Ecclesiasticus 17 Comparatio: Vulgate vs Clementine Vulgate
Ecclesiasticus 17
1Deus creavit de terra hominem et secundum imaginem suam fecit illum
2et iterum convertit illum in ipsam et secundum se vestivit illum virtutem
3numerum dierum et tempus dedit illi et dedit illi potestatem eorum quae sunt super terram
4posuit timorem illius super omnem carnem et dominatus est bestiarum et volatilium
5creavit ex ipso adiutorium similem ipsi consilium et linguam et oculos aures et cor dedit illis excogitandi et disciplinam intellectus replevit illos
6creavit illis scientiam spiritus sensum implevit cor illorum et mala et bona ostendit illis
7posuit oculum ipsorum super corda illorum ostendere illis magnalia operum suorum
8et nomen sanctificationis conlaudent et gloriari in mirabilibus illius et magnalia enarrent operum eius
9addidit illis disciplinam et legem vitae hereditavit illos
10testamentum aeternum constituit cum illis et iudicia sua ostendit illis
11et magnalia honoris eius vidit oculus illorum et honorem vocis audierunt aures illorum et dixit illis adtendite ab omni iniquo
12et mandavit illis unicuique de proximo
13viae illorum coram ipso sunt semper non sunt absconsae ab oculis ipsius
14in unamquamque gentem praeposuit rectorem
15et pars Dei Israhel facta est manifesta
16omnia opera illorum velut sol in conspectu Dei et oculi eius sine intermissione inspicientes in viis eorum
17non sunt absconsa testamenta per iniquitatem eorum et omnes iniquitates eorum in conspectu Dei
18elemosyna viri quasi sacculum cum ipso et gratiam hominis quasi pupillam conservabit
19et postea resurget et retribuet illis retributionem unicuique in caput illorum et convertet in interiores partes terrae
20paenitentibus autem dedit viam iustitiae et conrogavit deficientes sustinere et destinavit illis sortem veritatis
21convertere ad Deum et relinque peccata tua
22precare ante faciem et minue offendiculum
23refer te ad Dominum et avertere ab iniustitia et nimis odito execrationem
24et cognosce iustitias et iudicia Dei et sta in sorte propositionis et orationis altissimi Dei
25in partes vade saeculi sancti cum vivis et dantibus confessionem
26non demoreris in errore impiorum a mortuo quasi nihil perit
27confiteberis vivens vivus et sanus confiteberis et laudabis Deum et gloriaberis in miserationibus illius
28quam magna misericordia Dei et propitiatio illius convertentibus ad se
29nec enim omnia possunt esse in hominibus quoniam non est inmortalis filius hominis et in vanitate malitiae placuerunt
30quid lucidius sole et hic deficiet aut quid nequius excogitabit caro et sanguis et hoc arguitur
31virtutem altitudinis caeli ipse conspicit et omnes homines terra et cinis
Ecclesiasticus 17
1Deus creavit de terra hominem, et secundum imaginem suam fecit illum :
2et iterum convertit illum in ipsam, et secundum se vestivit illum virtute.
3Numerum dierum et tempus dedit illi, et dedit illi potestatem eorum quæ sunt super terram.
4Posuit timorem illius super omnem carnem, et dominatus est bestiarum et volatilium.
5Creavit ex ipso adjutorium simile sibi : consilium, et linguam, et oculos, et aures, et cor dedit illis excogitandi, et disciplina intellectus replevit illos.
6Creavit illis scientiam spiritus, sensu implevit cor illorum, et mala et bona ostendit illis.
7Posuit oculum suum super corda illorum, ostendere illis magnalia operum suorum :
8ut nomen sanctificationis collaudent, et gloriari in mirabilibus illius ; ut magnalia enarrent operum ejus.
9Addidit illis disciplinam, et legem vitæ hæreditavit illos.
10Testamentum æternum constituit cum illis, et justitiam et judicia sua ostendit illis.
11Et magnalia honoris ejus vidit oculus illorum, et honorem vocis audierunt aures illorum. Et dixit illis : Attendite ab omni iniquo.
12Et mandavit illis unicuique de proximo suo.
13Viæ illorum coram ipso sunt semper : non sunt absconsæ ab oculis ipsius.
14In unamquamque gentem præposuit rectorem :
15et pars Dei Israël facta est manifesta.
16Et omnia opera illorum velut sol in conspectu Dei : et oculi ejus sine intermissione inspicientes in viis eorum.
17Non sunt absconsa testamenta per iniquitatem illorum, et omnes iniquitates eorum in conspectu Dei.
18Eleemosyna viri quasi signaculum cum ipso, et gratiam hominis quasi pupillam conservabit.
19Et postea resurget, et retribuet illis retributionem, unicuique in caput ipsorum, et convertet in interiores partes terræ.
20Pœnitentibus autem dedit viam justitiæ, et confirmavit deficientes sustinere, et destinavit illis sortem veritatis.
21Convertere ad Dominum, et relinque peccata tua :
22precare ante faciem Domini, et minue offendicula.
23Revertere ad Dominum, et avertere ab injustitia tua, et nimis odito execrationem :
24et cognosce justitias et judicia Dei, et sta in sorte propositionis, et orationis altissimi Dei.
25In partes vade sæculi sancti, cum vivis et dantibus confessionem Deo.
26Non demoreris in errore impiorum : ante mortem confitere : a mortuo, quasi nihil, perit confessio.
27Confiteberis vivens, vivus et sanus confiteberis : et laudabis Deum, et gloriaberis in miserationibus illius.
28Quam magna misericordia Domini, et propitiatio illius convertentibus ad se !
29Nec enim omnia possunt esse in hominibus, quoniam non est immortalis filius hominis, et in vanitate malitiæ placuerunt.
30Quid lucidius sole ? et hic deficiet ; aut quid nequius quam quod excogitavit caro et sanguis ? et hoc arguetur.
31Virtutem altitudinis cæli ipse conspicit : et omnes homines terra et cinis.
Intellegere Vulgate vs Clementine Vulgate in Ecclesiasticus 17
Vulgate (Vulgate)
Biblia Sacra Vulgata, versio latina ab Hieronymo facta saeculo IV.
Clementine Vulgate
Vulgata Clementina, editio officialis Ecclesiae Catholicae a Papa Clemente VIII promulgata anno 1592.
Vides comparationem lateris ad latus Ecclesiasticus 17 in Vulgate et Clementine Vulgate. Has duas versiones conferre iuvat ad intellegendas subtilitates textus originalis.
Key Comparison: Ecclesiasticus 17:16
"omnia opera illorum velut sol in conspectu Dei et oculi eius sine intermissione inspicientes in viis eorum"
"Et omnia opera illorum velut sol in conspectu Dei : et oculi ejus sine intermissione inspicientes in viis eorum."





