Actus Apostolorum 23 Comparatio: Vulgate vs Clementine Vulgate
Actus Apostolorum 23
1intendens autem concilium Paulus ait viri fratres ego omni conscientia bona conversatus sum ante Deum usque in hodiernum diem
2princeps autem sacerdotum Ananias praecepit adstantibus sibi percutere os eius
3tunc Paulus ad eum dixit percutiet te Deus paries dealbate et tu sedens iudicas me secundum legem et contra legem iubes me percuti
4et qui adstabant dixerunt summum sacerdotem Dei maledicis
5dixit autem Paulus nesciebam fratres quia princeps est sacerdotum scriptum est enim principem populi tui non maledices
6sciens autem Paulus quia una pars esset Sadducaeorum et altera Pharisaeorum exclamavit in concilio viri fratres ego Pharisaeus sum filius Pharisaeorum de spe et resurrectione mortuorum ego iudicor
7et cum haec dixisset facta est dissensio inter Pharisaeos et Sadducaeos et soluta est multitudo
8Sadducaei enim dicunt non esse resurrectionem neque angelum neque spiritum Pharisaei autem utrumque confitentur
9factus est autem clamor magnus et surgentes quidam Pharisaeorum pugnabant dicentes nihil mali invenimus in homine isto quod si spiritus locutus est ei aut angelus
10et cum magna dissensio facta esset timens tribunus ne discerperetur Paulus ab ipsis iussit milites descendere et rapere eum de medio eorum ac deducere eum in castra
11sequenti autem nocte adsistens ei Dominus ait constans esto sicut enim testificatus es de me Hierusalem sic te oportet et Romae testificari
12facta autem die collegerunt se quidam ex Iudaeis et devoverunt se dicentes neque manducaturos neque bibituros donec occiderent Paulum
13erant autem plus quam quadraginta qui hanc coniurationem fecerant
14qui accesserunt ad principes sacerdotum et seniores et dixerunt devotione devovimus nos nihil gustaturos donec occidamus Paulum
15nunc ergo vos notum facite tribuno cum concilio ut producat illum ad vos tamquam aliquid certius cognituri de eo nos vero priusquam adpropiet parati sumus interficere illum
16quod cum audisset filius sororis Pauli insidias venit et intravit in castra nuntiavitque Paulo
17vocans autem Paulus ad se unum ex centurionibus ait adulescentem hunc perduc ad tribunum habet enim aliquid indicare illi
18et ille quidem adsumens eum duxit ad tribunum et ait vinctus Paulus vocans rogavit me hunc adulescentem perducere ad te habentem aliquid loqui tibi
19adprehendens autem tribunus manum illius secessit cum eo seorsum et interrogavit illum quid est quod habes indicare mihi
20ille autem dixit Iudaeis convenit rogare te ut crastina die Paulum producas in concilium quasi aliquid certius inquisituri sint de illo
21tu vero ne credideris illis insidiantur enim ei ex eis viri amplius quadraginta qui se devoverunt non manducare neque bibere donec interficiant eum et nunc parati sunt expectantes promissum tuum
22tribunus igitur dimisit adulescentem praecipiens ne cui loqueretur quoniam haec nota sibi fecisset
23et vocatis duobus centurionibus dixit illis parate milites ducentos ut eant usque Caesaream et equites septuaginta et lancearios ducentos a tertia hora noctis
24et iumenta praeparate ut inponentes Paulum salvum perducerent ad Felicem praesidem
25[]
26scribens epistulam continentem haec Claudius Lysias optimo praesidi Felici salutem
27virum hunc conprehensum a Iudaeis et incipientem interfici ab eis superveniens cum exercitu eripui cognito quia Romanus est
28volensque scire causam quam obiciebant illi deduxi eum in concilium eorum
29quem inveni accusari de quaestionibus legis ipsorum nihil vero dignum morte aut vinculis habentem crimen
30et cum mihi perlatum esset de insidiis quas paraverunt ei misi ad te denuntians et accusatoribus ut dicant apud te
31milites ergo secundum praeceptum sibi adsumentes Paulum duxerunt per noctem in Antipatridem
32et postera die dimissis equitibus ut irent cum eo reversi sunt ad castra
33qui cum venissent Caesaream et tradidissent epistulam praesidi statuerunt ante illum et Paulum
34cum legisset autem et interrogasset de qua provincia esset et cognoscens quia de Cilicia
35audiam te inquit cum et accusatores tui venerint iussitque in praetorio Herodis custodiri eum
Actus Apostolorum 23
1Intendens autem in concilium Paulus, ait : Viri fratres, ego omni conscientia bona conversatus sum ante Deum usque in hodiernum diem.
2Princeps autem sacerdotum Ananias præcepit astantibus sibi percutere os ejus.
3Tunc Paulus dixit ad eum : Percutiet te Deus, paries dealbate. Et tu sedens judicas me secundum legem, et contra legem jubes me percuti ?
4Et qui astabant dixerunt : Summum sacerdotem Dei maledicis.
5Dixit autem Paulus : Nesciebam, fratres, quia princeps est sacerdotum. Scriptum est enim : Principem populi tui non maledices.
