Baruch 3 Comparatio: Vulgate vs Clementine Vulgate
Baruch 3
1et nunc Domine omnipotens Deus Israhel anima in angustiis et spiritus anxius clamat ad te
2audi Domine et miserere quia Deus es misericors et miserere nostri quia peccavimus ante te
3quia tu sedes in sempiternum et nos peribimus in aevum
4Domine omnipotens Deus Israhel audi nunc orationem mortuorum Israhel et filiorum ipsorum qui peccaverunt ante te et non audierunt vocem Domini Dei sui et adglutinata sunt nobis mala
5noli meminisse iniquitates patrum nostrorum sed memento manus tuae et nominis tui in tempore isto
6quia tu es Dominus Deus noster et laudabimus te Domine
7quia propter hoc dedisti timorem tuum in cordibus nostris et ut invocemus nomen tuum et laudemus te in captivitate nostra quia convertemus iniquitatem patrum nostrorum qui peccaverunt ante te
8et ecce nos hodie in captivitate nostra sumus quo nos dispersisti in inproperium et in maledictum et in peccatum secundum omnes iniquitates patrum nostrorum qui discesserunt a te Domine Deus noster
9audi Israhel mandata vitae auribus percipite ut scias prudentiam
10quid est Israhel quid est quod in terra es inimicorum
11inveterasti in terra aliena coinquinatus es cum mortuis deputatus es cum descendentibus in infernum
12dereliquisti fontem sapientiae
13si in via Dei ambulasses habitasses in pace sempiterna
14disce ubi sit prudentia ubi sit virtus ubi sit intellectus ut scias simul ubi sit longiturnitas vitae et victus ubi sit lumen oculorum et pax
15quis invenit locum eius et quis intravit in thesauros eius
16ubi sunt principes gentium et qui dominantur super bestias quae sunt super terram
17qui in avibus caeli inludunt
18qui argentum thesaurizant et aurum in quo confidebant homines et non est finis adquisitionis eorum qui argentum fabricant et solliciti sunt nec est inventio operum illorum
19exterminati sunt et ad inferos descenderunt et alii loco eorum exsurrexerunt
20iuvenes viderunt lumen et habitaverunt super terram viam autem disciplinae ignoraverunt
21neque intellexerunt semitas eius neque filii eorum susceperunt eam a facie ipsorum longe facta est
22non est audita in terra Chanaan neque visa est in Theman
23filii quoque Agar qui exquirunt prudentiam quae de terra est negotiatores Merrae et Theman et fabulatores et exquisitores intellegentiae viam autem sapientiae nescierunt neque commemorati sunt semitas eius
24o Israhel quam magna est domus Dei et ingens locus possessionis eius
25magnus et non habet finem excelsus et inmensus
26ibi fuerunt gigantes nominati illi qui ab initio fuerunt statura magna scientes bellum
27non hos elegit Deus neque viam disciplinae dedit illis et perierunt
28eo quod non haberent sapientiam et perierunt propter insipientiam suam
29quis ascendit in caelum et accepit eam et deduxit eam de nubibus
30quis transfretavit mare et invenit illam et adtulit illam super aurum electum
31non est qui possit scire viam eius neque qui exquirat semitas eius
32sed qui scit universa novit eam et invenit eam prudentia sua qui praeparavit terram in aeterno tempore et replevit eam pecudibus et quadrupedibus
33qui emittit lumen et vadit et vocavit illud et obaudit illi in tremore
34stellae autem lumen dederunt in custodiis suis et laetatae sunt
35vocatae sunt et dixerunt adsumus et luxerunt ei cum iucunditate qui fecit illas
36hic Deus noster non aestimabitur alius adversus eum
37hic adinvenit omnem viam disciplinae et tradidit illam Iacob puero suo et Israhel dilecto suo
38post haec in terris visus est et cum hominibus conversatus est
Baruch 3
1Et nunc, Domine omnipotens, Deus Israël, anima in angustiis, et spiritus anxius clamat ad te.
2Audi, Domine, et miserere, quia Deus es misericors : et miserere nostri, quia peccavimus ante te :
3quia tu sedes in sempiternum, et nos, peribimus in ævum ?
4Domine omnipotens, Deus Israël, audi nunc orationem mortuorum Israël, et filiorum ipsorum qui peccaverunt ante te, et non audierunt vocem Domini Dei sui, et agglutinata sunt nobis mala.
