Ad Philippenses 4 Comparatio: Vulgate vs Clementine Vulgate
Ad Philippenses 4
1itaque fratres mei carissimi et desiderantissimi gaudium meum et corona mea sic state in Domino carissimi
2Euhodiam rogo et Syntychen deprecor id ipsum sapere in Domino
3etiam rogo et te germane conpar adiuva illas quae mecum laboraverunt in evangelio cum Clemente et ceteris adiutoribus meis quorum nomina sunt in libro vitae
4gaudete in Domino semper iterum dico gaudete
5modestia vestra nota sit omnibus hominibus Dominus prope
6nihil solliciti sitis sed in omni oratione et obsecratione cum gratiarum actione petitiones vestrae innotescant apud Deum
7et pax Dei quae exsuperat omnem sensum custodiat corda vestra et intellegentias vestras in Christo Iesu
8de cetero fratres quaecumque sunt vera quaecumque pudica quaecumque iusta quaecumque sancta quaecumque amabilia quaecumque bonae famae si qua virtus si qua laus haec cogitate
9quae et didicistis et accepistis et audistis et vidistis in me haec agite et Deus pacis erit vobiscum
10gavisus sum autem in Domino vehementer quoniam tandem aliquando refloruistis pro me sentire sicut et sentiebatis occupati autem eratis
11non quasi propter penuriam dico ego enim didici in quibus sum sufficiens esse
12scio et humiliari scio et abundare ubique et in omnibus institutus sum et satiari et esurire et abundare et penuriam pati
13omnia possum in eo qui me confortat
14verumtamen bene fecistis communicantes tribulationi meae
15scitis autem et vos Philippenses quod in principio evangelii quando profectus sum a Macedonia nulla mihi ecclesia communicavit in ratione dati et accepti nisi vos soli
16quia et Thessalonicam et semel et bis in usum mihi misistis
17non quia quaero datum sed requiro fructum abundantem in rationem vestram
18habeo autem omnia et abundo repletus sum acceptis ab Epafrodito quae misistis odorem suavitatis hostiam acceptam placentem Deo
19Deus autem meus impleat omne desiderium vestrum secundum divitias suas in gloria in Christo Iesu
20Deo autem et Patri nostro gloria in saecula saeculorum amen
21salutate omnem sanctum in Christo Iesu salutant vos qui mecum sunt fratres
22salutant vos omnes sancti maxime autem qui de Caesaris domo sunt
23gratia Domini Iesu Christi cum spiritu vestro amen
Ad Philippenses 4
1Itaque fratres mei carissimi, et desideratissimi, gaudium meum, et corona mea : sic state in Domino, carissimi.
2Evodiam rogo, et Syntychen deprecor, idipsum sapere in Domino.
3Etiam rogo et te, germane compar, adjuva illas, quæ mecum laboraverunt in Evangelio cum Clemente, et ceteris adjutoribus meis, quorum nomina sunt in libro vitæ.
4Gaudete in Domino semper : iterum dico gaudete.
5Modestia vestra nota sit omnibus hominibus : Dominus prope est.
6Nihil solliciti sitis : sed in omni oratione, et obsecratione, cum gratiarum actione petitiones vestræ innotescant apud Deum.
7Et pax Dei, quæ exuperat omnem sensum, custodiat corda vestra, et intelligentias vestras in Christo Jesu.
8De cetero fratres, quæcumque sunt vera, quæcumque pudica, quæcumque justa, quæcumque sancta, quæcumque amabilia, quæcumque bonæ famæ, siqua virtus, siqua laus disciplinæ, hæc cogitate.
9Quæ et didicistis, et accepistis, et audistis, et vidistis in me, hæc agite : et Deus pacis erit vobiscum.
10Gavisus sum autem in Domino vehementer, quoniam tandem aliquando refloruistis pro me sentire, sicut et sentiebatis : occupati autem eratis.
11Non quasi propter penuriam dico : ego enim didici, in quibus sum, sufficiens esse.
12Scio et humiliari, scio et abundare (ubique et in omnibus institutus sum) : et satiari, et esurire, et abundare, et penuriam pati.
13Omnia possum in eo qui me confortat.
14Verumtamen bene fecistis, communicantes tribulationi meæ.
15Scitis autem et vos Philippenses, quod in principio Evangelii, quando profectus sum a Macedonia, nulla mihi ecclesia communicavit in ratione dati et accepti, nisi vos soli :
16quia et Thessalonicam semel et bis in usum mihi misistis.
17Non quia quæro datum, sed requiro fructum abundantem in ratione vestra.
18Habeo autem omnia, et abundo : repletus sum, acceptis ab Epaphrodito quæ misistis odorem suavitatis, hostiam acceptam, placentem Deo.
19Deus autem meus impleat omne desiderium vestrum secundum divitias suas in gloria in Christo Jesu.
20Deo autem et Patri nostro gloria in sæcula sæculorum. Amen.
21Salutate omnem sanctum in Christo Jesu.
22Salutant vos, qui mecum sunt, fratres. Salutant vos omnes sancti, maxime autem qui de Cæsaris domo sunt.
23Gratia Domini nostri Jesu Christi cum spiritu vestro. Amen.
Intellegere Vulgate vs Clementine Vulgate in Ad Philippenses 4
Vulgate (Vulgate)
Biblia Sacra Vulgata, versio latina ab Hieronymo facta saeculo IV.
Clementine Vulgate
Vulgata Clementina, editio officialis Ecclesiae Catholicae a Papa Clemente VIII promulgata anno 1592.
Vides comparationem lateris ad latus Ad Philippenses 4 in Vulgate et Clementine Vulgate. Has duas versiones conferre iuvat ad intellegendas subtilitates textus originalis.
Key Comparison: Ad Philippenses 4:16
"quia et Thessalonicam et semel et bis in usum mihi misistis"
"quia et Thessalonicam semel et bis in usum mihi misistis."





