Ad Colossenses 1 Comparatio: Vulgate vs Clementine Vulgate
Ad Colossenses 1
1Paulus apostolus Christi Iesu per voluntatem Dei et Timotheus frater
2his qui sunt Colossis sanctis et fidelibus fratribus in Christo Iesu gratia vobis et pax a Deo Patre nostro
3gratias agimus Deo et Patri Domini nostri Iesu Christi semper pro vobis orantes
4audientes fidem vestram in Christo Iesu et dilectionem quam habetis in sanctos omnes
5propter spem quae reposita est vobis in caelis quam audistis in verbo veritatis evangelii
6quod pervenit ad vos sicut et in universo mundo est et fructificat et crescit sicut in vobis ex ea die qua audistis et cognovistis gratiam Dei in veritate
7sicut didicistis ab Epaphra carissimo conservo nostro qui est fidelis pro vobis minister Christi Iesu
8qui etiam manifestavit nobis dilectionem vestram in Spiritu
9ideo et nos ex qua die audivimus non cessamus pro vobis orantes et postulantes ut impleamini agnitione voluntatis eius in omni sapientia et intellectu spiritali
10ut ambuletis digne Deo per omnia placentes in omni opere bono fructificantes et crescentes in scientia Dei
11in omni virtute confortati secundum potentiam claritatis eius in omni patientia et longanimitate cum gaudio
12gratias agentes Patri qui dignos nos fecit in partem sortis sanctorum in lumine
13qui eripuit nos de potestate tenebrarum et transtulit in regnum Filii dilectionis suae
14in quo habemus redemptionem remissionem peccatorum
15qui est imago Dei invisibilis primogenitus omnis creaturae
16quia in ipso condita sunt universa in caelis et in terra visibilia et invisibilia sive throni sive dominationes sive principatus sive potestates omnia per ipsum et in ipso creata sunt
17et ipse est ante omnes et omnia in ipso constant
18et ipse est caput corporis ecclesiae qui est principium primogenitus ex mortuis ut sit in omnibus ipse primatum tenens
19quia in ipso conplacuit omnem plenitudinem habitare
20et per eum reconciliare omnia in ipsum pacificans per sanguinem crucis eius sive quae in terris sive quae in caelis sunt
21et vos cum essetis aliquando alienati et inimici sensu in operibus malis
22nunc autem reconciliavit in corpore carnis eius per mortem exhibere vos sanctos et inmaculatos et inreprehensibiles coram ipso
23si tamen permanetis in fide fundati et stabiles et inmobiles ab spe evangelii quod audistis quod praedicatum est in universa creatura quae sub caelo est cuius factus sum ego Paulus minister
24qui nunc gaudeo in passionibus pro vobis et adimpleo ea quae desunt passionum Christi in carne mea pro corpore eius quod est ecclesia
25cuius factus sum ego minister secundum dispensationem Dei quae data est mihi in vos ut impleam verbum Dei
26mysterium quod absconditum fuit a saeculis et generationibus nunc autem manifestatum est sanctis eius
27quibus voluit Deus notas facere divitias gloriae sacramenti huius in gentibus quod est Christus in vobis spes gloriae
28quem nos adnuntiamus corripientes omnem hominem et docentes omnem hominem in omni sapientia ut exhibeamus omnem hominem perfectum in Christo Iesu
29in quo et laboro certando secundum operationem eius quam operatur in me in virtute
Ad Colossenses 1
1Paulus Apostolus Jesu Christi per voluntatem Dei, et Timotheus frater :
2eis, qui sunt Colossis, sanctis, et fidelibus fratribus in Christo Jesu.
3Gratia vobis, et pax a Deo Patre nostro, et Domino Jesu Christo. Gratias agimus Deo, et Patri Domini nostri Jesu Christi semper pro vobis orantes :
4audientes fidem vestram in Christo Jesu, et dilectionem quam habetis in sanctos omnes
5propter spem, quæ reposita est vobis in cælis : quam audistis in verbo veritatis Evangelii :
6quod pervenit ad vos, sicut et in universo mundo est, et fructificat, et crescit sicut in vobis, ex ea die, qua audistis, et cognovistis gratiam Dei in veritate,
7sicut didicistis ab Epaphra carissimo conservo nostro, qui est fidelis pro vobis minister Christi Jesu,
8qui etiam manifestavit nobis dilectionem vestram in spiritu.
