Baruch 2 Comparatio: Vulgate vs Clementine Vulgate
Baruch 2
1propter quod statuit Dominus Deus noster verbum suum quod locutus est ad nos et ad iudices nostros qui iudicaverunt in Israhel et ad reges nostros et ad principes nostros et ad omnem Israhel et Iuda
2ut adduceret Dominus super nos mala magna quae non sunt facta sub caelo quemadmodum facta sunt Hierusalem secundum quae scripta sunt in lege Moysi
3ut manducaret homo carnes filii sui et carnes filiae suae
4et dedit illos sub manus regum omnium qui sunt in circuitu nostro in inproperium et in desolationem et in omnibus populis quo nos dispersit Dominus
5et facti sumus subtus et non supra quia peccavimus Domino Deo nostro non obaudiendo vocem ipsius
6Domino Deo nostro iustitia nobis autem et patribus nostris confusio faciei sicut dies haec
7quae locutus est Dominus super nos omnia mala haec quae evenerunt super nos
8et non sumus deprecati faciem Domini Dei nostri ut reverteremur unusquisque nostrum a viis nostris pessimis
9et vigilavit Dominus in malis et adduxit ea super nos quia iustus est Dominus in omnibus operibus suis quae mandavit nobis
10et non audivimus vocem ipsius ut iremus in praeceptis Domini quae dedit ante faciem nostram
11et nunc Domine Deus Israhel qui eduxisti plebem tuam de terra Aegypti in manu valida et in signis et in prodigiis et in virtute tua magna et in brachio excelso et fecisti tibi nomen sicut dies iste
12peccavimus impie egimus inique gessimus Domine Deus noster in omnibus iustitiis tuis
13avertatur ira tua a nobis quia derelicti sumus pauci inter gentes ubi dispersisti nos
14exaudi Domine preces nostras et orationes nostras et educ nos propter te et da nobis invenire gratiam ante faciem eorum qui nos abduxerunt
15ut sciat omnis terra quia tu es Dominus Deus noster et quia nomen tuum invocatum est super Israhel et super genus ipsius
16respice Domine de domo sancta tua in nos et inclina aurem tuam et audi
17aperi oculos tuos et vide quia non mortui qui sunt in inferno quorum spiritus acceptus est a visceribus suis dabunt honorem et iustificationem Domino
18sed anima quae tristis est super magnitudine et incedit curva et infirmis et oculi deficientes et anima esuriens dat tibi gloriam et iustitiam Domino
19quia non secundum iustitias patrum nostrorum nos fundimus misericordiam ante conspectum tuum Domine Deus noster
20sed quia misisti iram tuam et furorem tuum super nos sicut locutus es in manus puerorum tuorum prophetarum dicens
21sic dicit Dominus inclinate umerum vestrum et cervicem vestram et opera facite regi Babylonis et sedebitis in terra quam dedi patribus vestris
22quod si autem non audieritis vocem Domini Dei vestri operari regi Babyloniae defectionem faciam de civitatibus Iuda et a foris Hierusalem
23et auferam a vobis vocem iucunditatis et vocem gaudimonii et vocem sponsi et vocem sponsae et erit omnis terra sine vestigio ab inhabitantibus eam
24et non audierunt vocem tuam ut operarentur regi Babyloniae et statuisti verba tua quae locutus es in manibus puerorum tuorum prophetarum ut proferrentur ossa regum nostrorum et ossa patrum nostrorum de loco suo
25et ecce sunt proiecta in calore solis et in gelu noctis et mortui sunt in doloribus pessimis in fame et in gladio et in emissione
26et posuisti templum in quo invocatum est nomen tuum in ipso sicut haec dies propter iniquitatem domus Israhel et domus Iuda
27et fecisti in nobis Domine Deus noster secundum omnem benignitatem tuam et secundum omnem miserationem tuam illam magnam
28sicut locutus es in manu pueri tui Moysi in die qua praecepisti ei scribere legem tuam coram filiis Israhel
29dicens si non obaudieritis vocem meam ambitio haec magna et multa convertetur in minimo inter gentes quo ego dispergam illos
30quia scio quod me non audiet populus populus est enim dura cervice et convertetur ad cor suum in terra captivitatis suae
31et scient quoniam ego sum Dominus Deus eorum et dabo eis cor et audient aures
32et laudabunt me in terra captivitatis suae et memores erunt nominis mei
33et avertent se a dorso suo duro et a malignitatibus suis quia reminiscentur viam patrum suorum qui peccaverunt in me
34et revocabo illos in terram quam iuravi patribus illorum Abraham et Isaac et Iacob et dominabuntur eius et multiplicabo eos et non minorabuntur
35et statuam illis testamentum alterum sempiternum ut sim illis in Deum et ipsi erunt mihi in populum et non movebo amplius populum meum filios Israhel a terra quam dedi illis
Baruch 2
1Propter quod statuit Dominus Deus noster verbum suum, quod locutus est ad nos, et ad judices nostros qui judicaverunt Israël, et ad reges nostros, et ad principes nostros, et ad omnem Israël et Juda :
2ut adduceret Dominus super nos mala magna, quæ non sunt facta sub cælo quemadmodum facta sunt in Jerusalem, secundum quæ scripta sunt in lege Moysi,
3et manducaret homo carnes filii sui et carnes filiæ suæ.
