Sacrilo

enEnglishtrTürkçeesEspañolptPortuguêsfrFrançaisdeDeutschzh中文ruРусскийja日本語ko한국어viTiếng ViệtthไทยplPolskiukУкраїнськаhuMagyarcsČeštinasrСрпскиslSlovenščinasqShqiplvLatviešuetEestinlNederlandsnbNorskdaDansksvSvenskafiSuomiitItalianoheעבריתhrHrvatskilaLatinacheckarالعربية

TABULA

dashboardConspectusmenu_bookLege Bibliamlocal_libraryLibriquizCotidiana Interrogatioevent_noteMea ConsiliabookmarksSignacula

INSTRUMENTA STUDII

searchQuaerecompare_arrowsComparatio Bibliorum

Ecclesiasticus 18 Comparatio: Vulgate vs Clementine Vulgate

chevron_leftchevron_right

Ecclesiasticus 18

1qui vivit in aeternum creavit omnia simul Deus solus iustificabitur et manet invictus rex in aeternum

2quis sufficit enarrare opera illius

3quis enim investigabit magnalia eius

4virtutem autem magnitudinis eius quis enuntiabit et quis adiciet enarrare misericordiam eius

5non est minuere neque adicere nec est invenire magnalia Dei

6cum consummaverit homo tunc incipit et cum quieverit operabitur

7quid homo et quae gratia illius et quid bonum aut quid nequam illius

8numerus dierum hominum multum centum anni quasi guttae aquae a mare et sicut calculus harenae sic exigui anni in die aevi

9propter hoc patiens est Deus in illis et effudit super eos misericordiam suam

10vidit praesumptionem cordis illorum quoniam mala est et cognovit subversionem illorum quoniam nequa est

11ideo adimplevit propitiationem suam in illis et ostendit illis viam aequitatis

12miseratio hominis circa proximum suum misericordia autem Dei super omnem carnem

13qui misericordiam habet et docet erudit quasi pastor gregem suum

14misereatur excipiens doctrinam miserationis et qui festinant in iudiciis eius

15fili in bonis non des querellam et omni dato non des tristitiam verbi mali

16nonne ardorem refrigerabit ros sic et verbum melius quam datus

17nonne ecce verbum super datum bonum et utraque cum homine iustificato

18stultus achariter inproperabit et datus indisciplinati tabescere facit oculos

19ante iudicium para iustitiam tibi et antequam loquaris disce

20ante languorem adhibe medicinam et ante iudicium interroga te ipsum et in conspectu Dei invenies propitiationem

21ante languorem humilia te et in tempore infirmitatum ostende conversationem tuam

22non inpediaris operari semper et non veteris usque ad mortem iustificari quoniam merces Dei manet in aeternum

23ante orationem praepara animam tuam et noli esse quasi homo qui temptat Deum

24memento irae in die consummationis et tempus retributionis in conversatione facies

25memento paupertatis in tempore abundantiae et necessitatem paupertatis in die divitiarum

26a mane usque ad vesperam mutatur tempus et haec omnia citata in oculis Dei

27homo sapiens in omnibus metuet et in diebus delictorum adtendet ab inertia

28omnis astutus agnovit sapientiam et invenienti eam dabit confessionem

29sensati in verbis et ipsi sapienter egerunt et intellexerunt veritatem et iustitiam et inploraverunt proverbia et iudicia

30de continentia animae post concupiscentias tuas non eas et a voluntate tua avertere

31si praestes animae tuae concupiscentiam eius faciet te in gaudium inimicis

32ne oblecteris in turbis nec in modicis ad duas est enim commissio illorum

33ne fueris mediocris in contentione ex fenore et non est tibi nihil in sacculo eris enim invidus tuae vitae

Ecclesiasticus 18

1Qui vivet in æternum creavit omnia simul. Deus solus justificabitur, et manet invictus rex in æternum.

2Quis sufficit enarrare opera illius ?

3quis enim investigabit magnalia ejus ?

4virtutem autem magnitudinis ejus quis enuntiabit ? aut quis adjiciet enarrare misericordiam ejus ?

5Non est minuere neque adjicere, nec est invenire magnalia Dei.

6Cum consummaverit homo, tunc incipiet : et cum quieverit, aporiabitur.

7Quid est homo ? et quæ est gratia illius ? et quid bonum aut quid nequam illius ?

8Numerus dierum hominum, ut multum centum anni, quasi gutta aquæ maris deputati sunt : et sicut calculus arenæ, sic exigui anni in die ævi.

9Propter hoc patiens est Deus in illis, et effundit super eos misericordiam suam.

10Vidit præsumptionem cordis eorum, quoniam mala est : et cognovit subversionem illorum, quoniam nequam est.