9Ideo et nos ex qua die audivimus, non cessamus pro vobis orantes, et postulantes ut impleamini agnitione voluntatis ejus, in omni sapientia et intellectu spiritali :
10ut ambuletis digne Deo per omnia placentes : in omni opere bono fructificantes, et crescentes in scientia Dei :
11in omni virtute confortati secundum potentiam claritatis ejus, in omni patientia et longanimitate cum gaudio,
12gratias agentes Deo Patri, qui dignos nos fecit in partem sortis sanctorum in lumine :
13qui eripuit nos de potestate tenebrarum, et transtulit in regnum filii dilectionis suæ,
14in quo habemus redemptionem per sanguinem ejus, remissionem peccatorum :
15qui est imago Dei invisibilis, primogenitus omnis creaturæ :
16quoniam in ipso condita sunt universa in cælis, et in terra, visibilia, et invisibilia, sive throni, sive dominationes, sive principatus, sive potestates : omnia per ipsum et in ipso creata sunt :
17et ipse est ante omnes, et omnia in ipso constant.
18Et ipse est caput corporis Ecclesiæ, qui est principium, primogenitus ex mortuis : ut sit in omnibus ipse primatum tenens :
19quia in ipso complacuit, omnem plenitudinem inhabitare :
20et per eum reconciliare omnia in ipsum, pacificans per sanguinem crucis ejus, sive quæ in terris, sive quæ in cælis sunt.
21Et vos cum essetis aliquando alienati, et inimici sensu in operibus malis :
22nunc autem reconciliavit in corpore carnis ejus per mortem, exhibere vos sanctos, et immaculatos, et irreprehensibiles coram ipso :
23si tamen permanetis in fide fundati, et stabiles, et immobiles a spe Evangelii, quod audistis, quod prædicatum est in universa creatura, quæ sub cælo est, cujus factus sum ego Paulus minister.
24Qui nunc gaudeo in passionibus pro vobis, et adimpleo ea quæ desunt passionum Christi, in carne mea pro corpore ejus, quod est Ecclesia :
25cujus factus sum ego minister secundum dispensationem Dei, quæ data est mihi in vos, ut impleam verbum Dei :
26mysterium, quod absconditum fuit a sæculis, et generationibus, nunc autem manifestatum est sanctis ejus,
27quibus voluit Deus notas facere divitias gloriæ sacramenti hujus in gentibus, quod est Christus, in vobis spes gloriæ,
28quem nos annuntiamus, corripientes omnem hominem, et docentes omnem hominem, in omni sapientia, ut exhibeamus omnem hominem perfectum in Christo Jesu :
29in quo et laboro, certando secundum operationem ejus, quam operatur in me in virtute.
Intellegere Vulgate vs Clementine Vulgate in Ad Colossenses 1
Vulgate (Vulgate)
Biblia Sacra Vulgata, versio latina ab Hieronymo facta saeculo IV.
Clementine Vulgate
Vulgata Clementina, editio officialis Ecclesiae Catholicae a Papa Clemente VIII promulgata anno 1592.
Vides comparationem lateris ad latus Ad Colossenses 1 in Vulgate et Clementine Vulgate. Has duas versiones conferre iuvat ad intellegendas subtilitates textus originalis.
Key Comparison: Ad Colossenses 1:16
"quia in ipso condita sunt universa in caelis et in terra visibilia et invisibilia sive throni sive dominationes sive principatus sive potestates omnia per ipsum et in ipso creata sunt"
"quoniam in ipso condita sunt universa in cælis, et in terra, visibilia, et invisibilia, sive throni, sive dominationes, sive principatus, sive potestates : omnia per ipsum et in ipso creata sunt :"





