Ecclesiastes 4 Comparatio: Vulgate vs Clementine Vulgate
Ecclesiastes 4
1verti me ad alia et vidi calumnias quae sub sole geruntur et lacrimas innocentum et consolatorem neminem nec posse resistere eorum violentiae cunctorum auxilio destitutos
2et laudavi magis mortuos quam viventes
3et feliciorem utroque iudicavi qui necdum natus est nec vidit mala quae sub sole fiunt
4rursum contemplatus omnes labores hominum et industrias animadverti patere invidiae proximi et in hoc ergo vanitas et cura superflua est
5stultus conplicat manus suas et comedit carnes suas dicens
6melior est pugillus cum requie quam plena utraque manus cum labore et adflictione animi
7considerans repperi et aliam vanitatem sub sole
8unus est et secundum non habet non filium non fratrem et tamen laborare non cessat nec satiantur oculi eius divitiis nec recogitat dicens cui laboro et fraudo animam meam bonis in hoc quoque vanitas est et adflictio pessima
9melius ergo est duos simul esse quam unum habent enim emolumentum societatis suae
10si unus ceciderit ab altero fulcietur vae soli quia cum ruerit non habet sublevantem
11et si dormierint duo fovebuntur mutuo unus quomodo calefiet
12et si quispiam praevaluerit contra unum duo resistent ei funiculus triplex difficile rumpitur
13melior est puer pauper et sapiens rege sene et stulto qui nescit providere in posterum
14quod et de carcere catenisque interdum quis egrediatur ad regnum et alius natus in regno inopia consumatur
15vidi cunctos viventes qui ambulant sub sole cum adulescente secundo qui consurgit pro eo
16infinitus numerus est populi omnium qui fuerunt ante eum et qui postea futuri sunt non laetabuntur in eo sed et hoc vanitas et adflictio spiritus
17custodi pedem tuum ingrediens domum Dei multo enim melior est oboedientia quam stultorum victimae qui nesciunt quid faciant mali
Ecclesiastes 4
1Verti me ad alia, et vidi calumnias quæ sub sole geruntur, et lacrimas innocentium, et neminem consolatorem, nec posse resistere eorum violentiæ, cunctorum auxilio destitutos,
2et laudavi magis mortuos quam viventes ;
3et feliciorem utroque judicavi qui necdum natus est, nec vidit mala quæ sub sole fiunt.
4Rursum contemplatus sum omnes labores hominum, et industrias animadverti patere invidiæ proximi ; et in hoc ergo vanitas et cura superflua est.
5Stultus complicat manus suas, et comedit carnes suas, dicens :
6Melior est pugillus cum requie, quam plena utraque manus cum labore et afflictione animi.
7Considerans, reperi et aliam vanitatem sub sole.
8Unus est, et secundum non habet, non filium, non fratrem, et tamen laborare non cessat, nec satiantur oculi ejus divitiis ; nec recogitat, dicens : Cui laboro, et fraudo animam meam bonis ? In hoc quoque vanitas est et afflictio pessima.
9Melius est ergo duos esse simul quam unum ; habent enim emolumentum societatis suæ.
10Si unus ceciderit, ab altero fulcietur. Væ soli, quia cum ceciderit, non habet sublevantem se.
11Et si dormierint duo, fovebuntur mutuo ; unus quomodo calefiet ?
12Et si quispiam prævaluerit contra unum, duo resistunt ei ; funiculus triplex difficile rumpitur.
13Melior est puer pauper et sapiens, rege sene et stulto, qui nescit prævidere in posterum.
14Quod de carcere catenisque interdum quis egrediatur ad regnum ; et alius, natus in regno, inopia consumatur.
15Vidi cunctos viventes qui ambulant sub sole cum adolescente secundo, qui consurget pro eo.
16Infinitus numerus est populi omnium qui fuerunt ante eum, et qui postea futuri sunt non lætabuntur in eo ; sed et hoc vanitas et afflictio spiritus.
17Custodi pedem tuum ingrediens domum Dei, et appropinqua ut audias. Multo enim melior est obedientia quam stultorum victimæ, qui nesciunt quid faciunt mali.
Intellegere Vulgate vs Clementine Vulgate in Ecclesiastes 4
Vulgate (Vulgate)
Biblia Sacra Vulgata, versio latina ab Hieronymo facta saeculo IV.
Clementine Vulgate
Vulgata Clementina, editio officialis Ecclesiae Catholicae a Papa Clemente VIII promulgata anno 1592.
Vides comparationem lateris ad latus Ecclesiastes 4 in Vulgate et Clementine Vulgate. Has duas versiones conferre iuvat ad intellegendas subtilitates textus originalis.
Key Comparison: Ecclesiastes 4:16
"infinitus numerus est populi omnium qui fuerunt ante eum et qui postea futuri sunt non laetabuntur in eo sed et hoc vanitas et adflictio spiritus"
"Infinitus numerus est populi omnium qui fuerunt ante eum, et qui postea futuri sunt non lætabuntur in eo ; sed et hoc vanitas et afflictio spiritus."





