Actus Apostolorum 27 Comparatio: Vulgate vs Clementine Vulgate
Actus Apostolorum 27
1ut autem iudicatum est eum navigare in Italiam et tradi Paulum cum reliquis custodiis centurioni nomine Iulio cohortis Augustae
2ascendentes autem navem hadrumetinam incipientem navigare circa Asiae loca sustulimus perseverante nobiscum Aristarcho Macedone Thessalonicense
3sequenti autem die devenimus Sidonem humane autem tractans Iulius Paulum permisit ad amicos ire et curam sui agere
4et inde cum sustulissemus subnavigavimus Cypro propterea quod essent venti contrarii
5et pelagus Ciliciae et Pamphiliae navigantes venimus Lystram quae est Lyciae
6et ibi inveniens centurio navem alexandrinam navigantem in Italiam transposuit nos in eam
7et cum multis diebus tarde navigaremus et vix devenissemus contra Cnidum prohibente nos vento adnavigavimus Cretae secundum Salmonem
8et vix iuxta navigantes venimus in locum quendam qui vocatur Boni portus cui iuxta erat civitas Thalassa
9multo autem tempore peracto et cum iam non esset tuta navigatio eo quod et ieiunium iam praeterisset consolabatur Paulus
10dicens eis viri video quoniam cum iniuria et multo damno non solum oneris et navis sed etiam animarum nostrarum incipit esse navigatio
11centurio autem gubernatori et nauclerio magis credebat quam his quae a Paulo dicebantur
12et cum aptus portus non esset ad hiemandum plurimi statuerunt consilium navigare inde si quo modo possent devenientes Phoenice hiemare portum Cretae respicientem ad africum et ad chorum
13adspirante autem austro aestimantes propositum se tenere cum sustulissent de Asson legebant Cretam
14non post multum autem misit se contra ipsam ventus typhonicus qui vocatur euroaquilo
15cumque arrepta esset navis et non posset conari in ventum data nave flatibus ferebamur
16insulam autem quandam decurrentes quae vocatur Caudam potuimus vix obtinere scapham
17qua sublata adiutoriis utebantur accingentes navem timentes ne in Syrtim inciderent submisso vase sic ferebantur
18valide autem nobis tempestate iactatis sequenti die iactum fecerunt
19et tertia die suis manibus armamenta navis proiecerunt
20neque sole autem neque sideribus apparentibus per plures dies et tempestate non exigua inminente iam ablata erat spes omnis salutis nostrae
21et cum multa ieiunatio fuisset tunc stans Paulus in medio eorum dixit oportebat quidem o viri audito me non tollere a Creta lucrique facere iniuriam hanc et iacturam
22et nunc suadeo vobis bono animo esse amissio enim nullius animae erit ex vobis praeterquam navis
23adstitit enim mihi hac nocte angelus Dei cuius sum ego et cui deservio
24dicens ne timeas Paule Caesari te oportet adsistere et ecce donavit tibi Deus omnes qui navigant tecum
25propter quod bono animo estote viri credo enim Deo quia sic erit quemadmodum dictum est mihi
26in insulam autem quandam oportet nos devenire
27sed posteaquam quartadecima nox supervenit navigantibus nobis in Hadria circa mediam noctem suspicabantur nautae apparere sibi aliquam regionem
28qui submittentes invenerunt passus viginti et pusillum inde separati invenerunt passus quindecim
29timentes autem ne in aspera loca incideremus de puppi mittentes anchoras quattuor optabant diem fieri
30nautis vero quaerentibus fugere de navi cum misissent scapham in mare sub obtentu quasi a prora inciperent anchoras extendere
31dixit Paulus centurioni et militibus nisi hii in navi manserint vos salvi fieri non potestis
32tunc absciderunt milites funes scaphae et passi sunt eam excidere
33et cum lux inciperet fieri rogabat Paulus omnes sumere cibum dicens quartadecima hodie die expectantes ieiuni permanetis nihil accipientes
34propter quod rogo vos accipere cibum pro salute vestra quia nullius vestrum capillus de capite peribit
35et cum haec dixisset sumens panem gratias egit Deo in conspectu omnium et cum fregisset coepit manducare
36animaequiores autem facti omnes et ipsi adsumpserunt cibum
37eramus vero universae animae in navi ducentae septuaginta sex
38et satiati cibo adleviabant navem iactantes triticum in mare
39cum autem dies factus esset terram non agnoscebant sinum vero quendam considerabant habentem litus in quem cogitabant si possent eicere navem
40et cum anchoras abstulissent committebant se mari simul laxantes iuncturas gubernaculorum et levato artemone secundum flatum aurae tendebant ad litus
41et cum incidissemus in locum bithalassum inpegerunt navem et prora quidem fixa manebat inmobilis puppis vero solvebatur a vi maris
42militum autem consilium fuit ut custodias occiderent ne quis cum enatasset effugeret
43centurio autem volens servare Paulum prohibuit fieri iussitque eos qui possent natare mittere se primos et evadere et ad terram exire
44et ceteros alios in tabulis ferebant quosdam super ea quae de navi essent et sic factum est ut omnes animae evaderent ad terram
Actus Apostolorum 27
1Ut autem judicatum est navigare eum in Italiam, et tradi Paulum cum reliquis custodiis centurioni nomine Julio cohortis Augustæ,
2ascendentes navem Adrumetinam, incipientes navigare circa Asiæ loca, sustulimus, perseverante nobiscum Aristarcho Macedone Thessalonicensi.
3Sequenti autem die devenimus Sidonem. Humane autem tractans Julius Paulum, permisit ad amicos ire, et curam sui agere.
4Et inde cum sustulissemus, subnavigavimus Cyprum, propterea quod essent venti contrarii.
