Canticum Canticorum 1 Comparatio: Vulgate vs Clementine Vulgate
Canticum Canticorum 1
1osculetur me osculo oris sui quia meliora sunt ubera tua vino
2fraglantia unguentis optimis oleum effusum nomen tuum ideo adulescentulae dilexerunt te
3trahe me post te curremus introduxit me rex in cellaria sua exultabimus et laetabimur in te memores uberum tuorum super vinum recti diligunt te
4nigra sum sed formonsa filiae Hierusalem sicut tabernacula Cedar sicut pelles Salomonis
5nolite me considerare quod fusca sim quia decoloravit me sol filii matris meae pugnaverunt contra me posuerunt me custodem in vineis vineam meam non custodivi
6indica mihi quem diligit anima mea ubi pascas ubi cubes in meridie ne vagari incipiam per greges sodalium tuorum
7si ignoras te o pulchra inter mulieres egredere et abi post vestigia gregum et pasce hedos tuos iuxta tabernacula pastorum
8equitatui meo in curribus Pharaonis adsimilavi te amica mea
9pulchrae sunt genae tuae sicut turturis collum tuum sicut monilia
10murenulas aureas faciemus tibi vermiculatas argento
11dum esset rex in accubitu suo nardus mea dedit odorem suum
12fasciculus murrae dilectus meus mihi inter ubera mea commorabitur
13botrus cypri dilectus meus mihi in vineis Engaddi
14ecce tu pulchra es amica mea ecce tu pulchra oculi tui columbarum
15ecce tu pulcher es dilecte mi et decorus lectulus noster floridus
16tigna domorum nostrarum cedrina laquearia nostra cypressina
Canticum Canticorum 1
1Osculetur me osculo oris sui ; quia meliora sunt ubera tua vino,
2fragrantia unguentis optimis. Oleum effusum nomen tuum ; ideo adolescentulæ dilexerunt te.
3Trahe me, post te curremus in odorem unguentorum tuorum. Introduxit me rex in cellaria sua ; exsultabimus et lætabimur in te, memores uberum tuorum super vinum. Recti diligunt te.
4Nigra sum, sed formosa, filiæ Jerusalem, sicut tabernacula Cedar, sicut pelles Salomonis.
5Nolite me considerare quod fusca sim, quia decoloravit me sol. Filii matris meæ pugnaverunt contra me ; posuerunt me custodem in vineis : vineam meam non custodivi.
6Indica mihi, quem diligit anima mea, ubi pascas, ubi cubes in meridie, ne vagari incipiam post greges sodalium tuorum.
7Si ignoras te, o pulcherrima inter mulieres, egredere, et abi post vestigia gregum, et pasce hædos tuos juxta tabernacula pastorum.
8Equitatui meo in curribus Pharaonis assimilavi te, amica mea.
9Pulchræ sunt genæ tuæ sicut turturis ; collum tuum sicut monilia.
10Murenulas aureas faciemus tibi, vermiculatas argento.
11Dum esset rex in accubitu suo, nardus mea dedit odorem suum.
12Fasciculus myrrhæ dilectus meus mihi ; inter ubera mea commorabitur.
13Botrus cypri dilectus meus mihi in vineis Engaddi.
14Ecce tu pulchra es, amica mea ! ecce tu pulchra es ! Oculi tui columbarum.
15Ecce tu pulcher es, dilecte mi, et decorus ! Lectulus noster floridus.
16Tigna domorum nostrarum cedrina, laquearia nostra cypressina.
Intellegere Vulgate vs Clementine Vulgate in Canticum Canticorum 1
Vulgate (Vulgate)
Biblia Sacra Vulgata, versio latina ab Hieronymo facta saeculo IV.
Clementine Vulgate
Vulgata Clementina, editio officialis Ecclesiae Catholicae a Papa Clemente VIII promulgata anno 1592.
Vides comparationem lateris ad latus Canticum Canticorum 1 in Vulgate et Clementine Vulgate. Has duas versiones conferre iuvat ad intellegendas subtilitates textus originalis.
Key Comparison: Canticum Canticorum 1:16
"tigna domorum nostrarum cedrina laquearia nostra cypressina"
"Tigna domorum nostrarum cedrina, laquearia nostra cypressina."





