Ad Ephesios 2 Comparatio: Vulgate vs Clementine Vulgate
Ad Ephesios 2
1et vos cum essetis mortui delictis et peccatis vestris
2in quibus aliquando ambulastis secundum saeculum mundi huius secundum principem potestatis aeris huius spiritus qui nunc operatur in filios diffidentiae
3in quibus et nos omnes aliquando conversati sumus in desideriis carnis nostrae facientes voluntates carnis et cogitationum et eramus natura filii irae sicut et ceteri
4Deus autem qui dives est in misericordia propter nimiam caritatem suam qua dilexit nos
5et cum essemus mortui peccatis convivificavit nos Christo gratia estis salvati
6et conresuscitavit et consedere fecit in caelestibus in Christo Iesu
7ut ostenderet in saeculis supervenientibus abundantes divitias gratiae suae in bonitate super nos in Christo Iesu
8gratia enim estis salvati per fidem et hoc non ex vobis Dei enim donum est
9non ex operibus ut ne quis glorietur
10ipsius enim sumus factura creati in Christo Iesu in operibus bonis quae praeparavit Deus ut in illis ambulemus
11propter quod memores estote quod aliquando vos gentes in carne qui dicimini praeputium ab ea quae dicitur circumcisio in carne manufacta
12quia eratis illo in tempore sine Christo alienati a conversatione Israhel et hospites testamentorum promissionis spem non habentes et sine Deo in mundo
13nunc autem in Christo Iesu vos qui aliquando eratis longe facti estis prope in sanguine Christi
14ipse est enim pax nostra qui fecit utraque unum et medium parietem maceriae solvens inimicitiam in carne sua
15legem mandatorum decretis evacuans ut duos condat in semet ipsum in unum novum hominem faciens pacem
16et reconciliet ambos in uno corpore Deo per crucem interficiens inimicitiam in semet ipso
17et veniens evangelizavit pacem vobis qui longe fuistis et pacem his qui prope
18quoniam per ipsum habemus accessum ambo in uno Spiritu ad Patrem
19ergo iam non estis hospites et advenae sed estis cives sanctorum et domestici Dei
20superaedificati super fundamentum apostolorum et prophetarum ipso summo angulari lapide Christo Iesu
21in quo omnis aedificatio constructa crescit in templum sanctum in Domino
22in quo et vos coaedificamini in habitaculum Dei in Spiritu
Ad Ephesios 2
1Et vos, cum essetis mortui delictis et peccatis vestris,
2in quibus aliquando ambulastis secundum sæculum mundi hujus, secundum principem potestatis aëris hujus, spiritus, qui nunc operatur in filios diffidentiæ,
3in quibus et nos omnes aliquando conversati sumus in desideriis carnis nostræ, facientes voluntatem carnis et cogitationum, et eramus natura filii iræ, sicut et ceteri :
4Deus autem, qui dives est in misericordia, propter nimiam caritatem suam, qua dilexit nos,
5et cum essemus mortui peccatis, convivificavit nos in Christo (cujus gratia estis salvati),
6et conresuscitavit, et consedere fecit in cælestibus in Christo Jesu :
7ut ostenderet in sæculis supervenientibus abundantes divitias gratiæ suæ, in bonitate super nos in Christo Jesu.
8Gratia enim estis salvati per fidem, et hoc non ex vobis : Dei enim donum est :
9non ex operibus, ut ne quis glorietur.
10Ipsius enim sumus factura, creati in Christo Jesu in operibus bonis, quæ præparavit Deus ut in illis ambulemus.
11Propter quod memores estote quod aliquando vos gentes in carne, qui dicimini præputium ab ea quæ dicitur circumcisio in carne, manu facta :
12quia eratis illo in tempore sine Christo, alienati a conversatione Israël, et hospites testamentorum, promissionis spem non habentes, et sine Deo in hoc mundo.
13Nunc autem in Christo Jesu, vos, qui aliquando eratis longe, facti estis prope in sanguine Christi.
14Ipse enim est pax nostra, qui fecit utraque unum, et medium parietem maceriæ solvens, inimicitias in carne sua,
15legem mandatorum decretis evacuans, ut duos condat in semetipso in unum novum hominem, faciens pacem :
16et reconciliet ambos in uno corpore, Deo per crucem, interficiens inimicitias in semetipso.
17Et veniens evangelizavit pacem vobis, qui longe fuistis, et pacem iis, qui prope.
18Quoniam per ipsum habemus accessum ambo in uno Spiritu ad Patrem.
19Ergo jam non estis hospites, et advenæ : sed estis cives sanctorum, et domestici Dei,
20superædificati super fundamentum apostolorum, et prophetarum, ipso summo angulari lapide Christo Jesu :
21in quo omnis ædificatio constructa crescit in templum sanctum in Domino,
22in quo et vos coædificamini in habitaculum Dei in Spiritu.
Intellegere Vulgate vs Clementine Vulgate in Ad Ephesios 2
Vulgate (Vulgate)
Biblia Sacra Vulgata, versio latina ab Hieronymo facta saeculo IV.
Clementine Vulgate
Vulgata Clementina, editio officialis Ecclesiae Catholicae a Papa Clemente VIII promulgata anno 1592.
Vides comparationem lateris ad latus Ad Ephesios 2 in Vulgate et Clementine Vulgate. Has duas versiones conferre iuvat ad intellegendas subtilitates textus originalis.
Key Comparison: Ad Ephesios 2:16
"et reconciliet ambos in uno corpore Deo per crucem interficiens inimicitiam in semet ipso"
"et reconciliet ambos in uno corpore, Deo per crucem, interficiens inimicitias in semetipso."





