Ad Romanos 11 Comparatio: Vulgate vs Clementine Vulgate
Ad Romanos 11
1dico ergo numquid reppulit Deus populum suum absit nam et ego Israhelita sum ex semine Abraham tribu Beniamin
2non reppulit Deus plebem suam quam praesciit an nescitis in Helia quid dicit scriptura quemadmodum interpellat Deum adversus Israhel
3Domine prophetas tuos occiderunt altaria tua suffoderunt et ego relictus sum solus et quaerunt animam meam
4sed quid dicit illi responsum divinum reliqui mihi septem milia virorum qui non curvaverunt genu Baal
5sic ergo et in hoc tempore reliquiae secundum electionem gratiae factae sunt
6si autem gratia non ex operibus alioquin gratia iam non est gratia
7quid ergo quod quaerebat Israhel hoc non est consecutus electio autem consecuta est ceteri vero excaecati sunt
8sicut scriptum est dedit illis Deus spiritum conpunctionis oculos ut non videant et aures ut non audiant usque in hodiernum diem
9et David dicit fiat mensa eorum in laqueum et in captionem et in scandalum et in retributionem illis
10obscurentur oculi eorum ne videant et dorsum illorum semper incurva
11dico ergo numquid sic offenderunt ut caderent absit sed illorum delicto salus gentibus ut illos aemulentur
12quod si delictum illorum divitiae sunt mundi et deminutio eorum divitiae gentium quanto magis plenitudo eorum
13vobis enim dico gentibus quamdiu quidem ego sum gentium apostolus ministerium meum honorificabo
14si quo modo ad aemulandum provocem carnem meam et salvos faciam aliquos ex illis
15si enim amissio eorum reconciliatio est mundi quae adsumptio nisi vita ex mortuis
16quod si delibatio sancta est et massa et si radix sancta et rami
17quod si aliqui ex ramis fracti sunt tu autem cum oleaster esses insertus es in illis et socius radicis et pinguidinis olivae factus es
18noli gloriari adversus ramos quod si gloriaris non tu radicem portas sed radix te
19dices ergo fracti sunt rami ut ego inserar
20bene propter incredulitatem fracti sunt tu autem fide stas noli altum sapere sed time
21si enim Deus naturalibus ramis non pepercit ne forte nec tibi parcat
22vide ergo bonitatem et severitatem Dei in eos quidem qui ceciderunt severitatem in te autem bonitatem Dei si permanseris in bonitate alioquin et tu excideris
23sed et illi si non permanserint in incredulitate inserentur potens est enim Deus iterum inserere illos
24nam si tu ex naturali excisus es oleastro et contra naturam insertus es in bonam olivam quanto magis hii secundum naturam inserentur suae olivae
25nolo enim vos ignorare fratres mysterium hoc ut non sitis vobis ipsis sapientes quia caecitas ex parte contigit in Israhel donec plenitudo gentium intraret
26et sic omnis Israhel salvus fieret sicut scriptum est veniet ex Sion qui eripiat avertet impietates ab Iacob
27et hoc illis a me testamentum cum abstulero peccata eorum
28secundum evangelium quidem inimici propter vos secundum electionem autem carissimi propter patres
29sine paenitentia enim sunt dona et vocatio Dei
30sicut enim aliquando et vos non credidistis Deo nunc autem misericordiam consecuti estis propter illorum incredulitatem
31ita et isti nunc non crediderunt in vestram misericordiam ut et ipsi misericordiam consequantur
32conclusit enim Deus omnia in incredulitatem ut omnium misereatur
33o altitudo divitiarum sapientiae et scientiae Dei quam inconprehensibilia sunt iudicia eius et investigabiles viae eius
34quis enim cognovit sensum Domini aut quis consiliarius eius fuit
35aut quis prior dedit illi et retribuetur ei
36quoniam ex ipso et per ipsum et in ipso omnia ipsi gloria in saecula amen
Ad Romanos 11
1Dico ergo : Numquid Deus repulit populum suum ? Absit. Nam et ego Israëlita sum ex semine Abraham, de tribu Benjamin :
2non repulit Deus plebem suam, quam præscivit. An nescitis in Elia quid dicit Scriptura ? quemadmodum interpellat Deum adversum Israël :
3Domine, prophetas tuos occiderunt, altaria tua suffoderunt : et ego relictus sum solus, et quærunt animam meam.
4Sed quid dicit illi divinum responsum ? Reliqui mihi septem millia virorum, qui non curvaverunt genua ante Baal.