11Ideo adimplevit propitiationem suam in illis, et ostendit eis viam æquitatis.

12Miseratio hominis circa proximum suum : misericordia autem Dei super omnem carnem.

13Qui misericordiam habet, docet et erudit quasi pastor gregem suum.

14Miseretur excipientis doctrinam miserationis, et qui festinat in judiciis ejus.

15Fili, in bonis non des querelam, et in omni dato non des tristitiam verbi mali.

16Nonne ardorem refrigerabit ros ? sic et verbum melius quam datum.

17Nonne ecce verbum super datum bonum ? sed utraque cum homine justificato.

18Stultus acriter improperabit : et datus indisciplinati tabescere facit oculos.

19Ante judicium para justitiam tibi, et antequam loquaris, disce.

20Ante languorem adhibe medicinam : et ante judicium interroga teipsum, et in conspectu Dei invenies propitiationem.

21Ante languorem humilia te, et in tempore infirmitatis ostende conversationem tuam.

22Non impediaris orare semper, et ne verearis usque ad mortem justificari, quoniam merces Dei manet in æternum.

23Ante orationem præpara animam tuam, et noli esse quasi homo qui tentat Deum.

24Memento iræ in die consummationis, et tempus retributionis in conversatione faciei.

25Memento paupertatis in tempore abundantiæ, et necessitatum paupertatis in die divitiarum.

26A mane usque ad vesperam immutabitur tempus, et hæc omnia citata in oculis Dei.

27Homo sapiens in omnibus metuet, et in diebus delictorum attendet ab inertia.

28Omnis astutus agnoscit sapientiam, et invenienti eam dabit confessionem.

29Sensati in verbis et ipsi sapienter egerunt, et intellexerunt veritatem et justitiam, et impluerunt proverbia et judicia.

30Post concupiscentias tuas non eas, et a voluntate tua avertere.

31Si præstes animæ tuæ concupiscentias ejus, faciat te in gaudium inimicis tuis.

32Ne oblecteris in turbis nec in modicis : assidua enim est commissio illorum.

33Ne fueris mediocris in contentione ex fœnore, et est tibi nihil in sacculo : eris enim invidus vitæ tuæ.

Ecclesiasticus 18

1qui vivit in aeternum creavit omnia simul Deus solus iustificabitur et manet invictus rex in aeternum

2quis sufficit enarrare opera illius

3quis enim investigabit magnalia eius

4virtutem autem magnitudinis eius quis enuntiabit et quis adiciet enarrare misericordiam eius

5non est minuere neque adicere nec est invenire magnalia Dei

6cum consummaverit homo tunc incipit et cum quieverit operabitur

7quid homo et quae gratia illius et quid bonum aut quid nequam illius

8numerus dierum hominum multum centum anni quasi guttae aquae a mare et sicut calculus harenae sic exigui anni in die aevi

9propter hoc patiens est Deus in illis et effudit super eos misericordiam suam

10vidit praesumptionem cordis illorum quoniam mala est et cognovit subversionem illorum quoniam nequa est

11ideo adimplevit propitiationem suam in illis et ostendit illis viam aequitatis

12miseratio hominis circa proximum suum misericordia autem Dei super omnem carnem

13qui misericordiam habet et docet erudit quasi pastor gregem suum

14misereatur excipiens doctrinam miserationis et qui festinant in iudiciis eius

15fili in bonis non des querellam et omni dato non des tristitiam verbi mali

16nonne ardorem refrigerabit ros sic et verbum melius quam datus

17nonne ecce verbum super datum bonum et utraque cum homine iustificato

18stultus achariter inproperabit et datus indisciplinati tabescere facit oculos

19ante iudicium para iustitiam tibi et antequam loquaris disce

20ante languorem adhibe medicinam et ante iudicium interroga te ipsum et in conspectu Dei invenies propitiationem

21ante languorem humilia te et in tempore infirmitatum ostende conversationem tuam

22non inpediaris operari semper et non veteris usque ad mortem iustificari quoniam merces Dei manet in aeternum

23ante orationem praepara animam tuam et noli esse quasi homo qui temptat Deum

24memento irae in die consummationis et tempus retributionis in conversatione facies

25memento paupertatis in tempore abundantiae et necessitatem paupertatis in die divitiarum

26a mane usque ad vesperam mutatur tempus et haec omnia citata in oculis Dei

27homo sapiens in omnibus metuet et in diebus delictorum adtendet ab inertia

28omnis astutus agnovit sapientiam et invenienti eam dabit confessionem

29sensati in verbis et ipsi sapienter egerunt et intellexerunt veritatem et iustitiam et inploraverunt proverbia et iudicia

30de continentia animae post concupiscentias tuas non eas et a voluntate tua avertere

31si praestes animae tuae concupiscentiam eius faciet te in gaudium inimicis

32ne oblecteris in turbis nec in modicis ad duas est enim commissio illorum

33ne fueris mediocris in contentione ex fenore et non est tibi nihil in sacculo eris enim invidus tuae vitae

Ecclesiasticus 18:1
Vulgate

qui vivit in aeternum creavit omnia simul Deus solus iustificabitur et manet invictus rex in aeternum

VulgClementine

Qui vivet in æternum creavit omnia simul. Deus solus justificabitur, et manet invictus rex in æternum.

