Ad Hebraeos 12 Comparatio: Vulgate vs Clementine Vulgate
Ad Hebraeos 12
1ideoque et nos tantam habentes inpositam nubem testium deponentes omne pondus et circumstans nos peccatum per patientiam curramus propositum nobis certamen
2aspicientes in auctorem fidei et consummatorem Iesum qui pro proposito sibi gaudio sustinuit crucem confusione contempta atque in dextera sedis Dei sedit
3recogitate enim eum qui talem sustinuit a peccatoribus adversum semet ipsos contradictionem ut ne fatigemini animis vestris deficientes
4nondum usque ad sanguinem restitistis adversus peccatum repugnantes
5et obliti estis consolationis quae vobis tamquam filiis loquitur dicens fili mi noli neglegere disciplinam Domini neque fatigeris dum ab eo argueris
6quem enim diligit Dominus castigat flagellat autem omnem filium quem recipit
7in disciplina perseverate tamquam filiis vobis offert Deus quis enim filius quem non corripit pater
8quod si extra disciplinam estis cuius participes facti sunt omnes ergo adulteri et non filii estis
9deinde patres quidem carnis nostrae habuimus eruditores et reverebamur non multo magis obtemperabimus Patri spirituum et vivemus
10et illi quidem in tempore paucorum dierum secundum voluntatem suam erudiebant nos hic autem ad id quod utile est in recipiendo sanctificationem eius
11omnis autem disciplina in praesenti quidem videtur non esse gaudii sed maeroris postea autem fructum pacatissimum exercitatis per eam reddit iustitiae
12propter quod remissas manus et soluta genua erigite
13et gressus rectos facite pedibus vestris ut non claudicans erret magis autem sanetur
14pacem sequimini cum omnibus et sanctimoniam sine qua nemo videbit Dominum
15contemplantes ne quis desit gratiae Dei ne qua radix amaritudinis sursum germinans inpediat et per illam inquinentur multi
16ne quis fornicator aut profanus ut Esau qui propter unam escam vendidit primitiva sua
17scitote enim quoniam et postea cupiens hereditare benedictionem reprobatus est non enim invenit paenitentiae locum quamquam cum lacrimis inquisisset eam
18non enim accessistis ad tractabilem et accensibilem ignem et turbinem et caliginem et procellam
19et tubae sonum et vocem verborum quam qui audierunt excusaverunt se ne eis fieret verbum
20non enim portabant quod dicebatur et si bestia tetigerit montem lapidabitur
21et ita terribile erat quod videbatur Moses dixit exterritus sum et tremebundus
22sed accessistis ad Sion montem et civitatem Dei viventis Hierusalem caelestem et multorum milium angelorum frequentiae
23et ecclesiam primitivorum qui conscripti sunt in caelis et iudicem omnium Deum et spiritus iustorum perfectorum
24et testamenti novi mediatorem Iesum et sanguinis sparsionem melius loquentem quam Abel
25videte ne recusetis loquentem si enim illi non effugerunt recusantes eum qui super terram loquebatur multo magis nos qui de caelis loquentem nobis avertimur
26cuius vox movit terram tunc modo autem repromittit dicens adhuc semel ego movebo non solum terram sed et caelum
27quod autem adhuc semel dicit declarat mobilium translationem tamquam factorum ut maneant ea quae sunt inmobilia
28itaque regnum inmobile suscipientes habemus gratiam per quam serviamus placentes Deo cum metu et reverentia
29etenim Deus noster ignis consumens est
Ad Hebraeos 12
1Ideoque et nos tantam habentes impositam nubem testium, deponentes omne pondus, et circumstans nos peccatum, per patientiam curramus ad propositum nobis certamen :
2aspicientes in auctorem fidei, et consummatorem Jesum, qui proposito sibi gaudio sustinuit crucem, confusione contempta, atque in dextera sedis Dei sedet.
3Recogitate enim eum qui talem sustinuit a peccatoribus adversum semetipsum contradictionem : ut ne fatigemini, animis vestris deficientes.
