Ad Galatas 2 Comparatio: Vulgate vs Clementine Vulgate
Ad Galatas 2
1deinde post annos quattuordecim iterum ascendi Hierosolyma cum Barnaba adsumpto et Tito
2ascendi autem secundum revelationem et contuli cum illis evangelium quod praedico in gentibus seorsum autem his qui videbantur ne forte in vacuum currerem aut cucurrissem
3sed neque Titus qui mecum erat cum esset gentilis conpulsus est circumcidi
4sed propter subintroductos falsos fratres qui subintroierunt explorare libertatem nostram quam habemus in Christo Iesu ut nos in servitutem redigerent
5quibus neque ad horam cessimus subiectioni ut veritas evangelii permaneat apud vos
6ab his autem qui videbantur esse aliquid quales aliquando fuerint nihil mea interest Deus personam hominis non accipit mihi enim qui videbantur nihil contulerunt
7sed e contra cum vidissent quod creditum est mihi evangelium praeputii sicut Petro circumcisionis
8qui enim operatus est Petro in apostolatum circumcisionis operatus est et mihi inter gentes
9et cum cognovissent gratiam quae data est mihi Iacobus et Cephas et Iohannes qui videbantur columnae esse dextras dederunt mihi et Barnabae societatis ut nos in gentes ipsi autem in circumcisionem
10tantum ut pauperum memores essemus quod etiam sollicitus fui hoc ipsum facere
11cum autem venisset Cephas Antiochiam in faciem ei restiti quia reprehensibilis erat
12prius enim quam venirent quidam ab Iacobo cum gentibus edebat cum autem venissent subtrahebat et segregabat se timens eos qui ex circumcisione erant
13et simulationi eius consenserunt ceteri Iudaei ita ut et Barnabas duceretur ab eis in illa simulatione
14sed cum vidissem quod non recte ambularent ad veritatem evangelii dixi Cephae coram omnibus si tu cum Iudaeus sis gentiliter et non iudaice vivis quomodo gentes cogis iudaizare
15nos natura Iudaei et non ex gentibus peccatores
16scientes autem quod non iustificatur homo ex operibus legis nisi per fidem Iesu Christi et nos in Christo Iesu credidimus ut iustificemur ex fide Christi et non ex operibus legis propter quod ex operibus legis non iustificabitur omnis caro
17quod si quaerentes iustificari in Christo inventi sumus et ipsi peccatores numquid Christus peccati minister est absit
18si enim quae destruxi haec iterum aedifico praevaricatorem me constituo
19ego enim per legem legi mortuus sum ut Deo vivam Christo confixus sum cruci
20vivo autem iam non ego vivit vero in me Christus quod autem nunc vivo in carne in fide vivo Filii Dei qui dilexit me et tradidit se ipsum pro me
21non abicio gratiam Dei si enim per legem iustitia ergo Christus gratis mortuus est
Ad Galatas 2
1Deinde post annos quatuordecim, iterum ascendi Jerosolymam cum Barnaba, assumpto et Tito.
2Ascendi autem secundum revelationem : et contuli cum illis Evangelium, quod prædico in gentibus, seorsum autem iis qui videbantur aliquid esse : ne forte in vacuum currerem, aut cucurrissem.
3Sed neque Titus, qui mecum erat, cum esset gentilis, compulsus est circumcidi :
4sed propter subintroductos falsos fratres, qui subintroierunt explorare libertatem nostram, quam habemus in Christo Jesu, ut nos in servitutem redigerent.
5Quibus neque ad horam cessimus subjectione, ut veritas Evangelii permaneat apud vos :
6ab iis autem, qui videbantur esse aliquid (quales aliquando fuerint, nihil mea interest : Deus personam hominis non accipit) : mihi enim qui videbantur esse aliquid, nihil contulerunt.
7Sed e contra cum vidissent quod creditum est mihi Evangelium præputii, sicut et Petro circumcisionis
8(qui enim operatus est Petro in apostolatum circumcisionis, operatus est et mihi inter gentes) :
9et cum cognovissent gratiam, quæ data est mihi, Jacobus, et Cephas, et Joannes, qui videbantur columnæ esse, dextras dederunt mihi, et Barnabæ societatis : ut nos in gentes, ipsi autem in circumcisionem :
10tantum ut pauperum memores essemus, quod etiam sollicitus fui hoc ipsum facere.
11Cum autem venisset Cephas Antiochiam, in faciem ei restiti, quia reprehensibilis erat.
12Prius enim quam venirent quidam a Jacobo, cum gentibus edebat : cum autem venissent, subtrahebat, et segregabat se, timens eos qui ex circumcisione erant.
13Et simulationi ejus consenserunt ceteri Judæi, ita ut et Barnabas duceretur ab eis in illam simulationem.
14Sed cum vidissem quod non recte ambularent ad veritatem Evangelii, dixi Cephæ coram omnibus : Si tu, cum Judæus sis, gentiliter vivis, et non judaice : quomodo gentes cogis judaizare ?
15Nos natura Judæi, et non ex gentibus peccatores.
16Scientes autem quod non justificatur homo ex operibus legis, nisi per fidem Jesu Christi : et nos in Christo Jesu credimus, ut justificemur ex fide Christi, et non ex operibus legis : propter quod ex operibus legis non justificabitur omnis caro.
17Quod si quærentes justificari in Christo, inventi sumus et ipsi peccatores, numquid Christus peccati minister est ? Absit.
18Si enim quæ destruxi, iterum hæc ædifico : prævaricatorem me constituo.
19Ego enim per legem, legi mortuus sum, ut Deo vivam : Christo confixus sum cruci.
20Vivo autem, jam non ego : vivit vero in me Christus. Quod autem nunc vivo in carne : in fide vivo Filii Dei, qui dilexit me, et tradidit semetipsum pro me.
21Non abjicio gratiam Dei. Si enim per legem justitia, ergo gratis Christus mortuus est.
Intellegere Vulgate vs Clementine Vulgate in Ad Galatas 2
Vulgate (Vulgate)
Biblia Sacra Vulgata, versio latina ab Hieronymo facta saeculo IV.
Clementine Vulgate
Vulgata Clementina, editio officialis Ecclesiae Catholicae a Papa Clemente VIII promulgata anno 1592.
Vides comparationem lateris ad latus Ad Galatas 2 in Vulgate et Clementine Vulgate. Has duas versiones conferre iuvat ad intellegendas subtilitates textus originalis.
Key Comparison: Ad Galatas 2:16
"scientes autem quod non iustificatur homo ex operibus legis nisi per fidem Iesu Christi et nos in Christo Iesu credidimus ut iustificemur ex fide Christi et non ex operibus legis propter quod ex operibus legis non iustificabitur omnis caro"
"Scientes autem quod non justificatur homo ex operibus legis, nisi per fidem Jesu Christi : et nos in Christo Jesu credimus, ut justificemur ex fide Christi, et non ex operibus legis : propter quod ex operibus legis non justificabitur omnis caro."