5Sic ergo et in hoc tempore reliquiæ secundum electionem gratiæ salvæ factæ sunt.
6Si autem gratia, jam non ex operibus : alioquin gratia jam non est gratia.
7Quid ergo ? Quod quærebat Israël, hoc non est consecutus : electio autem consecuta est : ceteri vero excæcati sunt :
8sicut scriptum est : Dedit illis Deus spiritum compunctionis : oculos ut non videant, et aures ut non audiant, usque in hodiernum diem.
9Et David dicit : Fiat mensa eorum in laqueum, et in captionem, et in scandalum, et in retributionem illis.
10Obscurentur oculi eorum ne videant : et dorsum eorum semper incurva.
11Dico ergo : Numquid sic offenderunt ut caderent ? Absit. Sed illorum delicto, salus est gentibus ut illos æmulentur.
12Quod si delictum illorum divitiæ sunt mundi, et diminutio eorum divitiæ gentium : quanto magis plenitudo eorum ?
13Vobis enim dico gentibus : Quamdiu quidem ego sum gentium Apostolus, ministerium meum honorificabo,
14si quomodo ad æmulandum provocem carnem meam, et salvos faciam aliquos ex illis.
15Si enim amissio eorum, reconciliatio est mundi : quæ assumptio, nisi vita ex mortuis ?
16Quod si delibatio sancta est, et massa : et si radix sancta, et rami.
17Quod si aliqui ex ramis fracti sunt, tu autem cum oleaster esses, insertus es in illis, et socius radicis, et pinguedinis olivæ factus es,
18noli gloriari adversus ramos. Quod si gloriaris : non tu radicem portas, sed radix te.
19Dices ergo : Fracti sunt rami ut ego inserar.
20Bene : propter incredulitatem fracti sunt. Tu autem fide stas : noli altum sapere, sed time.
21Si enim Deus naturalibus ramis non pepercit : ne forte nec tibi parcat.
22Vide ergo bonitatem, et severitatem Dei : in eos quidem qui ceciderunt, severitatem : in te autem bonitatem Dei, si permanseris in bonitate, alioquin et tu excideris.
23Sed et illi, si non permanserint in incredulitate, inserentur : potens est enim Deus iterum inserere illos.
24Nam si tu ex naturali excisus es oleastro, et contra naturam insertus es in bonam olivam : quanto magis ii qui secundum naturam inserentur suæ olivæ ?
25Nolo enim vos ignorare, fratres, mysterium hoc (ut non sitis vobis ipsis sapientes), quia cæcitas ex parte contigit in Israël, donec plenitudo gentium intraret,
26et sic omnis Israël salvus fieret, sicut scriptum est : Veniet ex Sion, qui eripiat, et avertat impietatem a Jacob.
27Et hoc illis a me testamentum : cum abstulero peccata eorum.
28Secundum Evangelium quidem, inimici propter vos : secundum electionem autem, carissimi propter patres.
29Sine pœnitentia enim sunt dona et vocatio Dei.
30Sicut enim aliquando et vos non credidistis Deo, nunc autem misericordiam consecuti estis propter incredulitatem illorum :
31ita et isti nunc non crediderunt in vestram misericordiam : ut et ipsi misericordiam consequantur.
32Conclusit enim Deus omnia in incredulitate, ut omnium misereatur.
33O altitudo divitiarum sapientiæ, et scientiæ Dei : quam incomprehensibilia sunt judicia ejus, et investigabiles viæ ejus !
34Quis enim cognovit sensum Domini ? aut quis consiliarius ejus fuit ?
35aut quis prior dedit illi, et retribuetur ei ?
36Quoniam ex ipso, et per ipsum, et in ipso sunt omnia : ipsi gloria in sæcula. Amen.
Intellegere Vulgate vs Clementine Vulgate in Ad Romanos 11
Vulgate (Vulgate)
Biblia Sacra Vulgata, versio latina ab Hieronymo facta saeculo IV.
Clementine Vulgate
Vulgata Clementina, editio officialis Ecclesiae Catholicae a Papa Clemente VIII promulgata anno 1592.
Vides comparationem lateris ad latus Ad Romanos 11 in Vulgate et Clementine Vulgate. Has duas versiones conferre iuvat ad intellegendas subtilitates textus originalis.
Key Comparison: Ad Romanos 11:16
"quod si delibatio sancta est et massa et si radix sancta et rami"
"Quod si delibatio sancta est, et massa : et si radix sancta, et rami."





