Ad Ephesios 1 Comparatio: Vulgate vs Clementine Vulgate
Ad Ephesios 1
1Paulus apostolus Christi Iesu per voluntatem Dei sanctis omnibus qui sunt Ephesi et fidelibus in Christo Iesu
2gratia vobis et pax a Deo Patre nostro et Domino Iesu Christo
3benedictus Deus et Pater Domini nostri Iesu Christi qui benedixit nos in omni benedictione spiritali in caelestibus in Christo
4sicut elegit nos in ipso ante mundi constitutionem ut essemus sancti et inmaculati in conspectu eius in caritate
5qui praedestinavit nos in adoptionem filiorum per Iesum Christum in ipsum secundum propositum voluntatis suae
6in laudem gloriae gratiae suae in qua gratificavit nos in dilecto
7in quo habemus redemptionem per sanguinem eius remissionem peccatorum secundum divitias gratiae eius
8quae superabundavit in nobis in omni sapientia et prudentia
9ut notum faceret nobis sacramentum voluntatis suae secundum bonum placitum eius quod proposuit in eo
10in dispensationem plenitudinis temporum instaurare omnia in Christo quae in caelis et quae in terra sunt in ipso
11in quo etiam sorte vocati sumus praedestinati secundum propositum eius qui omnia operatur secundum consilium voluntatis suae
12ut simus in laudem gloriae eius qui ante speravimus in Christo
13in quo et vos cum audissetis verbum veritatis evangelium salutis vestrae in quo et credentes signati estis Spiritu promissionis Sancto
14qui est pignus hereditatis nostrae in redemptionem adquisitionis in laudem gloriae ipsius
15propterea et ego audiens fidem vestram quae est in Domino Iesu et dilectionem in omnes sanctos
16non cesso gratias agens pro vobis memoriam vestri faciens in orationibus meis
17ut Deus Domini nostri Iesu Christi Pater gloriae det vobis spiritum sapientiae et revelationis in agnitione eius
18inluminatos oculos cordis vestri ut sciatis quae sit spes vocationis eius quae divitiae gloriae hereditatis eius in sanctis
19et quae sit supereminens magnitudo virtutis eius in nos qui credidimus secundum operationem potentiae virtutis eius
20quam operatus est in Christo suscitans illum a mortuis et constituens ad dexteram suam in caelestibus
21supra omnem principatum et potestatem et virtutem et dominationem et omne nomen quod nominatur non solum in hoc saeculo sed et in futuro
22et omnia subiecit sub pedibus eius et ipsum dedit caput supra omnia ecclesiae
23quae est corpus ipsius plenitudo eius qui omnia in omnibus adimpletur
Ad Ephesios 1
1Paulus Apostolus Jesu Christi per voluntatem Dei, omnibus sanctis qui sunt Ephesi, et fidelibus in Christo Jesu.
2Gratia vobis, et pax a Deo Patre nostro, et Domino Jesu Christo.
3Benedictus Deus et Pater Domini nostri Jesu Christi, qui benedixit nos in omni benedictione spirituali in cælestibus in Christo,
4sicut elegit nos in ipso ante mundi constitutionem, ut essemus sancti et immaculati in conspectu ejus in caritate.
5Qui prædestinavit nos in adoptionem filiorum per Jesum Christum in ipsum : secundum propositum voluntatis suæ,
6in laudem gloriæ gratiæ suæ, in qua gratificavit nos in dilecto Filio suo.
7In quo habemus redemptionem per sanguinem ejus, remissionem peccatorum secundum divitias gratiæ ejus,
8quæ superabundavit in nobis in omni sapientia et prudentia :
9ut notum faceret nobis sacramentum voluntatis suæ, secundum beneplacitum ejus, quod proposuit in eo,
10in dispensatione plenitudinis temporum, instaurare omnia in Christo, quæ in cælis et quæ in terra sunt, in ipso ;
11in quo etiam et nos sorte vocati sumus prædestinati secundum propositum ejus qui operatur omnia secundum consilium voluntatis suæ :
12ut simus in laudem gloriæ ejus nos, qui ante speravimus in Christo ;
13in quo et vos, cum audissetis verbum veritatis, Evangelium salutis vestræ, in quo et credentes signati estis Spiritu promissionis Sancto,
14qui est pignus hæreditatis nostræ, in redemptionem acquisitionis, in laudem gloriæ ipsius.
15Propterea et ego audiens fidem vestram, quæ est in Domino Jesu, et dilectionem in omnes sanctos,
16non cesso gratias agens pro vobis, memoriam vestri faciens in orationibus meis :
17ut Deus, Domini nostri Jesu Christi Pater gloriæ, det vobis spiritum sapientiæ et revelationis in agnitione ejus,
18illuminatos oculos cordis vestri, ut sciatis quæ sit spes vocationis ejus, et quæ divitiæ gloriæ hæreditatis ejus in sanctis,
19et quæ sit supereminens magnitudo virtutis ejus in nos, qui credimus secundum operationem potentiæ virtutis ejus,
20quam operatus est in Christo, suscitans illum a mortuis, et constituens ad dexteram suam in cælestibus :
21supra omnem principatum, et potestatem, et virtutem, et dominationem, et omne nomen, quod nominatur non solum in hoc sæculo, sed etiam in futuro.
22Et omnia subjecit sub pedibus ejus : et ipsum dedit caput supra omnem ecclesiam,
23quæ est corpus ipsius, et plenitudo ejus, qui omnia in omnibus adimpletur.
Intellegere Vulgate vs Clementine Vulgate in Ad Ephesios 1
Vulgate (Vulgate)
Biblia Sacra Vulgata, versio latina ab Hieronymo facta saeculo IV.
Clementine Vulgate
Vulgata Clementina, editio officialis Ecclesiae Catholicae a Papa Clemente VIII promulgata anno 1592.
Vides comparationem lateris ad latus Ad Ephesios 1 in Vulgate et Clementine Vulgate. Has duas versiones conferre iuvat ad intellegendas subtilitates textus originalis.
Key Comparison: Ad Ephesios 1:16
"non cesso gratias agens pro vobis memoriam vestri faciens in orationibus meis"
"non cesso gratias agens pro vobis, memoriam vestri faciens in orationibus meis :"





