Ecclesiastes 7 Comparatio: Vulgate vs Clementine Vulgate
Ecclesiastes 7
1quid necesse est homini maiora se quaerere cum ignoret quid conducat sibi in vita sua numero dierum peregrinationis suae et tempore quo velut umbra praeterit aut quis ei poterit indicare quid post eum futurum sub sole sit
2melius est nomen bonum quam unguenta pretiosa et dies mortis die nativitatis
3melius est ire ad domum luctus quam ad domum convivii in illa enim finis cunctorum admonetur hominum et vivens cogitat quid futurum sit
4melior est ira risu quia per tristitiam vultus corrigitur animus delinquentis
5cor sapientium ubi tristitia est et cor stultorum ubi laetitia
6melius est a sapiente corripi quam stultorum adulatione decipi
7quia sicut sonitus spinarum ardentium sub olla sic risus stulti sed et hoc vanitas
8calumnia conturbat sapientem et perdet robur cordis illius
9melior est finis orationis quam principium melior est patiens arrogante
10ne velox sis ad irascendum quia ira in sinu stulti requiescit
11ne dicas quid putas causae est quod priora tempora meliora fuere quam nunc sunt stulta est enim huiuscemodi interrogatio
12utilior est sapientia cum divitiis et magis prodest videntibus solem
13sicut enim protegit sapientia sic protegit pecunia hoc autem plus habet eruditio et sapientia quod vitam tribuunt possessori suo
14considera opera Dei quod nemo possit corrigere quem ille despexerit
15in die bona fruere bonis et malam diem praecave sicut enim hanc sic et illam fecit Deus ut non inveniat homo contra eum iustas querimonias
16haec quoque vidi in diebus vanitatis meae iustus perit in iustitia sua et impius multo vivit tempore in malitia sua
17noli esse iustus multum neque plus sapias quam necesse est ne obstupescas
18ne impie agas multum et noli esse stultus ne moriaris in tempore non tuo
19bonum est te sustentare iustum sed et ab illo ne subtrahas manum tuam quia qui Deum timet nihil neglegit
20sapientia confortabit sapientem super decem principes civitatis
21non est enim homo iustus in terra qui faciat bonum et non peccet
22sed et cunctis sermonibus qui dicuntur ne accommodes cor tuum ne forte audias servum tuum maledicentem tibi
23scit enim tua conscientia quia et tu crebro maledixisti aliis
24cuncta temptavi in sapientia dixi sapiens efficiar et ipsa longius recessit a me
25multo magis quam erat et alta profunditas quis inveniet eam
26lustravi universa animo meo ut scirem et considerarem et quaererem sapientiam et rationem et ut cognoscerem impietatem stulti et errorem inprudentium
27et inveni amariorem morte mulierem quae laqueus venatorum est et sagena cor eius vincula sunt manus illius qui placet Deo effugiet eam qui autem peccator est capietur ab illa
28ecce hoc inveni dicit Ecclesiastes unum et alterum ut invenirem rationem
29quam adhuc quaerit anima mea et non inveni virum de mille unum repperi mulierem ex omnibus non inveni
30solummodo hoc inveni quod fecerit Deus hominem rectum et ipse se infinitis miscuerit quaestionibus quis talis ut sapiens est et quis cognovit solutionem verbi
Ecclesiastes 7
1Quid necesse est homini majora se quærere, cum ignoret quid conducat sibi in vita sua, numero dierum peregrinationis suæ, et tempore quod velut umbra præterit ? aut quis ei poterit indicare quod post eum futurum sub sole sit ?
2Melius est nomen bonum quam unguenta pretiosa, et dies mortis die nativitatis.
3Melius est ire ad domum luctus quam ad domum convivii ; in illa enim finis cunctorum admonetur hominum, et vivens cogitat quid futurum sit.
4Melior est ira risu, quia per tristitiam vultus corrigitur animus delinquentis.
5Cor sapientium ubi tristitia est, et cor stultorum ubi lætitia.
6Melius est a sapiente corripi, quam stultorum adulatione decipi ;
7quia sicut sonitus spinarum ardentium sub olla, sic risus stulti. Sed et hoc vanitas.
8Calumnia conturbat sapientem, et perdet robur cordis illius.
9Melior est finis orationis quam principium. Melior est patiens arrogante.
10Ne sis velox ad irascendum, quia ira in sinu stulti requiescit.
11Ne dicas : Quid putas causæ est quod priora tempora meliora fuere quam nunc sunt ? stulta enim est hujuscemodi interrogatio.
12Utilior est sapientia cum divitiis, et magis prodest videntibus solem.
13Sicut enim protegit sapientia, sic protegit pecunia ; hoc autem plus habet eruditio et sapientia, quod vitam tribuunt possessori suo.
14Considera opera Dei, quod nemo possit corrigere quem ille despexerit.
15In die bona fruere bonis, et malam diem præcave ; sicut enim hanc, sic et illam fecit Deus, ut non inveniat homo contra eum justas querimonias.
16Hæc quoque vidi in diebus vanitatis meæ : justus perit in justitia sua, et impius multo vivit tempore in malitia sua.
17Noli esse justus multum, neque plus sapias quam necesse est, ne obstupescas.
18Ne impie agas multum, et noli esse stultus, ne moriaris in tempore non tuo.
19Bonum est te sustentare justum : sed et ab illo ne subtrahas manum tuam ; quia qui timet Deum nihil negligit.
20Sapientia confortavit sapientem super decem principes civitatis ;
21non est enim homo justus in terra qui faciat bonum et non peccet.
22Sed et cunctis sermonibus qui dicuntur ne accomodes cor tuum, ne forte audias servum tuum maledicentem tibi ;
23scit enim conscientia tua quia et tu crebro maledixisti aliis.
24Cuncta tentavi in sapientia. Dixi : Sapiens efficiar : et ipsa longius recessit a me,
25multo magis quam erat. Et alta profunditas, quis inveniet eam ?
26Lustravi universa animo meo, ut scirem et considerarem, et quærerem sapientiam, et rationem, et ut cognoscerem impietatem stulti, et errorem imprudentium :
27et inveni amariorem morte mulierem, quæ laqueus venatorum est, et sagena cor ejus ; vincula sunt manus illius. Qui placet Deo effugiet illam ; qui autem peccator est capietur ab illa.
28Ecce hoc inveni, dixit Ecclesiastes, unum et alterum ut invenirem rationem,
29quam adhuc quærit anima mea, et non inveni. Virum de mille unum reperi ; mulierem ex omnibus non inveni.
30Solummodo hoc inveni, quod fecerit Deus hominem rectum, et ipse se infinitis miscuerit quæstionibus. Quis talis ut sapiens est ? et quis cognovit solutionem verbi ?
Intellegere Vulgate vs Clementine Vulgate in Ecclesiastes 7
Vulgate (Vulgate)
Biblia Sacra Vulgata, versio latina ab Hieronymo facta saeculo IV.
Clementine Vulgate
Vulgata Clementina, editio officialis Ecclesiae Catholicae a Papa Clemente VIII promulgata anno 1592.
Vides comparationem lateris ad latus Ecclesiastes 7 in Vulgate et Clementine Vulgate. Has duas versiones conferre iuvat ad intellegendas subtilitates textus originalis.
Key Comparison: Ecclesiastes 7:16
"haec quoque vidi in diebus vanitatis meae iustus perit in iustitia sua et impius multo vivit tempore in malitia sua"
"Hæc quoque vidi in diebus vanitatis meæ : justus perit in justitia sua, et impius multo vivit tempore in malitia sua."





