Ecclesiastes 5 Comparatio: Vulgate vs Clementine Vulgate
Ecclesiastes 5
1ne temere quid loquaris neque cor tuum sit velox ad proferendum sermonem coram Deo Deus enim in caelo et tu super terram idcirco sint pauci sermones tui
2multas curas sequuntur somnia et in multis sermonibus invenitur stultitia
3si quid vovisti Deo ne moreris reddere displicet enim ei infidelis et stulta promissio sed quodcumque voveris redde
4multoque melius est non vovere quam post votum promissa non conplere
5ne dederis os tuum ut peccare faciat carnem tuam neque dicas coram angelo non est providentia ne forte iratus Deus super sermone tuo dissipet cuncta opera manuum tuarum
6ubi multa sunt somnia plurimae vanitates et sermones innumeri tu vero Deum time
7si videris calumnias egenorum et violenta iudicia et subverti iustitiam in provincia non mireris super hoc negotio quia excelso alius excelsior est et super hos quoque eminentiores sunt alii
8et insuper universae terrae rex imperat servienti
9avarus non implebitur pecunia et qui amat divitias fructus non capiet ex eis et hoc ergo vanitas
10ubi multae sunt opes multi et qui comedant eas et quid prodest possessori nisi quod cernit divitias oculis suis
11dulcis est somnus operanti sive parum sive multum comedat saturitas autem divitis non sinit dormire eum
12est et alia infirmitas pessima quam vidi sub sole divitiae conservatae in malum domini sui
13pereunt enim in adflictione pessima generavit filium qui in summa egestate erit
14sicut egressus est nudus de utero matris suae sic revertetur et nihil auferet secum de labore suo
15miserabilis prorsus infirmitas quomodo venit sic revertetur quid ergo prodest ei quod laboravit in ventum
16cunctis diebus vitae suae comedit in tenebris et in curis multis et in aerumna atque tristitia
17hoc itaque mihi visum est bonum ut comedat quis et bibat et fruatur laetitia ex labore suo quod laboravit ipse sub sole numerum dierum vitae suae quos dedit ei Deus et haec est pars illius
18et omni homini cui dedit Deus divitias atque substantiam potestatemque ei tribuit ut comedat ex eis et fruatur parte sua et laetetur de labore suo hoc est donum Dei
19non enim satis recordabitur dierum vitae suae eo quod Deus occupet deliciis cor eius
Ecclesiastes 5
1Ne temere quid loquaris, neque cor tuum sit velox ad proferendum sermonem coram Deo. Deus enim in cælo, et tu super terram ; idcirco sint pauci sermones tui.
2Multas curas sequuntur somnia, et in multis sermonibus invenietur stultitia.
3Si quid vovisti Deo, ne moreris reddere : displicet enim ei infidelis et stulta promissio, sed quodcumque voveris redde :
4multoque melius est non vovere, quam post votum promissa non reddere.
5Ne dederis os tuum ut peccare facias carnem tuam, neque dicas coram angelo : Non est providentia : ne forte iratus Deus contra sermones tuos dissipet cuncta opera manuum tuarum.
6Ubi multa sunt somnia, plurimæ sunt vanitates, et sermones innumeri ; tu vero Deum time.
7Si videris calumnias egenorum, et violenta judicia, et subverti justitiam in provincia, non mireris super hoc negotio : quia excelso excelsior est alius, et super hos quoque eminentiores sunt alii ;
8et insuper universæ terræ rex imperat servienti.
9Avarus non implebitur pecunia, et qui amat divitias fructum non capiet ex eis ; et hoc ergo vanitas.
10Ubi multæ sunt opes, multi et qui comedunt eas. Et quid prodest possessori, nisi quod cernit divitias oculis suis ?
11Dulcis est somnus operanti, sive parum sive multum comedat ; saturitas autem divitis non sinit eum dormire.
12Est et alia infirmitas pessima quam vidi sub sole : divitiæ conservatæ in malum domini sui.
13Pereunt enim in afflictione pessima : generavit filium qui in summa egestate erit.
14Sicut egressus est nudus de utero matris suæ, sic revertetur, et nihil auferet secum de labore suo.
15Miserabilis prorsus infirmitas : quomodo venit, sic revertetur. Quid ergo prodest ei quod laboravit in ventum ?
16cunctis diebus vitæ suæ comedit in tenebris, et in curis multis, et in ærumna atque tristitia.
17Hoc itaque visum est mihi bonum, ut comedat quis et bibat, et fruatur lætitia ex labore suo quo laboravit ipse sub sole, numero dierum vitæ suæ quos dedit ei Deus ; et hæc est pars illius.
18Et omni homini cui dedit Deus divitias atque substantiam, potestatemque ei tribuit ut comedat ex eis, et fruatur parte sua, et lætetur de labore suo : hoc est donum Dei.
19Non enim satis recordabitur dierum vitæ suæ, eo quod Deus occupet deliciis cor ejus.
Intellegere Vulgate vs Clementine Vulgate in Ecclesiastes 5
Vulgate (Vulgate)
Biblia Sacra Vulgata, versio latina ab Hieronymo facta saeculo IV.
Clementine Vulgate
Vulgata Clementina, editio officialis Ecclesiae Catholicae a Papa Clemente VIII promulgata anno 1592.
Vides comparationem lateris ad latus Ecclesiastes 5 in Vulgate et Clementine Vulgate. Has duas versiones conferre iuvat ad intellegendas subtilitates textus originalis.
Key Comparison: Ecclesiastes 5:16
"cunctis diebus vitae suae comedit in tenebris et in curis multis et in aerumna atque tristitia"
"cunctis diebus vitæ suæ comedit in tenebris, et in curis multis, et in ærumna atque tristitia."





