Canticum Canticorum 3 Comparatio: Vulgate vs Clementine Vulgate
Canticum Canticorum 3
1in lectulo meo per noctes quaesivi quem diligit anima mea quaesivi illum et non inveni
2surgam et circuibo civitatem per vicos et plateas quaeram quem diligit anima mea quaesivi illum et non inveni
3invenerunt me vigiles qui custodiunt civitatem num quem dilexit anima mea vidistis
4paululum cum pertransissem eos inveni quem diligit anima mea tenui eum nec dimittam donec introducam illum in domum matris meae et in cubiculum genetricis meae
5adiuro vos filiae Hierusalem per capreas cervosque camporum ne suscitetis neque evigilare faciatis dilectam donec ipsa velit
6quae est ista quae ascendit per desertum sicut virgula fumi ex aromatibus murrae et turis et universi pulveris pigmentarii
7en lectulum Salomonis sexaginta fortes ambiunt ex fortissimis Israhel
8omnes tenentes gladios et ad bella doctissimi uniuscuiusque ensis super femur suum propter timores nocturnos
9ferculum fecit sibi rex Salomon de lignis Libani
10columnas eius fecit argenteas reclinatorium aureum ascensum purpureum media caritate constravit propter filias Hierusalem
11egredimini et videte filiae Sion regem Salomonem in diademate quo coronavit eum mater sua in die disponsionis illius et in die laetitiae cordis eius
Canticum Canticorum 3
1In lectulo meo, per noctes, quæsivi quem diligit anima mea : quæsivi illum, et non inveni.
2Surgam, et circuibo civitatem : per vicos et plateas quæram quem diligit anima mea : quæsivi illum, et non inveni.
3Invenerunt me vigiles qui custodiunt civitatem : Num quem diligit anima mea vidistis ?
4Paululum cum pertransissem eos, inveni quem diligit anima mea : tenui eum, nec dimittam, donec introducam illum in domum matris meæ, et in cubiculum genetricis meæ.
5Adjuro vos, filiæ Jerusalem, per capreas cervosque camporum, ne suscitetis, neque evigilare faciatis dilectam, donec ipsa velit.
6Quæ est ista quæ ascendit per desertum sicut virgula fumi ex aromatibus myrrhæ, et thuris, et universi pulveris pigmentarii ?
7En lectulum Salomonis sexaginta fortes ambiunt ex fortissimis Israël,
8omnes tenentes gladios, et ad bella doctissimi : uniuscujusque ensis super femur suum propter timores nocturnos.
9Ferculum fecit sibi rex Salomon de lignis Libani ;
10columnas ejus fecit argenteas, reclinatorium aureum, ascensum purpureum ; media caritate constravit, propter filias Jerusalem.
11Egredimini et videte, filiæ Sion, regem Salomonem in diademate quo coronavit illum mater sua in die desponsationis illius, et in die lætitiæ cordis ejus.
Intellegere Vulgate vs Clementine Vulgate in Canticum Canticorum 3
Vulgate (Vulgate)
Biblia Sacra Vulgata, versio latina ab Hieronymo facta saeculo IV.
Clementine Vulgate
Vulgata Clementina, editio officialis Ecclesiae Catholicae a Papa Clemente VIII promulgata anno 1592.
Vides comparationem lateris ad latus Canticum Canticorum 3 in Vulgate et Clementine Vulgate. Has duas versiones conferre iuvat ad intellegendas subtilitates textus originalis.
Key Comparison: Canticum Canticorum 3:1
"in lectulo meo per noctes quaesivi quem diligit anima mea quaesivi illum et non inveni"
"In lectulo meo, per noctes, quæsivi quem diligit anima mea : quæsivi illum, et non inveni."





