Ad Ephesios 6 Comparatio: Vulgate vs Clementine Vulgate
Ad Ephesios 6
1filii oboedite parentibus vestris in Domino hoc enim est iustum
2honora patrem tuum et matrem quod est mandatum primum in promissione
3ut bene sit tibi et sis longevus super terram
4et patres nolite ad iracundiam provocare filios vestros sed educate illos in disciplina et correptione Domini
5servi oboedite dominis carnalibus cum timore et tremore in simplicitate cordis vestri sicut Christo
6non ad oculum servientes quasi hominibus placentes sed ut servi Christi facientes voluntatem Dei ex animo
7cum bona voluntate servientes sicut Domino et non hominibus
8scientes quoniam unusquisque quodcumque fecerit bonum hoc percipiet a Domino sive servus sive liber
9et domini eadem facite illis remittentes minas scientes quia et illorum et vester Dominus est in caelis et personarum acceptio non est apud eum
10de cetero fratres confortamini in Domino et in potentia virtutis eius
11induite vos arma Dei ut possitis stare adversus insidias diaboli
12quia non est nobis conluctatio adversus carnem et sanguinem sed adversus principes et potestates adversus mundi rectores tenebrarum harum contra spiritalia nequitiae in caelestibus
13propterea accipite armaturam Dei ut possitis resistere in die malo et omnibus perfectis stare
14state ergo succincti lumbos vestros in veritate et induti loricam iustitiae
15et calciati pedes in praeparatione evangelii pacis
16in omnibus sumentes scutum fidei in quo possitis omnia tela nequissimi ignea extinguere
17et galeam salutis adsumite et gladium Spiritus quod est verbum Dei
18per omnem orationem et obsecrationem orantes omni tempore in Spiritu et in ipso vigilantes in omni instantia et obsecratione pro omnibus sanctis
19et pro me ut detur mihi sermo in apertione oris mei cum fiducia notum facere mysterium evangelii
20pro quo legatione fungor in catena ita ut in ipso audeam prout oportet me loqui
21ut autem et vos sciatis quae circa me sunt quid agam omnia nota vobis faciet Tychicus carissimus frater et fidelis minister in Domino
22quem misi ad vos in hoc ipsum ut cognoscatis quae circa nos sunt et consoletur corda vestra
23pax fratribus et caritas cum fide a Deo Patre et Domino Iesu Christo
24gratia cum omnibus qui diligunt Dominum nostrum Iesum Christum in incorruptione
Ad Ephesios 6
1Filii, obedite parentibus vestris in Domino : hoc enim justum est.
2Honora patrem tuum, et matrem tuam, quod est mandatum primum in promissione :
3ut bene sit tibi, et sis longævus super terram.
4Et vos patres, nolite ad iracundiam provocare filios vestros : sed educate illos in disciplina et correptione Domini.
5Servi, obedite dominis carnalibus cum timore et tremore, in simplicitate cordis vestri, sicut Christo :
6non ad oculum servientes, quasi hominibus placentes, sed ut servi Christi, facientes voluntatem Dei ex animo,
7cum bona voluntate servientes, sicut Domino, et non hominibus :
8scientes quoniam unusquisque quodcumque fecerit bonum, hoc recipiet a Domino, sive servus, sive liber.
9Et vos domini, eadem facite illis, remittentes minas : scientes quia et illorum et vester Dominus est in cælis : et personarum acceptio non est apud eum.
10De cetero, fratres, confortamini in Domino, et in potentia virtutis ejus.
11Induite vos armaturam Dei, ut possitis stare adversus insidias diaboli :
12quoniam non est nobis colluctatio adversus carnem et sanguinem, sed adversus principes, et potestates, adversus mundi rectores tenebrarum harum, contra spiritualia nequitiæ, in cælestibus.
13Propterea accipite armaturam Dei, ut possitis resistere in die malo, et in omnibus perfecti stare.
14State ergo succincti lumbos vestros in veritate, et induti loricam justitiæ,
15et calceati pedes in præparatione Evangelii pacis,
16in omnibus sumentes scutum fidei, in quo possitis omnia tela nequissimi ignea extinguere :
17et galeam salutis assumite, et gladium spiritus (quod est verbum Dei),
18per omnem orationem et obsecrationem orantes omni tempore in spiritu : et in ipso vigilantes in omni instantia et obsecratione pro omnibus sanctis :
19et pro me, ut detur mihi sermo in apertione oris mei cum fiducia, notum facere mysterium Evangelii :
20pro quo legatione fungor in catena, ita ut in ipso audeam, prout oportet me loqui.
21Ut autem et vos sciatis quæ circa me sunt, quid agam, omnia vobis nota faciet Tychicus, carissimus frater, et fidelis minister in Domino :
22quem misi ad vos in hoc ipsum, ut cognoscatis quæ circa nos sunt, et consoletur corda vestra.
23Pax fratribus, et caritas cum fide a Deo Patre et Domino Jesu Christo.
24Gratia cum omnibus qui diligunt Dominum nostrum Jesum Christum in incorruptione. Amen.
Intellegere Vulgate vs Clementine Vulgate in Ad Ephesios 6
Vulgate (Vulgate)
Biblia Sacra Vulgata, versio latina ab Hieronymo facta saeculo IV.
Clementine Vulgate
Vulgata Clementina, editio officialis Ecclesiae Catholicae a Papa Clemente VIII promulgata anno 1592.
Vides comparationem lateris ad latus Ad Ephesios 6 in Vulgate et Clementine Vulgate. Has duas versiones conferre iuvat ad intellegendas subtilitates textus originalis.
Key Comparison: Ad Ephesios 6:16
"in omnibus sumentes scutum fidei in quo possitis omnia tela nequissimi ignea extinguere"
"in omnibus sumentes scutum fidei, in quo possitis omnia tela nequissimi ignea extinguere :"





