Canticum Canticorum 4 Comparatio: Vulgate vs Clementine Vulgate
Canticum Canticorum 4
1quam pulchra es amica mea quam pulchra es oculi tui columbarum absque eo quod intrinsecus latet capilli tui sicut greges caprarum quae ascenderunt de monte Galaad
2dentes tui sicut greges tonsarum quae ascenderunt de lavacro omnes gemellis fetibus et sterilis non est inter eas
3sicut vitta coccinea labia tua et eloquium tuum dulce sicut fragmen mali punici ita genae tuae absque eo quod intrinsecus latet
4sicut turris David collum tuum quae aedificata est cum propugnaculis mille clypei pendent ex ea omnis armatura fortium
5duo ubera tua sicut duo hinuli capreae gemelli qui pascuntur in liliis
6donec adspiret dies et inclinentur umbrae vadam ad montem murrae et ad collem turis
7tota pulchra es amica mea et macula non est in te
8veni de Libano sponsa veni de Libano veni coronaberis de capite Amana de vertice Sanir et Hermon de cubilibus leonum de montibus pardorum
9vulnerasti cor meum soror mea sponsa vulnerasti cor meum in uno oculorum tuorum et in uno crine colli tui
10quam pulchrae sunt mammae tuae soror mea sponsa pulchriora ubera tua vino et odor unguentorum tuorum super omnia aromata
11favus distillans labia tua sponsa mel et lac sub lingua tua et odor vestimentorum tuorum sicut odor turis
12hortus conclusus soror mea sponsa hortus conclusus fons signatus
13emissiones tuae paradisus malorum punicorum cum pomorum fructibus cypri cum nardo
14nardus et crocus fistula et cinnamomum cum universis lignis Libani murra et aloe cum omnibus primis unguentis
15fons hortorum puteus aquarum viventium quae fluunt impetu de Libano
16surge aquilo et veni auster perfla hortum meum et fluant aromata illius
Canticum Canticorum 4
1Quam pulchra es, amica mea ! quam pulchra es ! Oculi tui columbarum, absque eo quod intrinsecus latet. Capilli tui sicut greges caprarum quæ ascenderunt de monte Galaad.
2Dentes tui sicut greges tonsarum quæ ascenderunt de lavacro ; omnes gemellis fœtibus, et sterilis non est inter eas.
3Sicut vitta coccinea labia tua, et eloquium tuum dulce. Sicut fragmen mali punici, ita genæ tuæ, absque eo quod intrinsecus latet.
4Sicut turris David collum tuum, quæ ædificata est cum propugnaculis ; mille clypei pendent ex ea, omnis armatura fortium.
5Duo ubera tua sicut duo hinnuli, capreæ gemelli, qui pascuntur in liliis.
6Donec aspiret dies, et inclinentur umbræ, vadam ad montem myrrhæ, et ad collem thuris.
7Tota pulchra es, amica mea, et macula non est in te.
8Veni de Libano, sponsa mea : veni de Libano, veni, coronaberis : de capite Amana, de vertice Sanir et Hermon, de cubilibus leonum, de montibus pardorum.
9Vulnerasti cor meum, soror mea, sponsa ; vulnerasti cor meum in uno oculorum tuorum, et in uno crine colli tui.
10Quam pulchræ sunt mammæ tuæ, soror mea sponsa ! pulchriora sunt ubera tua vino, et odor unguentorum tuorum super omnia aromata.
11Favus distillans labia tua, sponsa ; mel et lac sub lingua tua : et odor vestimentorum tuorum sicut odor thuris.
12Hortus conclusus soror mea, sponsa, hortus conclusus, fons signatus.
13Emissiones tuæ paradisus malorum punicorum, cum pomorum fructibus, cypri cum nardo.
14Nardus et crocus, fistula et cinnamomum, cum universis lignis Libani ; myrrha et aloë, cum omnibus primis unguentis.
15Fons hortorum, puteus aquarum viventium, quæ fluunt impetu de Libano.
16Surge, aquilo, et veni, auster : perfla hortum meum, et fluant aromata illius.
Intellegere Vulgate vs Clementine Vulgate in Canticum Canticorum 4
Vulgate (Vulgate)
Biblia Sacra Vulgata, versio latina ab Hieronymo facta saeculo IV.
Clementine Vulgate
Vulgata Clementina, editio officialis Ecclesiae Catholicae a Papa Clemente VIII promulgata anno 1592.
Vides comparationem lateris ad latus Canticum Canticorum 4 in Vulgate et Clementine Vulgate. Has duas versiones conferre iuvat ad intellegendas subtilitates textus originalis.
Key Comparison: Canticum Canticorum 4:16
"surge aquilo et veni auster perfla hortum meum et fluant aromata illius"
"Surge, aquilo, et veni, auster : perfla hortum meum, et fluant aromata illius."





