Ad Romanos 12 Comparatio: Vulgate vs Clementine Vulgate
Ad Romanos 12
1obsecro itaque vos fratres per misericordiam Dei ut exhibeatis corpora vestra hostiam viventem sanctam Deo placentem rationabile obsequium vestrum
2et nolite conformari huic saeculo sed reformamini in novitate sensus vestri ut probetis quae sit voluntas Dei bona et placens et perfecta
3dico enim per gratiam quae data est mihi omnibus qui sunt inter vos non plus sapere quam oportet sapere sed sapere ad sobrietatem unicuique sicut Deus divisit mensuram fidei
4sicut enim in uno corpore multa membra habemus omnia autem membra non eundem actum habent
5ita multi unum corpus sumus in Christo singuli autem alter alterius membra
6habentes autem donationes secundum gratiam quae data est nobis differentes sive prophetiam secundum rationem fidei
7sive ministerium in ministrando sive qui docet in doctrina
8qui exhortatur in exhortando qui tribuit in simplicitate qui praeest in sollicitudine qui miseretur in hilaritate
9dilectio sine simulatione odientes malum adherentes bono
10caritatem fraternitatis invicem diligentes honore invicem praevenientes
11sollicitudine non pigri spiritu ferventes Domino servientes
12spe gaudentes in tribulatione patientes orationi instantes
13necessitatibus sanctorum communicantes hospitalitatem sectantes
14benedicite persequentibus benedicite et nolite maledicere
15gaudere cum gaudentibus flere cum flentibus
16id ipsum invicem sentientes non alta sapientes sed humilibus consentientes nolite esse prudentes apud vosmet ipsos
17nulli malum pro malo reddentes providentes bona non tantum coram Deo sed etiam coram omnibus hominibus
18si fieri potest quod ex vobis est cum omnibus hominibus pacem habentes
19non vosmet ipsos defendentes carissimi sed date locum irae scriptum est enim mihi vindictam ego retribuam dicit Dominus
20sed si esurierit inimicus tuus ciba illum si sitit potum da illi hoc enim faciens carbones ignis congeres super caput eius
21noli vinci a malo sed vince in bono malum
Ad Romanos 12
1Obsecro itaque vos fratres per misericordiam Dei, ut exhibeatis corpora vestra hostiam viventem, sanctam, Deo placentem, rationabile obsequium vestrum.
2Et nolite conformari huic sæculo, sed reformamini in novitate sensus vestri : ut probetis quæ sit voluntas Dei bona, et beneplacens, et perfecta.
3Dico enim per gratiam quæ data est mihi, omnibus qui sunt inter vos, non plus sapere quam oportet sapere, sed sapere ad sobrietatem : et unicuique sicut Deus divisit mensuram fidei.
4Sicut enim in uno corpore multa membra habemus, omnia autem membra non eumdem actum habent :
5ita multi unum corpus sumus in Christo, singuli autem alter alterius membra.
6Habentes autem donationes secundum gratiam, quæ data est nobis, differentes : sive prophetiam secundum rationem fidei,
7sive ministerium in ministrando, sive qui docet in doctrina,
8qui exhortatur in exhortando, qui tribuit in simplicitate, qui præest in sollicitudine, qui miseretur in hilaritate.
9Dilectio sine simulatione : odientes malum, adhærentes bono :
10caritate fraternitatis invicem diligentes : honore invicem prævenientes :
11sollicitudine non pigri : spiritu ferventes : Domino servientes :
12spe gaudentes : in tribulatione patientes : orationi instantes :
13necessitatibus sanctorum communicantes : hospitalitatem sectantes.
14Benedicite persequentibus vos : benedicite, et nolite maledicere.
15Gaudere cum gaudentibus, flere cum flentibus :
16idipsum invicem sentientes : non alta sapientes, sed humilibus consentientes. Nolite esse prudentes apud vosmetipsos :
17nulli malum pro malo reddentes : providentes bona non tantum coram Deo, sed etiam coram omnibus hominibus.
18Si fieri potest, quod ex vobis est, cum omnibus hominibus pacem habentes :
19non vosmetipsos defendentes carissimi, sed date locum iræ. Scriptum est enim : Mihi vindicta : ego retribuam, dicit Dominus.
20Sed si esurierit inimicus tuus, ciba illum : si sitit, potum da illi : hoc enim faciens, carbones ignis congeres super caput ejus.
21Noli vinci a malo, sed vince in bono malum.
Intellegere Vulgate vs Clementine Vulgate in Ad Romanos 12
Vulgate (Vulgate)
Biblia Sacra Vulgata, versio latina ab Hieronymo facta saeculo IV.
Clementine Vulgate
Vulgata Clementina, editio officialis Ecclesiae Catholicae a Papa Clemente VIII promulgata anno 1592.
Vides comparationem lateris ad latus Ad Romanos 12 in Vulgate et Clementine Vulgate. Has duas versiones conferre iuvat ad intellegendas subtilitates textus originalis.
Key Comparison: Ad Romanos 12:16
"id ipsum invicem sentientes non alta sapientes sed humilibus consentientes nolite esse prudentes apud vosmet ipsos"
"idipsum invicem sentientes : non alta sapientes, sed humilibus consentientes. Nolite esse prudentes apud vosmetipsos :"





