Canticum Canticorum 2 Comparatio: Vulgate vs Clementine Vulgate
Canticum Canticorum 2
1ego flos campi et lilium convallium
2sicut lilium inter spinas sic amica mea inter filias
3sicut malum inter ligna silvarum sic dilectus meus inter filios sub umbra illius quam desideraveram sedi et fructus eius dulcis gutturi meo
4introduxit me in cellam vinariam ordinavit in me caritatem
5fulcite me floribus stipate me malis quia amore langueo
6leva eius sub capite meo et dextera illius amplexabitur me
7adiuro vos filiae Hierusalem per capreas cervosque camporum ne suscitetis neque evigilare faciatis dilectam quoadusque ipsa velit
8vox dilecti mei ecce iste venit saliens in montibus transiliens colles
9similis est dilectus meus capreae hinuloque cervorum en ipse stat post parietem nostrum despiciens per fenestras prospiciens per cancellos
10et dilectus meus loquitur mihi surge propera amica mea formonsa mea et veni
11iam enim hiemps transiit imber abiit et recessit
12flores apparuerunt in terra tempus putationis advenit vox turturis audita est in terra nostra
13ficus protulit grossos suos vineae florent dederunt odorem surge amica mea speciosa mea et veni
14columba mea in foraminibus petrae in caverna maceriae ostende mihi faciem tuam sonet vox tua in auribus meis vox enim tua dulcis et facies tua decora
15capite nobis vulpes vulpes parvulas quae demoliuntur vineas nam vinea nostra floruit
16dilectus meus mihi et ego illi qui pascitur inter lilia
17donec adspiret dies et inclinentur umbrae revertere similis esto dilecte mi capreae aut hinulo cervorum super montes Bether
Canticum Canticorum 2
1Ego flos campi, et lilium convallium.
2Sicut lilium inter spinas, sic amica mea inter filias.
3Sicut malus inter ligna silvarum, sic dilectus meus inter filios. Sub umbra illius quem desideraveram sedi, et fructus ejus dulcis gutturi meo.
4Introduxit me in cellam vinariam ; ordinavit in me caritatem.
5Fulcite me floribus, stipate me malis, quia amore langueo.
6Læva ejus sub capite meo, et dextera illius amplexabitur me.
7Adjuro vos, filiæ Jerusalem, per capreas cervosque camporum, ne suscitetis, neque evigilare faciatis dilectam, quoadusque ipsa velit.
8Vox dilecti mei ; ecce iste venit, saliens in montibus, transiliens colles.
9Similis est dilectus meus capreæ, hinnuloque cervorum. En ipse stat post parietem nostrum, respiciens per fenestras, prospiciens per cancellos.
10En dilectus meus loquitur mihi. Surge, propera, amica mea, columba mea, formosa mea, et veni :
11jam enim hiems transiit ; imber abiit, et recessit.
12Flores apparuerunt in terra nostra ; tempus putationis advenit : vox turturis audita est in terra nostra ;
13ficus protulit grossos suos ; vineæ florentes dederunt odorem suum. Surge, amica mea, speciosa mea, et veni :
14columba mea, in foraminibus petræ, in caverna maceriæ, ostende mihi faciem tuam, sonet vox tua in auribus meis : vox enim tua dulcis, et facies tua decora.
15Capite nobis vulpes parvulas quæ demoliuntur vineas : nam vinea nostra floruit.
16Dilectus meus mihi, et ego illi, qui pascitur inter lilia,
17donec aspiret dies, et inclinentur umbræ. Revertere ; similis esto, dilecte mi, capreæ, hinnuloque cervorum super montes Bether.
Intellegere Vulgate vs Clementine Vulgate in Canticum Canticorum 2
Vulgate (Vulgate)
Biblia Sacra Vulgata, versio latina ab Hieronymo facta saeculo IV.
Clementine Vulgate
Vulgata Clementina, editio officialis Ecclesiae Catholicae a Papa Clemente VIII promulgata anno 1592.
Vides comparationem lateris ad latus Canticum Canticorum 2 in Vulgate et Clementine Vulgate. Has duas versiones conferre iuvat ad intellegendas subtilitates textus originalis.
Key Comparison: Canticum Canticorum 2:16
"dilectus meus mihi et ego illi qui pascitur inter lilia"
"Dilectus meus mihi, et ego illi, qui pascitur inter lilia,"





