Ad Romanos 10 Comparatio: Vulgate vs Clementine Vulgate
Ad Romanos 10
1fratres voluntas quidem cordis mei et obsecratio ad Deum fit pro illis in salutem
2testimonium enim perhibeo illis quod aemulationem Dei habent sed non secundum scientiam
3ignorantes enim Dei iustitiam et suam quaerentes statuere iustitiae Dei non sunt subiecti
4finis enim legis Christus ad iustitiam omni credenti
5Moses enim scripsit quoniam iustitiam quae ex lege est qui fecerit homo vivet in ea
6quae autem ex fide est iustitia sic dicit ne dixeris in corde tuo quis ascendit in caelum id est Christum deducere
7aut quis descendit in abyssum hoc est Christum ex mortuis revocare
8sed quid dicit prope est verbum in ore tuo et in corde tuo hoc est verbum fidei quod praedicamus
9quia si confitearis in ore tuo Dominum Iesum et in corde tuo credideris quod Deus illum excitavit ex mortuis salvus eris
10corde enim creditur ad iustitiam ore autem confessio fit in salutem
11dicit enim scriptura omnis qui credit in illum non confundetur
12non enim est distinctio Iudaei et Graeci nam idem Dominus omnium dives in omnes qui invocant illum
13omnis enim quicumque invocaverit nomen Domini salvus erit
14quomodo ergo invocabunt in quem non crediderunt aut quomodo credent ei quem non audierunt quomodo autem audient sine praedicante
15quomodo vero praedicabunt nisi mittantur sicut scriptum est quam speciosi pedes evangelizantium pacem evangelizantium bona
16sed non omnes oboedierunt evangelio Esaias enim dicit Domine quis credidit auditui nostro
17ergo fides ex auditu auditus autem per verbum Christi
18sed dico numquid non audierunt et quidem in omnem terram exiit sonus eorum et in fines orbis terrae verba eorum
19sed dico numquid Israhel non cognovit primus Moses dicit ego ad aemulationem vos adducam in non gentem in gentem insipientem in iram vos mittam
20Esaias autem audet et dicit inventus sum non quaerentibus me palam apparui his qui me non interrogabant
21ad Israhel autem dicit tota die expandi manus meas ad populum non credentem et contradicentem
Ad Romanos 10
1Fratres, voluntas quidem cordis mei, et obsecratio ad Deum, fit pro illis in salutem.
2Testimonium enim perhibeo illis quod æmulationem Dei habent, sed non secundum scientiam.
3Ignorantes enim justitiam Dei, et suam quærentes statuere, justitiæ Dei non sunt subjecti.
4Finis enim legis, Christus, ad justitiam omni credenti.
5Moyses enim scripsit, quoniam justitiam, quæ ex lege est, qui fecerit homo, vivet in ea.
6Quæ autem ex fide est justitia, sic dicit : Ne dixeris in corde tuo : Quis ascendet in cælum ? id est, Christum deducere :
7aut, Quis descendet in abyssum ? hoc est, Christum a mortuis revocare.
8Sed quid dicit Scriptura ? Prope est verbum in ore tuo, et in corde tuo : hoc est verbum fidei, quod prædicamus.
9Quia si confitearis in ore tuo Dominum Jesum, et in corde tuo credideris quod Deus illum suscitavit a mortuis, salvus eris.
10Corde enim creditur ad justitiam : ore autem confessio fit ad salutem.
11Dicit enim Scriptura : Omnis qui credit in illum, non confundetur.
12Non enim est distinctio Judæi et Græci : nam idem Dominus omnium, dives in omnes qui invocant illum.
13Omnis enim quicumque invocaverit nomen Domini, salvus erit.
14Quomodo ergo invocabunt, in quem non crediderunt ? aut quomodo credent ei, quem non audierunt ? quomodo autem audient sine prædicante ?
15quomodo vero prædicabunt nisi mittantur ? sicut scriptum est : Quam speciosi pedes evangelizantium pacem, evangelizantium bona !
16Sed non omnes obediunt Evangelio. Isaias enim dicit : Domine, quis credidit auditui nostro ?
17Ergo fides ex auditu, auditus autem per verbum Christi.
18Sed dico : Numquid non audierunt ? Et quidem in omnem terram exivit sonus eorum, et in fines orbis terræ verba eorum.
19Sed dico : Numquid Israël non cognovit ? Primus Moyses dicit : Ego ad æmulationem vos adducam in non gentem : in gentem insipientem, in iram vos mittam.
20Isaias autem audet, et dicit : Inventus sum a non quærentibus me : palam apparui iis qui me non interrogabant.
21Ad Israël autem dicit : Tota die expandi manus meas ad populum non credentem, et contradicentem.
Intellegere Vulgate vs Clementine Vulgate in Ad Romanos 10
Vulgate (Vulgate)
Biblia Sacra Vulgata, versio latina ab Hieronymo facta saeculo IV.
Clementine Vulgate
Vulgata Clementina, editio officialis Ecclesiae Catholicae a Papa Clemente VIII promulgata anno 1592.
Vides comparationem lateris ad latus Ad Romanos 10 in Vulgate et Clementine Vulgate. Has duas versiones conferre iuvat ad intellegendas subtilitates textus originalis.
Key Comparison: Ad Romanos 10:16
"sed non omnes oboedierunt evangelio Esaias enim dicit Domine quis credidit auditui nostro"
"Sed non omnes obediunt Evangelio. Isaias enim dicit : Domine, quis credidit auditui nostro ?"





