Ecclesiasticus 11 Comparatio: Vulgate vs Clementine Vulgate
Ecclesiasticus 11
1sapientia humiliati exaltabit caput illius et in medio magnatorum consedere illum faciet
2non laudes virum in specie sua neque spernas hominem in visu suo
3brevis in volatilibus est apis et initium dulcoris habet fructus illius
4in vestitu ne glorieris umquam nec in die honoris tui extollaris quoniam mirabilia opera Altissimi solius et gloriosa et absconsa et invisa opera illius
5multi tyranni sederunt in throno et insuspicabilis portavit diadema
6multi potentes pressi sunt valide et gloriosi traditi sunt in manus alterorum
7priusquam interroges ne vituperes quemquam et cum interrogaveris corripe iuste
8priusquam audias ne respondeas verbum et in medio sermonum ne adicias loqui
9de re ea quae te non molestat ne certeris et in iudicio peccantium ne consistas
10fili ne in multis sint actus tui et si dives fueris non eris inmunis a delicto si enim secutus fueris non adprehendes et non effugies si praecucurreris
11est laborans et festinans et dolens impius et tanto magis non abundat
12est homo marcidus egens recuperatione plus deficiens virtute et abundans paupertate
13et oculus Dei respexit illum in bono et erexit illum ab humilitate ipsius et exaltavit caput eius et mirati sunt in illo multi et honoraverunt Deum
14bona et mala vita et mors et paupertas et honestas a Deo sunt
15[]
16[]
17datio Dei permanet iustis et profectus illius successus habebunt in aeternum
18est qui locupletatur parce agendo et haec pars mercedis illius
19in eo quod dicit inveni requiem mihi et nunc manducabo de bonis meis solus
20et nescit quod tempus praetereat et relinquet omnia aliis
21sta in testamento tuo et in illo conloquere et in opere mandatorum tuorum veteresce
22ne manseris in operibus peccatorum fide autem in Deo et mane in loco tuo
23facile est enim in oculis Dei de subito honestari pauperem
24benedictio Dei in mercedem iusti festinat et in honore veloci processus illius fructificat
25ne dicas quid est mihi opus et quae erunt mihi ex hoc bona
26ne dicas sufficiens sum et quid ex hoc pessimabor
27in die bonorum ne inmemor sis malorum et in die malorum ne inmemor sis bonorum
28quoniam facile coram Deo in die obitus retribuere unicuique secundum vias suas
29malitia horae oblivionem facit luxuriae magnae et in fine hominis denudatio operum illius
30ante mortem ne laudes hominem quemquam quoniam in filiis suis agnoscitur vir
31non omnem hominem inducas in domum tuam multae enim insidiae sunt dolosi
32sicut enim eructant praecordia fetantium sicut perdix inducitur in caveam et ut caprea in laqueum sic et cor superborum et sicut prospectator videns casum proximi sui
33bona enim in mala convertens insidiatur et in electis inponet maculam
34ab scintilla una augetur ignis et ab uno doloso augetur sanguis homo vero peccator sanguini insidiatur
35adtende te a pestifero fabricat enim mala ne forte inducat super te subsannationem in perpetuum
36admitte ad te alienigenam et subvertet te in turbore et abalienabit te a tuis propriis
Ecclesiasticus 11
1Sapientia humiliati exaltabit caput illius, et in medio magnatorum consedere illum faciet.
2Non laudes virum in specie sua, neque spernas hominem in visu suo.
3Brevis in volatilibus est apis, et initium dulcoris habet fructus illius.
4In vestitu ne glorieris umquam, nec in die honoris tui extollaris : quoniam mirabilia opera Altissimi solius, et gloriosa, et absconsa, et invisa opera illius.
5Multi tyranni sederunt in throno : et insuspicabilis portavit diadema.
6Multi potentes oppressi sunt valide, et gloriosi traditi sunt in manus alterorum.
7Priusquam interroges, ne vituperes quemquam : et cum interrogaveris, corripe juste.
8Priusquam audias, ne respondeas verbum : et in medio sermonum ne adjicias loqui.
9De ea re quæ te non molestat, ne certeris : et in judicio peccantium ne consistas.
10Fili, ne in multis sint actus tui : et si dives fueris, non eris immunis a delicto. Si enim secutus fueris, non apprehendes : et non effugies, si præcucurreris.
11Est homo laborans et festinans, et dolens : impius, et tanto magis non abundabit.
12Est homo marcidus egens recuperatione, plus deficiens virtute, et abundans paupertate :
13et oculus Dei respexit illum in bono, et erexit eum ab humilitate ipsius, et exaltavit caput ejus : et mirati sunt in illo multi, et honoraverunt Deum.
14Bona et mala, vita et mors, paupertas et honestas, a Deo sunt :
15sapientia, et disciplina, et scientia legis, apud Deum : dilectio, et viæ bonorum, apud ipsum.
16Error et tenebræ peccatoribus concreata sunt : qui autem exsultant in malis consenescunt in malo.
17Datio Dei permanet justis, et profectus illius successus habebit in æternum.
18Est qui locupletatur parce agendo, et hæc est pars mercedis illius.
19In eo quod dicit : Inveni requiem mihi, et nunc manducabo de bonis meis solus :
20et nescit quod tempus præteriet, et mors appropinquet, et relinquat omnia aliis, et morietur.
21Sta in testamento tuo, et in illo colloquere, et in opere mandatorum tuorum veterasce.
22Ne manseris in operibus peccatorum : confide autem in Deo, et mane in loco tuo.
23Facile est enim in oculis Dei subito honestare pauperem.
24Benedictio Dei in mercedem justi festinat, et in hora veloci processus illius fructificat.
25Ne dicas : Quid est mihi opus ? et quæ erunt mihi ex hoc bona ?
26Ne dicas : Sufficiens mihi sum : et quid ex hoc pessimabor ?
27In die bonorum ne immemor sis malorum, et in die malorum ne immemor sis bonorum :
28quoniam facile est coram Deo in die obitus retribuere unicuique secundum vias suas.
29Malitia horæ oblivionem facit luxuriæ magnæ, et in fine hominis denudatio operum illius.
30Ante mortem ne laudes hominem quemquam : quoniam in filiis suis agnoscitur vir.
31Non omnem hominem inducas in domum tuam : multæ enim sunt insidiæ dolosi.
32Sicut enim eructant præcordia fœtentium, et sicut perdix inducitur in caveam, et ut caprea in laqueum : sic et cor superborum, et sicut prospector videns casum proximi sui.
33Bona enim in mala convertens insidiatur, et in electis imponet maculam.
34A scintilla una augetur ignis, et ab uno doloso augetur sanguis : homo vero peccator sanguini insidiatur.
35Attende tibi a pestifero, fabricat enim mala, ne inducat super te subsannationem in perpetuum.
36Admitte ad te alienigenam : et subvertet te in turbine, et abalienabit te a tuis propriis.
Intellegere Vulgate vs Clementine Vulgate in Ecclesiasticus 11
Vulgate (Vulgate)
Biblia Sacra Vulgata, versio latina ab Hieronymo facta saeculo IV.
Clementine Vulgate
Vulgata Clementina, editio officialis Ecclesiae Catholicae a Papa Clemente VIII promulgata anno 1592.
Vides comparationem lateris ad latus Ecclesiasticus 11 in Vulgate et Clementine Vulgate. Has duas versiones conferre iuvat ad intellegendas subtilitates textus originalis.
Key Comparison: Ecclesiasticus 11:16
"[]"
"Error et tenebræ peccatoribus concreata sunt : qui autem exsultant in malis consenescunt in malo."





