Ad Titum 3 Comparatio: Vulgate vs Clementine Vulgate
Ad Titum 3
1admone illos principibus et potestatibus subditos esse dicto oboedire ad omne opus bonum paratos esse
2neminem blasphemare non litigiosos esse modestos omnem ostendentes mansuetudinem ad omnes homines
3eramus enim et nos aliquando insipientes increduli errantes servientes desideriis et voluptatibus variis in malitia et invidia agentes odibiles odientes invicem
4cum autem benignitas et humanitas apparuit salvatoris nostri Dei
5non ex operibus iustitiae quae fecimus nos sed secundum suam misericordiam salvos nos fecit per lavacrum regenerationis et renovationis Spiritus Sancti
6quem effudit in nos abunde per Iesum Christum salvatorem nostrum
7ut iustificati gratia ipsius heredes simus secundum spem vitae aeternae
8fidelis sermo est et de his volo te confirmare ut curent bonis operibus praeesse qui credunt Deo haec sunt bona et utilia hominibus
9stultas autem quaestiones et genealogias et contentiones et pugnas legis devita sunt enim inutiles et vanae
10hereticum hominem post unam et secundam correptionem devita
11sciens quia subversus est qui eiusmodi est et delinquit proprio iudicio condemnatus
12cum misero ad te Arteman aut Tychicum festina ad me venire Nicopolim ibi enim statui hiemare
13Zenan legis peritum et Apollo sollicite praemitte ut nihil illis desit
14discant autem et nostri bonis operibus praeesse ad usus necessarios ut non sint infructuosi
15salutant te qui mecum sunt omnes saluta qui nos amant in fide gratia Dei cum omnibus vobis amen
Ad Titum 3
1Admone illos principibus, et potestatibus subditos esse, dicto obedire, ad omne opus bonum paratos esse :
2neminem blasphemare, non litigiosos esse, sed modestos, omnem ostendentes mansuetudinem ad omnes homines.
3Eramus enim aliquando et nos insipientes, increduli, errantes, servientes desideriis, et voluptatibus variis, in malitia et invidia agentes, odibiles, odientes invicem.
4Cum autem benignitas et humanitas apparuit Salvatoris nostri Dei,
5non ex operibus justitiæ, quæ fecimus nos, sed secundum suam misericordiam salvos nos fecit per lavacrum regenerationis et renovationis Spiritus Sancti,
6quem effudit in nos abunde per Jesum Christum Salvatorem nostrum :
7ut justificati gratia ipsius, hæredes simus secundum spem vitæ æternæ.
8Fidelis sermo est : et de his volo te confirmare : ut curent bonis operibus præesse qui credunt Deo. Hæc sunt bona, et utilia hominibus.
9Stultas autem quæstiones, et genealogias, et contentiones, et pugnas legis devita : sunt enim inutiles, et vanæ.
10Hæreticum hominem post unam et secundam correptionem devita :
11sciens quia subversus est, qui ejusmodi est, et delinquit, cum sit proprio judicio condemnatus.
12Cum misero ad te Artemam, aut Tychicum, festina ad me venire Nicopolim : ibi enim statui hiemare.
13Zenam legisperitum et Apollo sollicite præmitte, ut nihil illis desit.
14Discant autem et nostri bonis operibus præesse ad usus necessarios : ut non sint infructuosi.
15Salutant te qui mecum sunt omnes : saluta eos qui nos amant in fide. Gratia Dei cum omnibus vobis. Amen.
Intellegere Vulgate vs Clementine Vulgate in Ad Titum 3
Vulgate (Vulgate)
Biblia Sacra Vulgata, versio latina ab Hieronymo facta saeculo IV.
Clementine Vulgate
Vulgata Clementina, editio officialis Ecclesiae Catholicae a Papa Clemente VIII promulgata anno 1592.
Vides comparationem lateris ad latus Ad Titum 3 in Vulgate et Clementine Vulgate. Has duas versiones conferre iuvat ad intellegendas subtilitates textus originalis.
Key Comparison: Ad Titum 3:1
"admone illos principibus et potestatibus subditos esse dicto oboedire ad omne opus bonum paratos esse"
"Admone illos principibus, et potestatibus subditos esse, dicto obedire, ad omne opus bonum paratos esse :"