4Nondum enim usque ad sanguinem restitistis, adversus peccatum repugnantes :
5et obliti estis consolationis, quæ vobis tamquam filiis loquitur, dicens : Fili mi, noli negligere disciplinam Domini : neque fatigeris dum ab eo argueris.
6Quem enim diligit Dominus, castigat : flagellat autem omnem filium, quem recipit.
7In disciplina perseverate. Tamquam filiis vobis offert se Deus : quis enim filius, quem non corripit pater ?
8quod si extra disciplinam estis, cujus participes facti sunt omnes : ergo adulteri, et non filii estis.
9Deinde patres quidem carnis nostræ, eruditores habuimus, et reverebamur eos, non multo magis obtemperabimus Patri spirituum, et vivemus ?
10Et illi quidem in tempore paucorum dierum, secundum voluntatem suam erudiebant nos : hic autem ad id quod utile est in recipiendo sanctificationem ejus.
11Omnis autem disciplina in præsenti quidem videtur non esse gaudii, sed mœroris : postea autem fructum pacatissimum exercitatis per eam, reddet justitiæ.
12Propter quod remissas manus, et soluta genua erigite,
13et gressus rectos facite pedibus vestris : ut non claudicans quis erret, magis autem sanetur.
14Pacem sequimini cum omnibus, et sanctimoniam, sine qua nemo videbit Deum :
15contemplantes nequis desit gratiæ Dei : ne qua radix amaritudinis sursum germinans impediat, et per illam inquinentur multi.
16Ne quis fornicator, aut profanus ut Esau : qui propter unam escam vendidit primitiva sua :
17scitote enim quoniam et postea cupiens hæreditare benedictionem, reprobatus est : non enim invenit pœnitentiæ locum, quamquam cum lacrimis inquisisset eam.
18Non enim accessistis ad tractabilem montem, et accensibilem ignem, et turbinem, et caliginem, et procellam,
19et tubæ sonum, et vocem verborum, quam qui audierunt, excusaverunt se, ne eis fieret verbum.
20Non enim portabant quod dicebatur : Et si bestia tetigerit montem, lapidabitur.
21Et ita terribile erat quod videbatur. Moyses dixit : Exterritus sum, et tremebundus.
22Sed accessistis ad Sion montem, et civitatem Dei viventis, Jerusalem cælestem, et multorum millium angelorum frequentiam,
23et ecclesiam primitivorum, qui conscripti sunt in cælis, et judicem omnium Deum, et spiritus justorum perfectorum,
24et testamenti novi mediatorem Jesum, et sanguinis aspersionem melius loquentem quam Abel.
25Videte ne recusetis loquentem. Si enim illi non effugerunt, recusantes eum, qui super terram loquebatur : multo magis nos, qui de cælis loquentem nobis avertimus.
26Cujus vox movit terram tunc : nunc autem repromittit, dicens : Adhuc semel, et ego movebo non solum terram, sed et cælum.
27Quod autem, Adhuc semel, dicit : declarat mobilium translationem tamquam factorum, ut maneant ea quæ sunt immobilia.
28Itaque regnum immobile suscipientes, habemus gratiam : per quam serviamus placentes Deo, cum metu et reverentia.
29Etenim Deus noster ignis consumens est.
Intellegere Vulgate vs Clementine Vulgate in Ad Hebraeos 12
Vulgate (Vulgate)
Biblia Sacra Vulgata, versio latina ab Hieronymo facta saeculo IV.
Clementine Vulgate
Vulgata Clementina, editio officialis Ecclesiae Catholicae a Papa Clemente VIII promulgata anno 1592.
Vides comparationem lateris ad latus Ad Hebraeos 12 in Vulgate et Clementine Vulgate. Has duas versiones conferre iuvat ad intellegendas subtilitates textus originalis.
Key Comparison: Ad Hebraeos 12:16
"ne quis fornicator aut profanus ut Esau qui propter unam escam vendidit primitiva sua"
"Ne quis fornicator, aut profanus ut Esau : qui propter unam escam vendidit primitiva sua :"