6Sciens autem Paulus quia una pars esset sadducæorum, et altera pharisæorum, exclamavit in concilio : Viri fratres, ego pharisæus sum, filius pharisæorum : de spe et resurrectione mortuorum ego judicor.
7Et cum hæc dixisset, facta est dissensio inter pharisæos et sadducæos, et soluta est multitudo.
8Sadducæi enim dicunt non esse resurrectionem, neque angelum, neque spiritum : pharisæi autem utraque confitentur.
9Factus est autem clamor magnus. Et surgentes quidam pharisæorum, pugnabant, dicentes : Nihil mali invenimus in homine isto : quid si spiritus locutus est ei, aut angelus ?
10Et cum magna dissensio facta esset, timens tribunus ne discerperetur Paulus ab ipsis, jussit milites descendere, et rapere eum de medio eorum, ac deducere eum in castra.
11Sequenti autem nocte assistens ei Dominus, ait : Constans esto : sicut enim testificatus es de me in Jerusalem, sic te oportet et Romæ testificari.
12Facta autem die collegerunt se quidam ex Judæis, et devoverunt, se dicentes neque manducaturos, neque bibituros donec occiderent Paulum.
13Erant autem plus quam quadraginta viri qui hanc conjurationem fecerant :
14qui accesserunt ad principes sacerdotum et seniores, et dixerunt : Devotione devovimus nos nihil gustaturos, donec occidamus Paulum.
15Nunc ergo vos notum facite tribuno cum concilio, ut producat illum ad vos, tamquam aliquid certius cognituri de eo. Nos vero priusquam appropiet, parati sumus interficere illum.
16Quod cum audisset filius sororis Pauli insidias, venit, et intravit in castra, nuntiavitque Paulo.
17Vocans autem Paulus ad se unum ex centurionibus, ait : Adolescentem hunc perduc ad tribunum, habet enim aliquid indicare illi.
18Et ille quidem assumens eum duxit ad tribunum, et ait : Vinctus Paulus rogavit me hunc adolescentem perducere ad te, habentem aliquid loqui tibi.
19Apprehendens autem tribunus manum illius, secessit cum eo seorsum, et interrogavit illum : Quid est quod habes indicare mihi ?
20Ille autem dixit : Judæis convenit rogare te ut crastina die producas Paulum in concilium, quasi aliquid certius inquisituri sint de illo :
21tu vero ne credideris illis : insidiantur enim ei ex eis viri amplius quam quadraginta, qui se devoverunt non manducare, neque bibere donec interficiant eum : et nunc parati sunt, exspectantes promissum tuum.
22Tribunus igitur dimisit adolescentem, præcipiens ne cui loqueretur quoniam hæc nota sibi fecisset.
23Et vocatis duobus centurionibus, dixit illis : Parate milites ducentos ut eant usque Cæsaream, et equites septuaginta, et lancearios ducentos a tertia hora noctis,
24et jumenta præparate ut imponentes Paulum, salvum perducerent ad Felicem præsidem.
25(Timuit enim ne forte raperent eum Judæi, et occiderent, et ipse postea calumniam sustineret, tamquam accepturus pecuniam.)
26Scribens epistolam continentem hæc : Claudius Lysias optimo præsidi Felici, salutem.
27Virum hunc comprehensum a Judæis, et incipientem interfici ab eis, superveniens cum exercitu eripui, cognito quia Romanus est.
28Volensque scire causam quam objiciebant illi, deduxi eum in concilium eorum.
29Quem inveni accusari de quæstionibus legis ipsorum, nihil vero dignum morte aut vinculis habentem criminis.
30Et cum mihi perlatum esset de insidiis quas paraverant illi, misi eum ad te, denuntians et accusatoribus ut dicant apud te. Vale.
31Milites ergo secundum præceptum sibi assumentes Paulum, duxerunt per noctem in Antipatridem.
32Et postera die dimissis equitibus ut cum eo irent, reversi sunt ad castra.
33Qui cum venissent Cæsaream, et tradidissent epistolam præsidi, statuerunt ante illum et Paulum.
34Cum legisset autem, et interrogasset de qua provincia esset, et cognoscens quia de Cilicia :
35Audiam te, inquit, cum accusatores tui venerint. Jussitque in prætorio Herodis custodiri eum.
Intellegere Vulgate vs Clementine Vulgate in Actus Apostolorum 23
Vulgate (Vulgate)
Biblia Sacra Vulgata, versio latina ab Hieronymo facta saeculo IV.
Clementine Vulgate
Vulgata Clementina, editio officialis Ecclesiae Catholicae a Papa Clemente VIII promulgata anno 1592.
Vides comparationem lateris ad latus Actus Apostolorum 23 in Vulgate et Clementine Vulgate. Has duas versiones conferre iuvat ad intellegendas subtilitates textus originalis.
Key Comparison: Actus Apostolorum 23:16
"quod cum audisset filius sororis Pauli insidias venit et intravit in castra nuntiavitque Paulo"
"Quod cum audisset filius sororis Pauli insidias, venit, et intravit in castra, nuntiavitque Paulo."





