Ecclesiasticus 15 Comparatio: Vulgate vs Clementine Vulgate
Ecclesiasticus 15
1qui timet Deum faciet illud et qui continens est iustitiae adprehendet illam
2et obviabit illi quasi mater honorificata et quasi mulier a virginitate suscipiet illum
3cibabit illum panem vitae et intellectus et aqua sapientiae salutaris potabit illum et firmabitur in illo et non flectetur
4et continebit illum et non confundetur et inaltabit illum apud proximos suos
5et in medio ecclesiae aperiet os illius adimplebit illum spiritu sapientiae et intellectus et stolam gloriae vestiet illum
6iucunditatem et exultationem thesaurizabit super illum et nomine aeterno hereditabit illum
7homines stulti non adprehendent illam et homines sensati obviabunt illi homines stulti non videbunt illam longe enim abest a superbia et dolo
8viri mendaces non erunt illius memores et viri veraces inveniuntur in illa et successum habebunt usque ad inspectionem Dei
9non est speciosa laus in ore peccatoris
10quoniam a Deo profecta est sapientia sapientiae enim Dei adstabit laus et in ore fideli abundabit et Dominator dabit eam illi
11non dixeris per Deum abest quae odit enim ne feceris
12non dicas ille me inplanavit non enim necessarii sunt illi homines impii
13omne execramentum erroris odit Deus et non erit amabile timentibus illum
14Deus ab initio constituit hominem et reliquit illum in manu consilii sui
15adiecit mandata et praecepta sua
16si volueris mandata conservabunt te et in perpetuum fidem placitam facere
17adposuit tibi aquam et ignem ad quod voles porrige manum tuam
18ante hominem vita et mors bonum et malum quod placuerit ei dabitur illi
19quoniam multa sapientia Dei et fortis in potentia videns omnes sine intermissione
20oculi Dei ad timentes eum et ipse agnoscit omnem operam hominis
21nemini mandavit impie agere et nemini dedit spatium peccandi
22non enim concupiscit multitudinem filiorum infidelium et inutilium
Ecclesiasticus 15
1Qui timet Deum faciet bona, et qui continens est justitiæ apprehendet illam :
2et obviabit illi quasi mater honorificata, et quasi mulier a virginitate suscipiet illum.
3Cibabit illum pane vitæ et intellectus, et aqua sapientiæ salutaris potabit illum : et firmabitur in illo, et non flectetur :
4et continebit illum, et non confundetur : et exaltabit illum apud proximos suos,
5et in medio ecclesiæ aperiet os ejus, et adimplebit illum spiritu sapientiæ et intellectus, et stola gloriæ vestiet illum.
6Jucunditatem et exsultationem thesaurizabit super illum, et nomine æterno hæreditabit illum.
7Homines stulti non apprehendent illam, et homines sensati obviabunt illi. Homines stulti non videbunt eam : longe enim abest a superbia et dolo.
8Viri mendaces non erunt illius memores : et viri veraces invenientur in illa, et successum habebunt usque ad inspectionem Dei.
9Non est speciosa laus in ore peccatoris,
10quoniam a Deo profecta est sapientia. Sapientiæ enim Dei astabit laus, et in ore fideli abundabit, et Dominator dabit eam illi.
11Non dixeris : Per Deum abest : quæ enim odit ne feceris.
12Non dicas : Ille me implanavit : non enim necessarii sunt ei homines impii.
13Omne execramentum erroris odit Dominus, et non erit amabile timentibus eum.
14Deus ab initio constituit hominem, et reliquit illum in manu consilii sui :
15adjecit mandata et præcepta sua.
16Si volueris mandata servare, conservabunt te, et in perpetuum fidem placitam facere.
17Apposuit tibi aquam et ignem, ad quod volueris porrige manum tuam.
18Ante hominem vita et mors, bonum et malum : quod placuerit ei dabitur illi :
19quoniam multa sapientia Dei, et fortis in potentia, videns omnes sine intermissione.
20Oculi Domini ad timentes eum, et ipse agnoscit omnem operam hominis.
21Nemini mandavit impie agere, et nemini dedit spatium peccandi :
22non enim concupiscit multitudinem filiorum infidelium et inutilium.
Intellegere Vulgate vs Clementine Vulgate in Ecclesiasticus 15
Vulgate (Vulgate)
Biblia Sacra Vulgata, versio latina ab Hieronymo facta saeculo IV.
Clementine Vulgate
Vulgata Clementina, editio officialis Ecclesiae Catholicae a Papa Clemente VIII promulgata anno 1592.
Vides comparationem lateris ad latus Ecclesiasticus 15 in Vulgate et Clementine Vulgate. Has duas versiones conferre iuvat ad intellegendas subtilitates textus originalis.
Key Comparison: Ecclesiasticus 15:16
"si volueris mandata conservabunt te et in perpetuum fidem placitam facere"
"Si volueris mandata servare, conservabunt te, et in perpetuum fidem placitam facere."





