Actus Apostolorum 24 Comparatio: Vulgate vs Clementine Vulgate
Actus Apostolorum 24
1post quinque autem dies descendit princeps sacerdotum Ananias cum senioribus quibusdam et Tertullo quodam oratore qui adierunt praesidem adversus Paulum
2et citato Paulo coepit accusare Tertullus dicens cum in multa pace agamus per te et multa corrigantur per tuam providentiam
3semper et ubique suscipimus optime Felix cum omni gratiarum actione
4ne diutius autem te protraham oro breviter audias nos pro tua clementia
5invenimus hunc hominem pestiferum et concitantem seditiones omnibus Iudaeis in universo orbe et auctorem seditionis sectae Nazarenorum
6qui etiam templum violare conatus est quem et adprehendimus
7[]
8a quo poteris ipse iudicans de omnibus istis cognoscere de quibus nos accusamus eum
9adiecerunt autem et Iudaei dicentes haec ita se habere
10respondit autem Paulus annuente sibi praeside dicere ex multis annis esse te iudicem genti huic sciens bono animo pro me satisfaciam
11potes enim cognoscere quia non plus sunt dies mihi quam duodecim ex quo ascendi adorare in Hierusalem
12et neque in templo invenerunt me cum aliquo disputantem aut concursum facientem turbae neque in synagogis neque in civitate
13neque probare possunt tibi de quibus nunc accusant me
14confiteor autem hoc tibi quod secundum sectam quam dicunt heresim sic deservio patrio Deo meo credens omnibus quae in lege et prophetis scripta sunt
15spem habens in Deum quam et hii ipsi expectant resurrectionem futuram iustorum et iniquorum
16in hoc et ipse studeo sine offendiculo conscientiam habere ad Deum et ad homines semper
17post annos autem plures elemosynas facturus in gentem meam veni et oblationes et vota
18in quibus invenerunt me purificatum in templo non cum turba neque cum tumultu
19quidam autem ex Asia Iudaei quos oportebat apud te praesto esse et accusare si quid haberent adversum me
20aut hii ipsi dicant si quid invenerunt in me iniquitatis cum stem in concilio
21nisi de una hac solummodo voce qua clamavi inter eos stans quoniam de resurrectione mortuorum ego iudicor hodie a vobis
22distulit autem illos Felix certissime sciens de via dicens cum tribunus Lysias descenderit audiam vos
23iussitque centurioni custodiri eum et habere requiem nec quemquam prohibere de suis ministrare ei
24post aliquot autem dies veniens Felix cum Drusilla uxore sua quae erat Iudaea vocavit Paulum et audivit ab eo fidem quae est in Iesum Christum
25disputante autem illo de iustitia et castitate et de iudicio futuro timefactus Felix respondit quod nunc adtinet vade tempore autem oportuno accersiam te
26simul et sperans quia pecunia daretur a Paulo propter quod et frequenter accersiens eum loquebatur cum eo
27biennio autem expleto accepit successorem Felix Porcium Festum volens autem gratiam praestare Iudaeis Felix reliquit Paulum vinctum
Actus Apostolorum 24
1Post quinque autem dies descendit princeps sacerdotum Ananias, cum senioribus quibusdam, et Tertullo quodam oratore, qui adierunt præsidem adversus Paulum.
2Et citato Paulo cœpit accusare Tertullus, dicens : Cum in multa pace agamus per te, et multa corrigantur per tuam providentiam,
3semper et ubique suscipimus, optime Felix, cum omni gratiarum actione.
4Ne diutius autem te protraham, oro, breviter audias nos pro tua clementia.
5Invenimus hunc hominem pestiferum, et concitantem seditiones omnibus Judæis in universo orbe, et auctorem seditionis sectæ Nazarenorum :
6qui etiam templum violare conatus est, quem et apprehensum voluimus secundum legem nostram judicare.
7Superveniens autem tribunus Lysias, cum vi magna eripuit eum de manibus nostris,
8jubens accusatores ejus ad te venire : a quo poteris ipse judicans, de omnibus istis cognoscere, de quibus nos accusamus eum.
9Adjecerunt autem et Judæi, dicentes hæc ita se habere.
10Respondit autem Paulus (annuente sibi præside dicere) : Ex multis annis te esse judicem genti huic sciens, bono animo pro me satisfaciam.
11Potes enim cognoscere quia non plus sunt mihi dies quam duodecim, ex quo ascendi adorare in Jerusalem :
12et neque in templo invenerunt me cum aliquo disputantem, aut concursum facientem turbæ, neque in synagogis, neque in civitate :
13neque probare possunt tibi de quibus nunc me accusant.
14Confiteor autem hoc tibi, quod secundum sectam quam dicunt hæresim, sic deservio Patri et Deo meo, credens omnibus quæ in lege et prophetis scripta sunt :
15spem habens in Deum, quam et hi ipsi exspectant, resurrectionem futuram justorum et iniquorum.
16In hoc et ipse studeo sine offendiculo conscientiam habere ad Deum et ad homines semper.
17Post annos autem plures eleemosynas facturus in gentem meam, veni, et oblationes, et vota,
18in quibus invenerunt me purificatum in templo : non cum turba, neque cum tumultu.
19Quidam autem ex Asia Judæi, quos oportebat apud te præsto esse, et accusare si quid haberent adversum me :
20aut hi ipsi dicant si quid invenerunt in me iniquitatis cum stem in concilio,
21nisi de una hac solummodo voce qua clamavi inter eos stans : Quoniam de resurrectione mortuorum ego judicor hodie a vobis.
22Distulit autem illos Felix, certissime sciens de via hac, dicens : Cum tribunus Lysias descenderit, audiam vos.
23Jussitque centurioni custodire eum, et habere requiem, nec quemquam de suis prohibere ministrare ei.
24Post aliquot autem dies veniens Felix cum Drusilla uxore sua, quæ erat Judæa, vocavit Paulum, et audivit ab eo fidem quæ est in Christum Jesum.
25Disputante autem illo de justitia, et castitate, et de judicio futuro, tremefactus Felix, respondit : Quod nunc attinet, vade : tempore autem opportuno accersam te :
26simul et sperans quod pecunia ei daretur a Paulo, propter quod et frequenter accersens eum, loquebatur cum eo.
27Biennio autem expleto, accepit successorem Felix Portium Festum. Volens autem gratiam præstare Judæis Felix, reliquit Paulum vinctum.
Intellegere Vulgate vs Clementine Vulgate in Actus Apostolorum 24
Vulgate (Vulgate)
Biblia Sacra Vulgata, versio latina ab Hieronymo facta saeculo IV.
Clementine Vulgate
Vulgata Clementina, editio officialis Ecclesiae Catholicae a Papa Clemente VIII promulgata anno 1592.
Vides comparationem lateris ad latus Actus Apostolorum 24 in Vulgate et Clementine Vulgate. Has duas versiones conferre iuvat ad intellegendas subtilitates textus originalis.
Key Comparison: Actus Apostolorum 24:16
"in hoc et ipse studeo sine offendiculo conscientiam habere ad Deum et ad homines semper"
"In hoc et ipse studeo sine offendiculo conscientiam habere ad Deum et ad homines semper."





