II Ad Corinthios 13 Comparatio: Vulgate vs Clementine Vulgate
II Ad Corinthios 13
1ecce tertio hoc venio ad vos in ore duorum vel trium testium stabit omne verbum
2praedixi et praedico ut praesens bis et nunc absens his qui ante peccaverunt et ceteris omnibus quoniam si venero iterum non parcam
3an experimentum quaeritis eius qui in me loquitur Christi qui in vos non infirmatur sed potens est in vobis
4nam et si crucifixus est ex infirmitate sed vivit ex virtute Dei nam et nos infirmi sumus in illo sed vivemus cum eo ex virtute Dei in vobis
5vosmet ipsos temptate si estis in fide ipsi vos probate an non cognoscitis vos ipsos quia Christus Iesus in vobis est nisi forte reprobi estis
6spero autem quod cognoscetis quia nos non sumus reprobi
7oramus autem Deum ut nihil mali faciatis non ut nos probati pareamus sed ut vos quod bonum est faciatis nos autem ut reprobi simus
8non enim possumus aliquid adversus veritatem sed pro veritate
9gaudemus enim quando nos infirmi sumus vos autem potentes estis hoc et oramus vestram consummationem
10ideo haec absens scribo ut non praesens durius agam secundum potestatem quam Dominus dedit mihi in aedificationem et non in destructionem
11de cetero fratres gaudete perfecti estote exhortamini idem sapite pacem habete et Deus dilectionis et pacis erit vobiscum
12salutate invicem in osculo sancto salutant vos sancti omnes
13gratia Domini nostri Iesu Christi et caritas Dei et communicatio Sancti Spiritus cum omnibus vobis amen
II Ad Corinthios 13
1Ecce tertio hoc venio ad vos : in ore duorum vel trium testium stabit omne verbum.
2Prædixi, et prædico, ut præsens, et nunc absens iis qui ante peccaverunt, et ceteris omnibus, quoniam si venero iterum, non parcam.
3An experimentum quæritis ejus, qui in me loquitur Christus, qui in vobis non infirmatur, sed potens est in vobis ?
4Nam etsi crucifixus est ex infirmitate : sed vivit ex virtute Dei. Nam et nos infirmi sumus in illo : sed vivemus cum eo ex virtute Dei in vobis.
5Vosmetipsos tentate si estis in fide : ipsi vos probate. An non cognoscitis vosmetipsos quia Christus Jesus in vobis est ? nisi forte reprobi estis.
6Spero autem quod cognoscetis, quia nos non sumus reprobi.
7Oramus autem Deum ut nihil mali faciatis, non ut nos probati appareamus, sed ut vos quod bonum est faciatis : nos autem ut reprobi simus.
8Non enim possumus aliquid adversus veritatem, sed pro veritate.
9Gaudemus enim, quoniam nos infirmi sumus, vos autem potentes estis. Hoc et oramus, vestram consummationem.
10Ideo hæc absens scribo, ut non præsens durius agam secundum potestatem, quam Dominus dedit mihi in ædificationem, et non in destructionem.
11De cetero, fratres, gaudete, perfecti estote, exhortamini, idem sapite, pacem habete, et Deus pacis et dilectionis erit vobiscum.
12Salutate invicem in osculo sancto. Salutant vos omnes sancti.
13Gratia Domini nostri Jesu Christi, et caritas Dei, et communicatio Sancti Spiritus sit cum omnibus vobis. Amen.
Intellegere Vulgate vs Clementine Vulgate in II Ad Corinthios 13
Vulgate (Vulgate)
Biblia Sacra Vulgata, versio latina ab Hieronymo facta saeculo IV.
Clementine Vulgate
Vulgata Clementina, editio officialis Ecclesiae Catholicae a Papa Clemente VIII promulgata anno 1592.
Vides comparationem lateris ad latus II Ad Corinthios 13 in Vulgate et Clementine Vulgate. Has duas versiones conferre iuvat ad intellegendas subtilitates textus originalis.
Key Comparison: II Ad Corinthios 13:1
"ecce tertio hoc venio ad vos in ore duorum vel trium testium stabit omne verbum"
"Ecce tertio hoc venio ad vos : in ore duorum vel trium testium stabit omne verbum."