2
Vulgate

quis sufficit enarrare opera illius

VulgClementine

Quis sufficit enarrare opera illius ?

3
Vulgate

quis enim investigabit magnalia eius

VulgClementine

quis enim investigabit magnalia ejus ?

4
Vulgate

virtutem autem magnitudinis eius quis enuntiabit et quis adiciet enarrare misericordiam eius

VulgClementine

virtutem autem magnitudinis ejus quis enuntiabit ? aut quis adjiciet enarrare misericordiam ejus ?

5
Vulgate

non est minuere neque adicere nec est invenire magnalia Dei

VulgClementine

Non est minuere neque adjicere, nec est invenire magnalia Dei.

6
Vulgate

cum consummaverit homo tunc incipit et cum quieverit operabitur

VulgClementine

Cum consummaverit homo, tunc incipiet : et cum quieverit, aporiabitur.

7
Vulgate

quid homo et quae gratia illius et quid bonum aut quid nequam illius

VulgClementine

Quid est homo ? et quæ est gratia illius ? et quid bonum aut quid nequam illius ?

8
Vulgate

numerus dierum hominum multum centum anni quasi guttae aquae a mare et sicut calculus harenae sic exigui anni in die aevi

VulgClementine

Numerus dierum hominum, ut multum centum anni, quasi gutta aquæ maris deputati sunt : et sicut calculus arenæ, sic exigui anni in die ævi.

9
Vulgate

propter hoc patiens est Deus in illis et effudit super eos misericordiam suam

VulgClementine

Propter hoc patiens est Deus in illis, et effundit super eos misericordiam suam.

10
Vulgate

vidit praesumptionem cordis illorum quoniam mala est et cognovit subversionem illorum quoniam nequa est

VulgClementine

Vidit præsumptionem cordis eorum, quoniam mala est : et cognovit subversionem illorum, quoniam nequam est.

11
Vulgate

ideo adimplevit propitiationem suam in illis et ostendit illis viam aequitatis

VulgClementine

Ideo adimplevit propitiationem suam in illis, et ostendit eis viam æquitatis.

12
Vulgate

miseratio hominis circa proximum suum misericordia autem Dei super omnem carnem

VulgClementine

Miseratio hominis circa proximum suum : misericordia autem Dei super omnem carnem.

13
Vulgate

qui misericordiam habet et docet erudit quasi pastor gregem suum

VulgClementine

Qui misericordiam habet, docet et erudit quasi pastor gregem suum.

14
Vulgate

misereatur excipiens doctrinam miserationis et qui festinant in iudiciis eius

VulgClementine

Miseretur excipientis doctrinam miserationis, et qui festinat in judiciis ejus.

15
Vulgate

fili in bonis non des querellam et omni dato non des tristitiam verbi mali

VulgClementine

Fili, in bonis non des querelam, et in omni dato non des tristitiam verbi mali.

16
Vulgate

nonne ardorem refrigerabit ros sic et verbum melius quam datus

VulgClementine

Nonne ardorem refrigerabit ros ? sic et verbum melius quam datum.

17
Vulgate

nonne ecce verbum super datum bonum et utraque cum homine iustificato

VulgClementine

Nonne ecce verbum super datum bonum ? sed utraque cum homine justificato.

18
Vulgate

stultus achariter inproperabit et datus indisciplinati tabescere facit oculos

VulgClementine

Stultus acriter improperabit : et datus indisciplinati tabescere facit oculos.

19
Vulgate

ante iudicium para iustitiam tibi et antequam loquaris disce

VulgClementine

Ante judicium para justitiam tibi, et antequam loquaris, disce.

20
Vulgate

ante languorem adhibe medicinam et ante iudicium interroga te ipsum et in conspectu Dei invenies propitiationem

VulgClementine

Ante languorem adhibe medicinam : et ante judicium interroga teipsum, et in conspectu Dei invenies propitiationem.

21
Vulgate

ante languorem humilia te et in tempore infirmitatum ostende conversationem tuam

VulgClementine

Ante languorem humilia te, et in tempore infirmitatis ostende conversationem tuam.

