Ad Ephesios 4 Comparatio: Vulgate vs Clementine Vulgate
Ad Ephesios 4
1obsecro itaque vos ego vinctus in Domino ut digne ambuletis vocatione qua vocati estis
2cum omni humilitate et mansuetudine cum patientia subportantes invicem in caritate
3solliciti servare unitatem spiritus in vinculo pacis
4unum corpus et unus spiritus sicut vocati estis in una spe vocationis vestrae
5unus Dominus una fides unum baptisma
6unus Deus et Pater omnium qui super omnes et per omnia et in omnibus nobis
7unicuique autem nostrum data est gratia secundum mensuram donationis Christi
8propter quod dicit ascendens in altum captivam duxit captivitatem dedit dona hominibus
9quod autem ascendit quid est nisi quia et descendit primum in inferiores partes terrae
10qui descendit ipse est et qui ascendit super omnes caelos ut impleret omnia
11et ipse dedit quosdam quidem apostolos quosdam autem prophetas alios vero evangelistas alios autem pastores et doctores
12ad consummationem sanctorum in opus ministerii in aedificationem corporis Christi
13donec occurramus omnes in unitatem fidei et agnitionis Filii Dei in virum perfectum in mensuram aetatis plenitudinis Christi
14ut iam non simus parvuli fluctuantes et circumferamur omni vento doctrinae in nequitia hominum in astutia ad circumventionem erroris
15veritatem autem facientes in caritate crescamus in illo per omnia qui est caput Christus
16ex quo totum corpus conpactum et conexum per omnem iuncturam subministrationis secundum operationem in mensuram uniuscuiusque membri augmentum corporis facit in aedificationem sui in caritate
17hoc igitur dico et testificor in Domino ut iam non ambuletis sicut gentes ambulant in vanitate sensus sui
18tenebris obscuratum habentes intellectum alienati a vita Dei per ignorantiam quae est in illis propter caecitatem cordis ipsorum
19qui desperantes semet ipsos tradiderunt inpudicitiae in operationem inmunditiae omnis in avaritia
20vos autem non ita didicistis Christum
21si tamen illum audistis et in ipso edocti estis sicut est veritas in Iesu
22deponere vos secundum pristinam conversationem veterem hominem qui corrumpitur secundum desideria erroris
23renovamini autem spiritu mentis vestrae
24et induite novum hominem qui secundum Deum creatus est in iustitia et sanctitate veritatis
25propter quod deponentes mendacium loquimini veritatem unusquisque cum proximo suo quoniam sumus invicem membra
26irascimini et nolite peccare sol non occidat super iracundiam vestram
27nolite locum dare diabolo
28qui furabatur iam non furetur magis autem laboret operando manibus quod bonum est ut habeat unde tribuat necessitatem patienti
29omnis sermo malus ex ore vestro non procedat sed si quis bonus ad aedificationem oportunitatis ut det gratiam audientibus
30et nolite contristare Spiritum Sanctum Dei in quo signati estis in die redemptionis
31omnis amaritudo et ira et indignatio et clamor et blasphemia tollatur a vobis cum omni malitia
32estote autem invicem benigni misericordes donantes invicem sicut et Deus in Christo donavit nobis
Ad Ephesios 4
1Obsecro itaque vos ego vinctus in Domino, ut digne ambuletis vocatione, qua vocati estis,
2cum omni humilitate, et mansuetudine, cum patientia, supportantes invicem in caritate,
3solliciti servare unitatem Spiritus in vinculo pacis.
4Unum corpus, et unus Spiritus, sicut vocati estis in una spe vocationis vestræ.
5Unus Dominus, una fides, unum baptisma.
6Unus Deus et Pater omnium, qui est super omnes, et per omnia, et in omnibus nobis.
7Unicuique autem nostrum data est gratia secundum mensuram donationis Christi.
8Propter quod dicit : Ascendens in altum, captivam duxit captivitatem : dedit dona hominibus.
9Quod autem ascendit, quid est, nisi quia et descendit primum in inferiores partes terræ ?
10Qui descendit, ipse est et qui ascendit super omnes cælos, ut impleret omnia.
11Et ipse dedit quosdam quidem apostolos, quosdam autem prophetas, alios vero evangelistas, alios autem pastores et doctores,
12ad consummationem sanctorum in opus ministerii, in ædificationem corporis Christi :
13donec occurramus omnes in unitatem fidei, et agnitionis Filii Dei, in virum perfectum, in mensuram ætatis plenitudinis Christi :
14ut jam non simus parvuli fluctuantes, et circumferamur omni vento doctrinæ in nequitia hominum, in astutia ad circumventionem erroris.
15Veritatem autem facientes in caritate, crescamus in illo per omnia, qui est caput Christus :
16ex quo totum corpus compactum et connexum per omnem juncturam subministrationis, secundum operationem in mensuram uniuscujusque membri, augmentum corporis facit in ædificationem sui in caritate.
17Hoc igitur dico, et testificor in Domino, ut jam non ambuletis, sicut et gentes ambulant in vanitate sensus sui,
18tenebris obscuratum habentes intellectum, alienati a vita Dei per ignorantiam, quæ est in illis, propter cæcitatem cordis ipsorum,
19qui desperantes, semetipsos tradiderunt impudicitiæ, in operationem immunditiæ omnis in avaritiam.
20Vos autem non ita didicistis Christum,
21si tamen illum audistis, et in ipso edocti estis, sicut est veritas in Jesu,
22deponere vos secundum pristinam conversationem veterem hominem, qui corrumpitur secundum desideria erroris.
23Renovamini autem spiritu mentis vestræ,
24et induite novum hominem, qui secundum Deum creatus est in justitia, et sanctitate veritatis.
25Propter quod deponentes mendacium, loquimini veritatem unusquisque cum proximo suo : quoniam sumus invicem membra.
26Irascimini, et nolite peccare : sol non occidat super iracundiam vestram.
27Nolite locum dare diabolo :
28qui furabatur, jam non furetur : magis autem laboret, operando manibus suis, quod bonum est, ut habeat unde tribuat necessitatem patienti.
29Omnis sermo malus ex ore vestro non procedat : sed si quis bonus ad ædificationem fidei ut det gratiam audientibus.
30Et nolite contristare Spiritum Sanctum Dei : in quo signati estis in diem redemptionis.
31Omnis amaritudo, et ira, et indignatio, et clamor, et blasphemia tollatur a vobis cum omni malitia.
32Estote autem invicem benigni, misericordes, donantes invicem sicut et Deus in Christo donavit vobis.
Intellegere Vulgate vs Clementine Vulgate in Ad Ephesios 4
Vulgate (Vulgate)
Biblia Sacra Vulgata, versio latina ab Hieronymo facta saeculo IV.
Clementine Vulgate
Vulgata Clementina, editio officialis Ecclesiae Catholicae a Papa Clemente VIII promulgata anno 1592.
Vides comparationem lateris ad latus Ad Ephesios 4 in Vulgate et Clementine Vulgate. Has duas versiones conferre iuvat ad intellegendas subtilitates textus originalis.
Key Comparison: Ad Ephesios 4:16
"ex quo totum corpus conpactum et conexum per omnem iuncturam subministrationis secundum operationem in mensuram uniuscuiusque membri augmentum corporis facit in aedificationem sui in caritate"
"ex quo totum corpus compactum et connexum per omnem juncturam subministrationis, secundum operationem in mensuram uniuscujusque membri, augmentum corporis facit in ædificationem sui in caritate."





