Ad Galatas 6 Comparatio: Vulgate vs Clementine Vulgate
Ad Galatas 6
1fratres et si praeoccupatus fuerit homo in aliquo delicto vos qui spiritales estis huiusmodi instruite in spiritu lenitatis considerans te ipsum ne et tu tempteris
2alter alterius onera portate et sic adimplebitis legem Christi
3nam si quis existimat se aliquid esse cum sit nihil ipse se seducit
4opus autem suum probet unusquisque et sic in semet ipso tantum gloriam habebit et non in altero
5unusquisque enim onus suum portabit
6communicet autem is qui catecizatur verbum ei qui se catecizat in omnibus bonis
7nolite errare Deus non inridetur
8quae enim seminaverit homo haec et metet quoniam qui seminat in carne sua de carne et metet corruptionem qui autem seminat in spiritu de spiritu metet vitam aeternam
9bonum autem facientes non deficiamus tempore enim suo metemus non deficientes
10ergo dum tempus habemus operemur bonum ad omnes maxime autem ad domesticos fidei
11videte qualibus litteris scripsi vobis mea manu
12quicumque volunt placere in carne hii cogunt vos circumcidi tantum ut crucis Christi persecutionem non patiantur
13neque enim qui circumciduntur legem custodiunt sed volunt vos circumcidi ut in carne vestra glorientur
14mihi autem absit gloriari nisi in cruce Domini nostri Iesu Christi per quem mihi mundus crucifixus est et ego mundo
15in Christo enim Iesu neque circumcisio aliquid valet neque praeputium sed nova creatura
16et quicumque hanc regulam secuti fuerint pax super illos et misericordia et super Israhel Dei
17de cetero nemo mihi molestus sit ego enim stigmata Iesu in corpore meo porto
18gratia Domini nostri Iesu Christi cum spiritu vestro fratres amen
Ad Galatas 6
1Fratres, etsi præoccupatus fuerit homo in aliquo delicto, vos, qui spirituales estis, hujusmodi instruite in spiritu lenitatis, considerans teipsum, ne et tu tenteris.
2Alter alterius onera portate, et sic adimplebitis legem Christi.
3Nam si quis existimat se aliquid esse, cum nihil sit, ipse se seducit.
4Opus autem suum probet unusquisque, et sic in semetipso tantum gloriam habebit, et non in altero.
5Unusquisque enim onus suum portabit.
6Communicet autem is qui catechizatur verbo, ei qui se catechizat, in omnibus bonis.
7Nolite errare : Deus non irridetur.
8Quæ enim seminaverit homo, hæc et metet. Quoniam qui seminat in carne sua, de carne et metet corruptionem : qui autem seminat in spiritu, de spiritu metet vitam æternam.
9Bonum autem facientes, non deficiamus : tempore enim suo metemus non deficientes.
10Ergo dum tempus habemus, operemur bonum ad omnes, maxime autem ad domesticos fidei.
11Videte qualibus litteris scripsi vobis mea manu.
12Quicumque enim volunt placere in carne, hi cogunt vos circumcidi, tantum ut crucis Christi persecutionem non patiantur.
13Neque enim qui circumciduntur, legem custodiunt : sed volunt vos circumcidi, ut in carne vestra glorientur.
14Mihi autem absit gloriari, nisi in cruce Domini nostri Jesu Christi : per quem mihi mundus crucifixus est, et ego mundo.
15In Christo enim Jesu neque circumcisio aliquid valet, neque præputium, sed nova creatura.
16Et quicumque hanc regulam secuti fuerint, pax super illos, et misericordia, et super Israël Dei.
17De cetero, nemo mihi molestus sit : ego enim stigmata Domini Jesu in corpore meo porto.
18Gratia Domini nostri Jesu Christi cum spiritu vestro, fratres. Amen.
Intellegere Vulgate vs Clementine Vulgate in Ad Galatas 6
Vulgate (Vulgate)
Biblia Sacra Vulgata, versio latina ab Hieronymo facta saeculo IV.
Clementine Vulgate
Vulgata Clementina, editio officialis Ecclesiae Catholicae a Papa Clemente VIII promulgata anno 1592.
Vides comparationem lateris ad latus Ad Galatas 6 in Vulgate et Clementine Vulgate. Has duas versiones conferre iuvat ad intellegendas subtilitates textus originalis.
Key Comparison: Ad Galatas 6:16
"et quicumque hanc regulam secuti fuerint pax super illos et misericordia et super Israhel Dei"
"Et quicumque hanc regulam secuti fuerint, pax super illos, et misericordia, et super Israël Dei."





