Ad Galatas 1 Comparatio: Vulgate vs Clementine Vulgate
Ad Galatas 1
1Paulus apostolus non ab hominibus neque per hominem sed per Iesum Christum et Deum Patrem qui suscitavit eum a mortuis
2et qui mecum sunt omnes fratres ecclesiis Galatiae
3gratia vobis et pax a Deo Patre et Domino nostro Iesu Christo
4qui dedit semet ipsum pro peccatis nostris ut eriperet nos de praesenti saeculo nequam secundum voluntatem Dei et Patris nostri
5cui est gloria in saecula saeculorum amen
6miror quod sic tam cito transferimini ab eo qui vos vocavit in gratiam Christi in aliud evangelium
7quod non est aliud nisi sunt aliqui qui vos conturbant et volunt convertere evangelium Christi
8sed licet nos aut angelus de caelo evangelizet vobis praeterquam quod evangelizavimus vobis anathema sit
9sicut praediximus et nunc iterum dico si quis vobis evangelizaverit praeter id quod accepistis anathema sit
10modo enim hominibus suadeo aut Deo aut quaero hominibus placere si adhuc hominibus placerem Christi servus non essem
11notum enim vobis facio fratres evangelium quod evangelizatum est a me quia non est secundum hominem
12neque enim ego ab homine accepi illud neque didici sed per revelationem Iesu Christi
13audistis enim conversationem meam aliquando in iudaismo quoniam supra modum persequebar ecclesiam Dei et expugnabam illam
14et proficiebam in iudaismo supra multos coetaneos in genere meo abundantius aemulator existens paternarum mearum traditionum
15cum autem placuit ei qui me segregavit de utero matris meae et vocavit per gratiam suam
16ut revelaret Filium suum in me ut evangelizarem illum in gentibus continuo non adquievi carni et sanguini
17neque veni Hierosolyma ad antecessores meos apostolos sed abii in Arabiam et iterum reversus sum Damascum
18deinde post annos tres veni Hierosolyma videre Petrum et mansi apud eum diebus quindecim
19alium autem apostolorum vidi neminem nisi Iacobum fratrem Domini
20quae autem scribo vobis ecce coram Deo quia non mentior
21deinde veni in partes Syriae et Ciliciae
22eram autem ignotus facie ecclesiis Iudaeae quae erant in Christo
23tantum autem auditum habebant quoniam qui persequebatur nos aliquando nunc evangelizat fidem quam aliquando expugnabat
24et in me clarificabant Deum
Ad Galatas 1
1Paulus, Apostolus non ab hominibus, neque per hominem, sed per Jesum Christum, et Deum Patrem, qui suscitavit eum a mortuis :
2et qui mecum sunt omnes fratres, ecclesiis Galatiæ.
3Gratia vobis, et pax a Deo Patre, et Domino nostro Jesu Christo,
4qui dedit semetipsum pro peccatis nostris, ut eriperet nos de præsenti sæculo nequam, secundum voluntatem Dei et Patris nostri,
5cui est gloria in sæcula sæculorum. Amen.
6Miror quod sic tam cito transferimini ab eo qui vos vocavit in gratiam Christi in aliud Evangelium :
7quod non est aliud, nisi sunt aliqui qui vos conturbant, et volunt convertere Evangelium Christi.
8Sed licet nos aut angelus de cælo evangelizet vobis præterquam quod evangelizavimus vobis, anathema sit.
9Sicut prædiximus, et nunc iterum dico : si quis vobis evangelizaverit præter id quod accepistis, anathema sit.
10Modo enim hominibus suadeo, an Deo ? an quæro hominibus placere ? si adhuc hominibus placerem, Christi servus non essem.
11Notum enim vobis facio, fratres, Evangelium, quod evangelizatum est a me, quia non est secundum hominem :
12neque enim ego ab homine accepi illud, neque didici, sed per revelationem Jesu Christi.
13Audistis enim conversationem meam aliquando in Judaismo : quoniam supra modum persequebar Ecclesiam Dei, et expugnabam illam,
14et proficiebam in Judaismo supra multos coætaneos meos in genere meo, abundantius æmulator existens paternarum mearum traditionum.
15Cum autem placuit ei, qui me segregavit ex utero matris meæ, et vocavit per gratiam suam,
16ut revelaret Filium suum in me, ut evangelizarem illum in gentibus : continuo non acquievi carni et sanguini,
17neque veni Jerosolymam ad antecessores meos Apostolos : sed abii in Arabiam, et iterum reversus sum Damascum :
18deinde post annos tres veni Jerosolymam videre Petrum, et mansi apud eum diebus quindecim :
19alium autem Apostolorum vidi neminem, nisi Jacobum fratrem Domini.
20Quæ autem scribo vobis, ecce coram Deo, quia non mentior.
21Deinde veni in partes Syriæ, et Ciliciæ.
22Eram autem ignotus facie ecclesiis Judææ, quæ erant in Christo :
23tantum autem auditum habebant quoniam qui persequebatur nos aliquando, nunc evangelizat fidem, quam aliquando expugnabat :
24et in me clarificabant Deum.
Intellegere Vulgate vs Clementine Vulgate in Ad Galatas 1
Vulgate (Vulgate)
Biblia Sacra Vulgata, versio latina ab Hieronymo facta saeculo IV.
Clementine Vulgate
Vulgata Clementina, editio officialis Ecclesiae Catholicae a Papa Clemente VIII promulgata anno 1592.
Vides comparationem lateris ad latus Ad Galatas 1 in Vulgate et Clementine Vulgate. Has duas versiones conferre iuvat ad intellegendas subtilitates textus originalis.
Key Comparison: Ad Galatas 1:16
"ut revelaret Filium suum in me ut evangelizarem illum in gentibus continuo non adquievi carni et sanguini"
"ut revelaret Filium suum in me, ut evangelizarem illum in gentibus : continuo non acquievi carni et sanguini,"





