6musica in luctu inportuna narratio flagella et doctrina in omni tempore sapientia
7qui docet fatuum quasi qui conglutinet testam
8qui narrat verbum non adtendenti quasi qui excitat dormientem de gravi somno
9qui enumerat stulto et in fine dicit quis est hic
10super mortuum plora defecit enim lux eius et super fatuum plora defecit enim sensus
11modicum plora supra mortuum quoniam requievit
12nequissimi enim nequissima vita super mortem fatui
13luctus mortui septem dies fatui autem et impii omnes dies vitae illorum
14cum stulto non multum loquaris et cum insensato ne abieris
15serva te ab illo ut non molestiam habeas et non coinquinaberis in inpactu illius
16deflecte ab illo et invenies requiem et non acediaberis in stultitiam illius
17super plumbum gravabitur et quod illi aliud nomen quam fatuus
18harenam et salem et massam ferri facilius est portare quam hominem inprudentem et fatuum et impium
19loramentum ligneum conligatum fundamento aedificii non dissolvetur sic et cor confirmatum in cogitatione consilii
20cogitatus sensati in omni tempore vel metu non pravabitur
21sicut pali in excelsis et cementa in inpensa posita contra faciem venti non permanebunt
22sic et cor timidum in cogitatione stulti contra impetum timoris non resistit
23sic et cor trepidum in cogitatione fatui omni tempore non metuebit sic et qui in praeceptis Dei permanet semper
24pungens oculum deducens lacrimas et qui pungit cor proferet sensum
25mittens lapidem in volatilia deiciet illa sic et qui conviciatur amico dissolvit amicitiam
26ad amicum et si produxeris gladium non desperes est enim regressus ad amicum
27si aperuerit os triste non timeas est enim concordatio excepto convicio et inproperio et superbia et mysterii revelatione et plaga dolosa in his omnibus effugiet amicus
28fidem posside cum proximo in paupertate illius ut et in bonis illius laeteris
29in tempore tribulationis illius permane illi fidelis ut et in hereditate illius coheres sis
30ante ignem camini vapor et fumus ignis inaltatur sic et ante sanguinem maledicta et contumeliae et minae
31amicum salutare non confundaris et a facie illius non me abscondam et si mala mihi evenerint per illum sustineo
32omnis qui audiet cavebit se ab eo
33quis dabit ori meo custodiam et supra labia mea signaculum certum uti ne cadam ab ipsis et lingua mea perdat me
Ecclesiasticus 22
1In lapide luteo lapidatus est piger : et omnes loquentur super aspernationem illius.
2De stercore boum lapidatus est piger : et omnis qui tetigerit eum excutiet manus.
3Confusio patris est de filio indisciplinato : filia autem in deminoratione fiet.
4Filia prudens hæreditas viro suo : nam quæ confundit, in contumeliam fit genitoris.
5Patrem et virum confundit audax, et ab impiis non minorabitur : ab utrisque autem inhonorabitur.
6Musica in luctu importuna narratio : flagella et doctrina in omni tempore sapientia.
7Qui docet fatuum, quasi qui conglutinat testam.
8Qui narrat verbum non audienti, quasi qui excitat dormientem de gravi somno.
9Cum dormiente loquitur qui enarrat stulto sapientiam : et in fine narrationis dicit : Quis est hic ?
10Supra mortuum plora, defecit enim lux ejus : et supra fatuum plora, defecit enim sensus.
11Modicum plora super mortuum, quoniam requievit :
12nequissimi enim nequissima vita super mortem fatui.
13Luctus mortui septem dies : fatui autem et impii omnes dies vitæ illorum.
14Cum stulto ne multum loquaris, et cum insensato ne abieris.
15Serva te ab illo, ut non molestiam habeas, et non coinquinaberis peccato illius.
16Deflecte ab illo, et invenies requiem, et non acediaberis in stultitia illius.
17Super plumbum quid gravabitur ? et quod illi aliud nomen quam fatuus ?
18Arenam, et salem, et massam ferri facilius est ferre quam hominem imprudentem, et fatuum, et impium.
19Loramentum ligneum colligatum in fundamento ædificii non dissolvetur, sic et cor confirmatum in cogitatione consilii.
20Cogitatus sensati in omni tempore metu non depravabitur.
21Sicut pali in excelsis, et cæmenta sine impensa posita, contra faciem venti non permanebunt :
22sic et cor timidum in cogitatione stulti contra impetum timoris non resistet.
23Sicut cor trepidum in cogitatione fatui omni tempore non metuet, sic et qui in præceptis Dei permanet semper.
24Pungens oculum deducit lacrimas, et qui pungit cor profert sensum.
25Mittens lapidem in volatilia, dejiciet illa : sic et qui conviciatur amico, dissolvit amicitiam.
26Ad amicum etsi produxeris gladium, non desperes : est enim regressus. Ad amicum
27si aperueris os triste, non timeas : est enim concordatio : excepto convitio, et improperio, et superbia, et mysterii revelatione, et plaga dolosa : in his omnibus effugiet amicus.
28Fidem posside cum amico in paupertate illius, ut et in bonis illius læteris.
29In tempore tribulationis illius permane illi fidelis, ut et in hæreditate illius cohæres sis.
30Ante ignem camini vapor et fumus ignis inaltatur : sic et ante sanguinem maledicta, et contumeliæ, et minæ.
31Amicum salutare non confundar, a facie illius non me abscondam : et si mala mihi evenerint per illum, sustinebo.
32Omnis qui audiet cavebit se ab eo.
33Quis dabit ori meo custodiam, et super labia mea signaculum certum, ut non cadam ab ipsis, et lingua mea perdat me ?
Intellegere Vulgate vs Clementine Vulgate in Ecclesiasticus 22
Vulgate (Vulgate)
Biblia Sacra Vulgata, versio latina ab Hieronymo facta saeculo IV.
Clementine Vulgate
Vulgata Clementina, editio officialis Ecclesiae Catholicae a Papa Clemente VIII promulgata anno 1592.
Vides comparationem lateris ad latus Ecclesiasticus 22 in Vulgate et Clementine Vulgate. Has duas versiones conferre iuvat ad intellegendas subtilitates textus originalis.
Key Comparison: Ecclesiasticus 22:16
"deflecte ab illo et invenies requiem et non acediaberis in stultitiam illius"
"Deflecte ab illo, et invenies requiem, et non acediaberis in stultitia illius."