5Et pelagus Ciliciæ et Pamphyliæ navigantes, venimus Lystram, quæ est Lyciæ :
6et ibi inveniens centurio navem Alexandrinam navigantem in Italiam, transposuit nos in eam.
7Et cum multis diebus tarde navigaremus, et vix devenissemus contra Gnidum, prohibente nos vento, adnavigavimus Cretæ juxta Salmonem :
8et vix juxta navigantes, venimus in locum quemdam qui vocatur Boniportus, cui juxta erat civitas Thalassa.
9Multo autem tempore peracto, et cum jam non esset tuta navigatio eo quod et jejunium jam præteriisset, consolabatur eos Paulus,
10dicens eis : Viri, video quoniam cum injuria et multo damno non solum oneris, et navis, sed etiam animarum nostrarum incipit esse navigatio.
11Centurio autem gubernatori et nauclero magis credebat, quam his quæ a Paulo dicebantur.
12Et cum aptus portus non esset ad hiemandum, plurimi statuerunt consilium navigare inde, si quomodo possent, devenientes Phœnicen hiemare, portum Cretæ respicientem ad Africum et ad Corum.
13Aspirante autem austro, æstimantes propositum se tenere, cum sustulissent de Asson, legebant Cretam.
14Non post multum autem misit se contra ipsam ventus typhonicus, qui vocatur Euroaquilo.
15Cumque arrepta esset navis, et non posset conari in ventum, data nave flatibus, ferebamur.
16In insulam autem quamdam decurrentes, quæ vocatur Cauda, potuimus vix obtinere scapham.
17Qua sublata, adjutoriis utebantur, accingentes navem, timentes ne in Syrtim inciderent, summisso vase sic ferebantur.
18Valida autem nobis tempestate jactatis, sequenti die jactum fecerunt :
19et tertia die suis manibus armamenta navis projecerunt.
20Neque autem sole, neque sideribus apparentibus per plures dies, et tempestate non exigua imminente, jam ablata erat spes omnis salutis nostræ.
21Et cum multa jejunatio fuisset, tunc stans Paulus in medio eorum, dixit : Oportebat quidem, o viri, audito me, non tollere a Creta, lucrique facere injuriam hanc et jacturam.
22Et nunc suadeo vobis bono animo esse : amissio enim nullius animæ erit ex vobis, præterquam navis.
23Astitit enim mihi hac nocte angelus Dei, cujus sum ego, et cui deservio,
24dicens : Ne timeas, Paule : Cæsari te oportet assistere : et ecce donavit tibi Deus omnes qui navigant tecum.
25Propter quod bono animo estote, viri : credo enim Deo quia sic erit, quemadmodum dictum est mihi.
26In insulam autem quamdam oportet nos devenire.
27Sed posteaquam quartadecima nox supervenit, navigantibus nobis in Adria circa mediam noctem, suspicabantur nautæ apparere sibi aliquam regionem.
28Qui et summittentes bolidem, invenerunt passus viginti : et pusillum inde separati, invenerunt passus quindecim.
29Timentes autem ne in aspera loca incideremus, de puppi mittentes anchoras quatuor, optabant diem fieri.
30Nautis vero quærentibus fugere de navi, cum misissent scapham in mare, sub obtentu quasi inciperent a prora anchoras extendere,
31dixit Paulus centurioni et militibus : Nisi hi in navi manserint, vos salvi fieri non potestis.
32Tunc absciderunt milites funes scaphæ, et passi sunt eam excidere.
33Et cum lux inciperet fieri, rogabat Paulus omnes sumere cibum, dicens : Quartadecima die hodie exspectantes jejuni permanetis, nihil accipientes.
34Propter quod rogo vos accipere cibum pro salute vestra : quia nullius vestrum capillus de capite peribit.
35Et cum hæc dixisset, sumens panem, gratias egit Deo in conspectu omnium : et cum fregisset, cœpit manducare.
36Animæquiores autem facti omnes, et ipsi sumpserunt cibum.
37Eramus vero universæ animæ in navi ducentæ septuaginta sex.
38Et satiati cibo alleviabant navem, jactantes triticum in mare.
39Cum autem dies factus esset, terram non agnoscebant : sinum vero quemdam considerabant habentem littus, in quem cogitabant si possent ejicere navem.
40Et cum anchoras sustulissent, committebant se mari, simul laxantes juncturas gubernaculorum : et levato artemone secundum auræ flatum, tendebant ad littus.
41Et cum incidissemus in locum dithalassum, impegerunt navem : et prora quidem fixa manebat immobilis, puppis vero solvebatur a vi maris.
42Militum autem consilium fuit ut custodias occiderent, ne quis cum enatasset, effugeret.
43Centurio autem volens servare Paulum, prohibuit fieri : jussitque eos qui possent natare, emittere se primos, et evadere, et ad terram exire :
44et ceteros, alios in tabulis ferebant, quosdam super ea quæ de navi erant. Et sic factum est, ut omnes animæ evaderent ad terram.
Intellegere Vulgate vs Clementine Vulgate in Actus Apostolorum 27
Vulgate (Vulgate)
Biblia Sacra Vulgata, versio latina ab Hieronymo facta saeculo IV.
Clementine Vulgate
Vulgata Clementina, editio officialis Ecclesiae Catholicae a Papa Clemente VIII promulgata anno 1592.
Vides comparationem lateris ad latus Actus Apostolorum 27 in Vulgate et Clementine Vulgate. Has duas versiones conferre iuvat ad intellegendas subtilitates textus originalis.
Key Comparison: Actus Apostolorum 27:16
"insulam autem quandam decurrentes quae vocatur Caudam potuimus vix obtinere scapham"
"In insulam autem quamdam decurrentes, quæ vocatur Cauda, potuimus vix obtinere scapham."





