Ad Ephesios 3 Comparatio: Vulgate vs Clementine Vulgate
Ad Ephesios 3
1huius rei gratia ego Paulus vinctus Christi Iesu pro vobis gentibus
2si tamen audistis dispensationem gratiae Dei quae data est mihi in vobis
3quoniam secundum revelationem notum mihi factum est sacramentum sicut supra scripsi in brevi
4prout potestis legentes intellegere prudentiam meam in mysterio Christi
5quod aliis generationibus non est agnitum filiis hominum sicuti nunc revelatum est sanctis apostolis eius et prophetis in Spiritu
6esse gentes coheredes et concorporales et conparticipes promissionis in Christo Iesu per evangelium
7cuius factus sum minister secundum donum gratiae Dei quae data est mihi secundum operationem virtutis eius
8mihi omnium sanctorum minimo data est gratia haec in gentibus evangelizare ininvestigabiles divitias Christi
9et inluminare omnes quae sit dispensatio sacramenti absconditi a saeculis in Deo qui omnia creavit
10ut innotescat principibus et potestatibus in caelestibus per ecclesiam multiformis sapientia Dei
11secundum praefinitionem saeculorum quam fecit in Christo Iesu Domino nostro
12in quo habemus fiduciam et accessum in confidentia per fidem eius
13propter quod peto ne deficiatis in tribulationibus meis pro vobis quae est gloria vestra
14huius rei gratia flecto genua mea ad Patrem Domini nostri Iesu Christi
15ex quo omnis paternitas in caelis et in terra nominatur
16ut det vobis secundum divitias gloriae suae virtute corroborari per Spiritum eius in interiore homine
17habitare Christum per fidem in cordibus vestris in caritate radicati et fundati
18ut possitis conprehendere cum omnibus sanctis quae sit latitudo et longitudo et sublimitas et profundum
19scire etiam supereminentem scientiae caritatem Christi ut impleamini in omnem plenitudinem Dei
20ei autem qui potens est omnia facere superabundanter quam petimus aut intellegimus secundum virtutem quae operatur in nobis
21ipsi gloria in ecclesia et in Christo Iesu in omnes generationes saeculi saeculorum amen
Ad Ephesios 3
1Hujus rei gratia, ego Paulus vinctus Christi Jesu, pro vobis gentibus,
2si tamen audistis dispensationem gratiæ Dei, quæ data est mihi in vobis :
3quoniam secundum revelationem notum mihi factum est sacramentum, sicut supra scripsi in brevi,
4prout potestis legentes intelligere prudentiam meam in mysterio Christi :
5quod aliis generationibus non est agnitum filiis hominum, sicuti nunc revelatum est sanctis apostolis ejus et prophetis in Spiritu,
6gentes esse cohæredes, et concorporales, et comparticipes promissionis ejus in Christo Jesu per Evangelium :
7cujus factus sum minister secundum donum gratiæ Dei, quæ data est mihi secundum operationem virtutis ejus.
8Mihi omnium sanctorum minimo data est gratia hæc, in gentibus evangelizare investigabiles divitias Christi,
9et illuminare omnes, quæ sit dispensatio sacramenti absconditi a sæculis in Deo, qui omnia creavit :
10ut innotescat principatibus et potestatibus in cælestibus per Ecclesiam, multiformis sapientia Dei,
11secundum præfinitionem sæculorum, quam fecit in Christo Jesu Domino nostro :
12in quo habemus fiduciam, et accessum in confidentia per fidem ejus.
13Propter quod peto ne deficiatis in tribulationibus meis pro vobis : quæ est gloria vestra.
14Hujus rei gratia flecto genua mea ad Patrem Domini nostri Jesu Christi,
15ex quo omnis paternitas in cælis et in terra nominatur,
16ut det vobis secundum divitias gloriæ suæ, virtute corroborari per Spiritum ejus in interiorem hominem,
17Christum habitare per fidem in cordibus vestris : in caritate radicati, et fundati,
18ut possitis comprehendere cum omnibus sanctis, quæ sit latitudo, et longitudo, et sublimitas, et profundum :
19scire etiam supereminentem scientiæ caritatem Christi, ut impleamini in omnem plenitudinem Dei.
20Ei autem, qui potens est omnia facere superabundanter quam petimus aut intelligimus, secundum virtutem, quæ operatur in nobis :
21ipsi gloria in Ecclesia, et in Christo Jesu, in omnes generationes sæculi sæculorum. Amen.
Intellegere Vulgate vs Clementine Vulgate in Ad Ephesios 3
Vulgate (Vulgate)
Biblia Sacra Vulgata, versio latina ab Hieronymo facta saeculo IV.
Clementine Vulgate
Vulgata Clementina, editio officialis Ecclesiae Catholicae a Papa Clemente VIII promulgata anno 1592.
Vides comparationem lateris ad latus Ad Ephesios 3 in Vulgate et Clementine Vulgate. Has duas versiones conferre iuvat ad intellegendas subtilitates textus originalis.
Key Comparison: Ad Ephesios 3:16
"ut det vobis secundum divitias gloriae suae virtute corroborari per Spiritum eius in interiore homine"
"ut det vobis secundum divitias gloriæ suæ, virtute corroborari per Spiritum ejus in interiorem hominem,"