5Noli meminisse iniquitatum patrum nostrorum, sed memento manus tuæ et nominis tui in tempore isto :
6quia tu es Dominus Deus noster, et laudabimus te, Domine :
7quia propter hoc dedisti timorem tuum in cordibus nostris, et ut invocemus nomen tuum, et laudemus te in captivitate nostra, quia convertimur ab iniquitate patrum nostrorum, qui peccaverunt ante te.
8Et ecce nos in captivitate nostra sumus hodie, qua nos dispersisti in improperium, et in maledictum, et in peccatum, secundum omnes iniquitates patrum nostrorum, qui recesserunt a te, Domine Deus noster.
9Audi, Israël, mandata vitæ : auribus percipe, ut scias prudentiam.
10Quid est, Israël, quod in terra inimicorum es,
11inveterasti in terra aliena, coinquinatus es cum mortuis, deputatus es cum descendentibus in infernum ?
12Dereliquisti fontem sapientiæ :
13nam si in via Dei ambulasses, habitasses utique in pace sempiterna.
14Disce ubi sit prudentia, ubi sit virtus, ubi sit intellectus, ut scias simul ubi sit longiturnitas vitæ et victus, ubi sit lumen oculorum, et pax.
15Quis invenit locum ejus ? et quis intravit in thesauros ejus ?
16Ubi sunt principes gentium, et qui dominantur super bestias quæ sunt super terram ?
17qui in avibus cæli ludunt,
18qui argentum thesaurizant, et aurum, in quo confidunt homines, et non est finis acquisitionis eorum ? qui argentum fabricant, et solliciti sunt, nec est inventio operum illorum ?
19Exterminati sunt, et ad inferos descenderunt, et alii loco eorum surrexerunt.
20Juvenes viderunt lumen, et habitaverunt super terram, viam autem disciplinæ ignoraverunt,
21neque intellexerunt semitas ejus, neque filii eorum susceperunt eam : a facie ipsorum longe facta est ;
22non est audita in terra Chanaan, neque visa est in Theman.
23Filii quoque Agar, qui exquirunt prudentiam quæ de terra est, negotiatores Merrhæ et Theman, et fabulatores, et exquisitores prudentiæ et intelligentiæ : viam autem sapientiæ nescierunt, neque commemorati sunt semitas ejus.
24O Israël, quam magna est domus Dei, et ingens locus possessionis ejus !
25magnus est, et non habet finem : excelsus, et immensus.
26Ibi fuerunt gigantes nominati illi, qui ab initio fuerunt, statura magna, scientes bellum.
27Non hos elegit Dominus, neque viam disciplinæ invenerunt : propterea perierunt,
28et quoniam non habuerunt sapientiam, interierunt propter suam insipientiam.
29Quis ascendit in cælum, et accepit eam, et eduxit eam de nubibus ?
30Quis transfretavit mare, et invenit illam, et attulit illam super aurum electum ?
31Non est qui possit scire vias ejus, neque qui exquirat semitas ejus :
32sed qui scit universa novit eam, et adinvenit eam prudentia sua qui præparavit terram in æterno tempore : et replevit eam pecudibus et quadrupedibus
33qui emittit lumen, et vadit, et vocavit illud, et obedit illi in tremore.
34Stellæ autem dederunt lumen in custodiis suis, et lætatæ sunt :
35vocatæ sunt, et dixerunt : Adsumus, et luxerunt ei cum jucunditate, qui fecit illas.
36Hic est Deus noster, et non æstimabitur alius adversus eum.
37Hic adinvenit omnem viam disciplinæ, et tradidit illam Jacob puero suo, et Israël dilecto suo.
38Post hæc in terris visus est, et cum hominibus conversatus est.
Intellegere Vulgate vs Clementine Vulgate in Baruch 3
Vulgate (Vulgate)
Biblia Sacra Vulgata, versio latina ab Hieronymo facta saeculo IV.
Clementine Vulgate
Vulgata Clementina, editio officialis Ecclesiae Catholicae a Papa Clemente VIII promulgata anno 1592.
Vides comparationem lateris ad latus Baruch 3 in Vulgate et Clementine Vulgate. Has duas versiones conferre iuvat ad intellegendas subtilitates textus originalis.
Key Comparison: Baruch 3:16
"ubi sunt principes gentium et qui dominantur super bestias quae sunt super terram"
"Ubi sunt principes gentium, et qui dominantur super bestias quæ sunt super terram ?"