4Et dedit eos sub manu regum omnium qui sunt in circuitu nostro, in improperium et in desolationem in omnibus populis in quibus nos dispersit Dominus :
5et facti sumus subtus, et non supra, quia peccavimus Domino Deo nostro, non obaudiendo voci ipsius.
6Domino Deo nostro justitia, nobis autem et patribus nostris confusio faciei, sicut est dies hæc :
7quia locutus est Dominus super nos omnia mala hæc quæ venerunt super nos :
8et non sumus deprecati faciem Domini Dei nostri, ut reverteremur unusquisque nostrum a viis nostris pessimis.
9Et vigilavit Dominus in malis, et adduxit ea super nos : quia justus est Dominus in omnibus operibus suis quæ mandavit nobis,
10et non audivimus vocem ipsius ut iremus in præceptis Domini, quæ dedit ante faciem nostram.
11Et nunc, Domine Deus Israël, qui eduxisti populum tuum de terra Ægypti in manu valida, et in signis, et in prodigiis, et in virtute tua magna, et in brachio excelso, et fecisti tibi nomen sicut est dies iste :
12peccavimus, impie egimus, inique gessimus, Domine Deus noster, in omnibus justitiis tuis.
13Avertatur ira tua a nobis, quia derelicti sumus pauci inter gentes ubi dispersisti nos.
14Exaudi, Domine, preces nostras et orationes nostras, et educ nos propter te, et da nobis invenire gratiam ante faciem eorum qui nos abduxerunt :
15ut sciat omnis terra quia tu es Dominus Deus noster, et quia nomen tuum invocatum est super Israël, et super genus ipsius.
16Respice, Domine, de domo sancta tua in nos, et inclina aurem tuam, et exaudi nos.
17Aperi oculos tuos et vide : quia non mortui qui sunt in inferno, quorum spiritus acceptus est a visceribus suis, dabunt honorem et justificationem Domino :
18sed anima quæ tristis est super magnitudine mali, et incedit curva et infirma, et oculi deficientes, et anima esuriens, dat tibi gloriam et justitiam Domino.
19Quia non secundum justitias patrum nostrorum nos fundimus preces et petimus misericordiam ante conspectum tuum, Domine Deus noster :
20sed quia misisti iram tuam et furorem tuum super nos, sicut locutus es in manu puerorum tuorum prophetarum, dicens :
21Sic dicit Dominus : Inclinate humerum vestrum et cervicem vestram, et opera facite regi Babylonis, et sedebitis in terra quam dedi patribus vestris.
22Quod si non audieritis vocem Domini Dei vestri, operari regi Babyloniæ, defectionem vestram faciam de civitatibus Juda, et a foris Jerusalem,
23et auferam a vobis vocem jucunditatis et vocem gaudii, et vocem sponsi et vocem sponsæ, et erit omnis terra sine vestigio ab inhabitantibus eam.
24Et non audierunt vocem tuam, ut operarentur regi Babylonis : et statuisti verba tua, quæ locutus es in manibus puerorum tuorum prophetarum, ut transferrentur ossa regum nostrorum et ossa patrum nostrorum de loco suo :
25et ecce projecta sunt in calore solis et in gelu noctis, et mortui sunt in doloribus pessimis, in fame et in gladio, et in emissione.
26Et posuisti templum in quo invocatum est nomen tuum in ipso sicut hæc dies, propter iniquitatem domus Israël et domus Juda.
27Et fecisti in nobis, Domine Deus noster, secundum omnem bonitatem tuam et secundum omnem miserationem tuam illam magnam :
28sicut locutus es in manu pueri tui Moysi, in die qua præcepisti ei scribere legem tuam coram filiis Israël,
29dicens : Si non audieritis vocem meam, multitudo hæc magna convertetur in minimam inter gentes, quo ego eos dispergam :
30quia scio quod me non audiet populus : populus est enim dura cervice. Et convertetur ad cor suum in terra captivitatis suæ,
31et scient quia ego sum Dominus Deus eorum : et dabo eis cor, et intelligent ; aures, et audient :
32et laudabunt me in terra captivitatis suæ, et memores erunt nominis mei,
33et avertent se a dorso suo duro, et a malignitatibus suis : quia reminiscentur viam patrum suorum, qui peccaverunt in me.
34Et revocabo illos in terram quam juravi patribus eorum, Abraham, Isaac, et Jacob : et dominabuntur ejus, et multiplicabo eos, et non minorabuntur :
35et statuam illis testamentum alterum sempiternum, ut sim illis in Deum, et ipsi erunt mihi in populum : et non movebo amplius populum meum, filios Israël, a terra quam dedi illis.
Intellegere Vulgate vs Clementine Vulgate in Baruch 2
Vulgate (Vulgate)
Biblia Sacra Vulgata, versio latina ab Hieronymo facta saeculo IV.
Clementine Vulgate
Vulgata Clementina, editio officialis Ecclesiae Catholicae a Papa Clemente VIII promulgata anno 1592.
Vides comparationem lateris ad latus Baruch 2 in Vulgate et Clementine Vulgate. Has duas versiones conferre iuvat ad intellegendas subtilitates textus originalis.
Key Comparison: Baruch 2:16
"respice Domine de domo sancta tua in nos et inclina aurem tuam et audi"
"Respice, Domine, de domo sancta tua in nos, et inclina aurem tuam, et exaudi nos."





