Ad Titum 2 Comparatio: Vulgate vs Clementine Vulgate
Ad Titum 2
1tu autem loquere quae decet sanam doctrinam
2senes ut sobrii sint pudici prudentes sani fide dilectione patientia
3anus similiter in habitu sancto non criminatrices non vino multo servientes bene docentes
4ut prudentiam doceant adulescentulas ut viros suos ament filios diligant
5prudentes castas domus curam habentes benignas subditas suis viris ut non blasphemetur verbum Dei
6iuvenes similiter hortare ut sobrii sint
7in omnibus te ipsum praebe exemplum bonorum operum in doctrina integritatem gravitatem
8verbum sanum inreprehensibilem ut is qui ex adverso est vereatur nihil habens malum dicere de nobis
9servos dominis suis subditos esse in omnibus placentes non contradicentes
10non fraudantes, sed in omnibus fidem bonam ostendentes ut doctrinam salutaris nostri Dei ornent in omnibus
11apparuit enim gratia Dei salutaris omnibus hominibus
12erudiens nos ut abnegantes impietatem et saecularia desideria sobrie et iuste et pie vivamus in hoc saeculo
13expectantes beatam spem et adventum gloriae magni Dei et salvatoris nostri Iesu Christi
14qui dedit semet ipsum pro nobis ut nos redimeret ab omni iniquitate et mundaret sibi populum acceptabilem sectatorem bonorum operum
15haec loquere et exhortare et argue cum omni imperio nemo te contemnat
Ad Titum 2
1Tu autem loquere quæ decent sanam doctrinam :
2senes ut sobrii sint, pudici, prudentes, sani in fide, in dilectione, in patientia :
3anus similiter in habitu sancto, non criminatrices, non multo vino servientes, bene docentes :
4ut prudentiam doceant adolescentulas, ut viros suos ament, filios suos diligant,
5prudentes, castas, sobrias, domus curam habentes, benignas, subditas viris suis, ut non blasphemetur verbum Dei.
6Juvenes similiter hortare ut sobrii sint.
7In omnibus teipsum præbe exemplum bonorum operum, in doctrina, in integritate, in gravitate,
8verbum sanum, irreprehensibile : ut is qui ex adverso est, vereatur, nihil habens malum dicere de nobis.
9Servos dominis suis subditos esse, in omnibus placentes, non contradicentes,
10non fraudantes, sed in omnibus fidem bonam ostendentes : ut doctrinam Salvatoris nostri Dei ornent in omnibus.
11Apparuit enim gratia Dei Salvatoris nostri omnibus hominibus,
12erudiens nos, ut abnegantes impietatem, et sæcularia desideria, sobrie, et juste, et pie vivamus in hoc sæculo,
13exspectantes beatam spem, et adventum gloriæ magni Dei, et Salvatoris nostri Jesu Christi :
14qui dedit semetipsum pro nobis, ut nos redimeret ab omni iniquitate, et mundaret sibi populum acceptabilem, sectatorem bonorum operum.
15Hæc loquere, et exhortare, et argue cum omni imperio. Nemo te contemnat.
Intellegere Vulgate vs Clementine Vulgate in Ad Titum 2
Vulgate (Vulgate)
Biblia Sacra Vulgata, versio latina ab Hieronymo facta saeculo IV.
Clementine Vulgate
Vulgata Clementina, editio officialis Ecclesiae Catholicae a Papa Clemente VIII promulgata anno 1592.
Vides comparationem lateris ad latus Ad Titum 2 in Vulgate et Clementine Vulgate. Has duas versiones conferre iuvat ad intellegendas subtilitates textus originalis.
Key Comparison: Ad Titum 2:1
"tu autem loquere quae decet sanam doctrinam"
"Tu autem loquere quæ decent sanam doctrinam :"





