Ad Ephesios 5 Comparatio: Vulgate vs Clementine Vulgate
Ad Ephesios 5
1estote ergo imitatores Dei sicut filii carissimi
2et ambulate in dilectione sicut et Christus dilexit nos et tradidit se ipsum pro nobis oblationem et hostiam Deo in odorem suavitatis
3fornicatio autem et omnis inmunditia aut avaritia nec nominetur in vobis sicut decet sanctos
4aut turpitudo aut stultiloquium aut scurrilitas quae ad rem non pertinent sed magis gratiarum actio
5hoc enim scitote intellegentes quod omnis fornicator aut inmundus aut avarus quod est idolorum servitus non habet hereditatem in regno Christi et Dei
6nemo vos seducat inanibus verbis propter haec enim venit ira Dei in filios diffidentiae
7nolite ergo effici participes eorum
8eratis enim aliquando tenebrae nunc autem lux in Domino ut filii lucis ambulate
9fructus enim lucis est in omni bonitate et iustitia et veritate
10probantes quid sit beneplacitum Deo
11et nolite communicare operibus infructuosis tenebrarum magis autem et redarguite
12quae enim in occulto fiunt ab ipsis turpe est et dicere
13omnia autem quae arguuntur a lumine manifestantur omne enim quod manifestatur lumen est
14propter quod dicit surge qui dormis et exsurge a mortuis et inluminabit tibi Christus
15videte itaque fratres quomodo caute ambuletis non quasi insipientes sed ut sapientes
16redimentes tempus quoniam dies mali sunt
17propterea nolite fieri inprudentes sed intellegentes quae sit voluntas Domini
18et nolite inebriari vino in quo est luxuria sed implemini Spiritu
19loquentes vobismet ipsis in psalmis et hymnis et canticis spiritalibus cantantes et psallentes in cordibus vestris Domino
20gratias agentes semper pro omnibus in nomine Domini nostri Iesu Christi Deo et Patri
21subiecti invicem in timore Christi
22mulieres viris suis subditae sint sicut Domino
23quoniam vir caput est mulieris sicut Christus caput est ecclesiae ipse salvator corporis
24sed ut ecclesia subiecta est Christo ita et mulieres viris suis in omnibus
25viri diligite uxores sicut et Christus dilexit ecclesiam et se ipsum tradidit pro ea
26ut illam sanctificaret mundans lavacro aquae in verbo
27ut exhiberet ipse sibi gloriosam ecclesiam non habentem maculam aut rugam aut aliquid eiusmodi sed ut sit sancta et inmaculata
28ita et viri debent diligere uxores suas ut corpora sua qui suam uxorem diligit se ipsum diligit
29nemo enim umquam carnem suam odio habuit sed nutrit et fovet eam sicut et Christus ecclesiam
30quia membra sumus corporis eius de carne eius et de ossibus eius
31propter hoc relinquet homo patrem et matrem suam et adherebit uxori suae et erunt duo in carne una
32sacramentum hoc magnum est ego autem dico in Christo et in ecclesia
33verumtamen et vos singuli unusquisque suam uxorem sicut se ipsum diligat uxor autem ut timeat virum
Ad Ephesios 5
1Estote ergo imitatores Dei, sicut filii carissimi,
2et ambulate in dilectione, sicut et Christus dilexit nos, et tradidit semetipsum pro nobis, oblationem et hostiam Deo in odorem suavitatis.
3Fornicatio autem, et omnis immunditia, aut avaritia, nec nominetur in vobis, sicut decet sanctos :
4aut turpitudo, aut stultiloquium, aut scurrilitas, quæ ad rem non pertinet : sed magis gratiarum actio.
5Hoc enim scitote intelligentes : quod omnis fornicator, aut immundus, aut avarus, quod est idolorum servitus, non habet hæreditatem in regno Christi et Dei.
6Nemo vos seducat inanibus verbis : propter hæc enim venit ira Dei in filios diffidentiæ.
7Nolite ergo effici participes eorum.
8Eratis enim aliquando tenebræ : nunc autem lux in Domino. Ut filii lucis ambulate :
9fructus enim lucis est in omni bonitate, et justitia, et veritate :
10probantes quid sit beneplacitum Deo :
11et nolite communicare operibus infructuosis tenebrarum, magis autem redarguite.
12Quæ enim in occulto fiunt ab ipsis, turpe est et dicere.
13Omnia autem, quæ arguuntur, a lumine manifestantur : omne enim, quod manifestatur, lumen est.
14Propter quod dicit : Surge qui dormis, et exsurge a mortuis, et illuminabit te Christus.
15Videte itaque, fratres, quomodo caute ambuletis : non quasi insipientes,
16sed ut sapientes : redimentes tempus, quoniam dies mali sunt.
17Propterea nolite fieri imprudentes, sed intelligentes quæ sit voluntas Dei.
18Et nolite inebriari vino, in quo est luxuria, sed implemini Spiritu Sancto,
19loquentes vobismetipsis in psalmis, et hymnis, et canticis spiritualibus, cantantes et psallentes in cordibus vestris Domino,
20gratias agentes semper pro omnibus in nomine Domini nostri Jesu Christi Deo et Patri,
21subjecti invicem in timore Christi.
22Mulieres viris suis subditæ sint, sicut Domino :
23quoniam vir caput est mulieris, sicut Christus caput est Ecclesiæ : ipse, salvator corporis ejus.
24Sed sicut Ecclesia subjecta est Christo, ita et mulieres viris suis in omnibus.
25Viri, diligite uxores vestras, sicut et Christus dilexit Ecclesiam, et seipsum tradidit pro ea,
26ut illam sanctificaret, mundans lavacro aquæ in verbo vitæ,
27ut exhiberet ipse sibi gloriosam Ecclesiam, non habentem maculam, aut rugam, aut aliquid hujusmodi, sed ut sit sancta et immaculata.
28Ita et viri debent diligere uxores suas ut corpora sua. Qui suam uxorem diligit, seipsum diligit.
29Nemo enim umquam carnem suam odio habuit : sed nutrit et fovet eam, sicut et Christus Ecclesiam :
30quia membra sumus corporis ejus, de carne ejus et de ossibus ejus.
31Propter hoc relinquet homo patrem et matrem suam, et adhærebit uxori suæ, et erunt duo in carne una.
32Sacramentum hoc magnum est, ego autem dico in Christo et in Ecclesia.
33Verumtamen et vos singuli, unusquisque uxorem suam sicut seipsum diligat : uxor autem timeat virum suum.
Intellegere Vulgate vs Clementine Vulgate in Ad Ephesios 5
Vulgate (Vulgate)
Biblia Sacra Vulgata, versio latina ab Hieronymo facta saeculo IV.
Clementine Vulgate
Vulgata Clementina, editio officialis Ecclesiae Catholicae a Papa Clemente VIII promulgata anno 1592.
Vides comparationem lateris ad latus Ad Ephesios 5 in Vulgate et Clementine Vulgate. Has duas versiones conferre iuvat ad intellegendas subtilitates textus originalis.
Key Comparison: Ad Ephesios 5:16
"redimentes tempus quoniam dies mali sunt"
"sed ut sapientes : redimentes tempus, quoniam dies mali sunt."