22
Vulgate

non inpediaris operari semper et non veteris usque ad mortem iustificari quoniam merces Dei manet in aeternum

VulgClementine

Non impediaris orare semper, et ne verearis usque ad mortem justificari, quoniam merces Dei manet in æternum.

23
Vulgate

ante orationem praepara animam tuam et noli esse quasi homo qui temptat Deum

VulgClementine

Ante orationem præpara animam tuam, et noli esse quasi homo qui tentat Deum.

24
Vulgate

memento irae in die consummationis et tempus retributionis in conversatione facies

VulgClementine

Memento iræ in die consummationis, et tempus retributionis in conversatione faciei.

25
Vulgate

memento paupertatis in tempore abundantiae et necessitatem paupertatis in die divitiarum

VulgClementine

Memento paupertatis in tempore abundantiæ, et necessitatum paupertatis in die divitiarum.

26
Vulgate

a mane usque ad vesperam mutatur tempus et haec omnia citata in oculis Dei

VulgClementine

A mane usque ad vesperam immutabitur tempus, et hæc omnia citata in oculis Dei.

27
Vulgate

homo sapiens in omnibus metuet et in diebus delictorum adtendet ab inertia

VulgClementine

Homo sapiens in omnibus metuet, et in diebus delictorum attendet ab inertia.

28
Vulgate

omnis astutus agnovit sapientiam et invenienti eam dabit confessionem

VulgClementine

Omnis astutus agnoscit sapientiam, et invenienti eam dabit confessionem.

29
Vulgate

sensati in verbis et ipsi sapienter egerunt et intellexerunt veritatem et iustitiam et inploraverunt proverbia et iudicia

VulgClementine

Sensati in verbis et ipsi sapienter egerunt, et intellexerunt veritatem et justitiam, et impluerunt proverbia et judicia.

30
Vulgate

de continentia animae post concupiscentias tuas non eas et a voluntate tua avertere

VulgClementine

Post concupiscentias tuas non eas, et a voluntate tua avertere.

31
Vulgate

si praestes animae tuae concupiscentiam eius faciet te in gaudium inimicis

VulgClementine

Si præstes animæ tuæ concupiscentias ejus, faciat te in gaudium inimicis tuis.

32
Vulgate

ne oblecteris in turbis nec in modicis ad duas est enim commissio illorum

VulgClementine

Ne oblecteris in turbis nec in modicis : assidua enim est commissio illorum.

33
Vulgate

ne fueris mediocris in contentione ex fenore et non est tibi nihil in sacculo eris enim invidus tuae vitae

VulgClementine

Ne fueris mediocris in contentione ex fœnore, et est tibi nihil in sacculo : eris enim invidus vitæ tuæ.

Intellegere Vulgate vs Clementine Vulgate in Ecclesiasticus 18

Vulgate (Vulgate)

Biblia Sacra Vulgata, versio latina ab Hieronymo facta saeculo IV.

Clementine Vulgate

Vulgata Clementina, editio officialis Ecclesiae Catholicae a Papa Clemente VIII promulgata anno 1592.

Vides comparationem lateris ad latus Ecclesiasticus 18 in Vulgate et Clementine Vulgate. Has duas versiones conferre iuvat ad intellegendas subtilitates textus originalis.

Key Comparison: Ecclesiasticus 18:16

Vulgate

"nonne ardorem refrigerabit ros sic et verbum melius quam datus"

VulgClementine

"Nonne ardorem refrigerabit ros ? sic et verbum melius quam datum."

trending_upPopular Comparisons

VulgClementine vs Vulgatearrow_forward

Psalmi 23

VulgClementine vs Vulgatearrow_forward

Matthaeus 5

VulgClementine vs Vulgatearrow_forward

Isaias 53

auto_storiesSacrilo

Verbum ad te propius ferens, uno versu in tempore. Ad meditationem quotidianam et incrementum spirituale.

Sacrilo

De NobisContactusApp Biblia

Coniunge

© 2026 Sacrilo.

SecretumConditionesCrustula
auto_stories

Latest Answers

What Is the Kingdom of God?
read_more

What Is the Kingdom of God?

What Is the Final Judgment?
read_more

What Is the Final Judgment?

What Is the Bible’s View of Love?
read_more

What Is the Bible’s View of Love?

What Is Teleology in Theology?
read_more

What Is Teleology in Theology?

What Is Continuous Creation (Creatio Continua)?
read_more

What Is Continuous Creation (Creatio Continua)?

What Is the Lord’s Supper / Communion?
read_more

What Is the Lord’s Supper / Communion?

View Allarrow_forward