Sacrilo

enEnglishtrTürkçeesEspañolptPortuguêsfrFrançaisdeDeutschzh中文ruРусскийja日本語ko한국어viTiếng ViệtthไทยplPolskiukУкраїнськаhuMagyarcsČeštinasrСрпскиslSlovenščinasqShqiplvLatviešuetEestinlNederlandsnbNorskdaDansksvSvenskafiSuomiitItalianoheעבריתhrHrvatskilaLatinacheckarالعربية

TABULA

dashboardConspectusmenu_bookLege Bibliamlocal_libraryLibriquizCotidiana Interrogatioevent_noteMea ConsiliabookmarksSignacula

INSTRUMENTA STUDII

searchQuaerecompare_arrowsComparatio Bibliorum

Actus Apostolorum 22 Comparatio: Vulgate vs Clementine Vulgate

chevron_leftchevron_right

Actus Apostolorum 22

1viri fratres et patres audite quam ad vos nunc reddo rationem

2cum audissent autem quia hebraea lingua loquitur ad illos magis praestiterunt silentium

3et dixit ego sum vir iudaeus natus Tarso Ciliciae nutritus autem in ista civitate secus pedes Gamalihel eruditus iuxta veritatem paternae legis aemulator legis sicut et vos omnes estis hodie

4qui hanc viam persecutus sum usque ad mortem alligans et tradens in custodias viros ac mulieres

5sicut princeps sacerdotum testimonium mihi reddit et omnes maiores natu a quibus et epistulas accipiens ad fratres Damascum pergebam ut adducerem inde vinctos in Hierusalem uti punirentur

6factum est autem eunte me et adpropinquante Damasco media die subito de caelo circumfulsit me lux copiosa

7et decidens in terram audivi vocem dicentem mihi Saule Saule quid me persequeris

8ego autem respondi quis es Domine dixitque ad me ego sum Iesus Nazarenus quem tu persequeris

9et qui mecum erant lumen quidem viderunt vocem autem non audierunt eius qui loquebatur mecum

10et dixi quid faciam Domine Dominus autem dixit ad me surgens vade Damascum et ibi tibi dicetur de omnibus quae te oporteat facere

11et cum non viderem prae claritate luminis illius ad manum deductus a comitibus veni Damascum

12Ananias autem quidam vir secundum legem testimonium habens ab omnibus habitantibus Iudaeis

13veniens ad me et adstans dixit mihi Saule frater respice et ego eadem hora respexi in eum

14at ille dixit Deus patrum nostrorum praeordinavit te ut cognosceres voluntatem eius et videres Iustum et audires vocem ex ore eius

15quia eris testis illius ad omnes homines eorum quae vidisti et audisti

16et nunc quid moraris exsurge baptizare et ablue peccata tua invocato nomine ipsius

17factum est autem revertenti mihi in Hierusalem et oranti in templo fieri me in stupore mentis

18et videre illum dicentem mihi festina et exi velociter ex Hierusalem quoniam non recipient testimonium tuum de me

19et ego dixi Domine ipsi sciunt quia ego eram concludens in carcerem et caedens per synagogas eos qui credebant in te

20et cum funderetur sanguis Stephani testis tui ego adstabam et consentiebam et custodiebam vestimenta interficientium illum

21et dixit ad me vade quoniam ego in nationes longe mittam te

22audiebant autem eum usque ad hoc verbum et levaverunt vocem suam dicentes tolle de terra eiusmodi non enim fas est eum vivere

23vociferantibus autem eis et proicientibus vestimenta sua et pulverem iactantibus in aerem

24iussit tribunus induci eum in castra et flagellis caedi et torqueri eum ut sciret propter quam causam sic adclamarent ei

25et cum adstrinxissent eum loris dixit adstanti sibi centurioni Paulus si hominem romanum et indemnatum licet vobis flagellare

26quo audito centurio accessit ad tribunum et nuntiavit dicens quid acturus es hic enim homo civis romanus est

27accedens autem tribunus dixit illi dic mihi tu Romanus es at ille dixit etiam

28et respondit tribunus ego multa summa civitatem hanc consecutus sum et Paulus ait ego autem et natus sum

29protinus ergo discesserunt ab illo qui eum torturi erant tribunus quoque timuit postquam rescivit quia civis romanus esset et quia alligasset eum

30postera autem die volens scire diligentius qua ex causa accusaretur a Iudaeis solvit eum et iussit sacerdotes convenire et omne concilium et producens Paulum statuit inter illos

Actus Apostolorum 22

1Viri fratres, et patres, audite quam ad vos nunc reddo rationem.

2Cum audissent autem quia hebræa lingua loqueretur ad illos, magis præstiterunt silentium.

3Et dicit : Ego sum vir Judæus, natus in Tarso Ciliciæ, nutritus autem in ista civitate, secus pedes Gamaliel eruditus juxta veritatem paternæ legis, æmulator legis, sicut et vos omnes estis hodie :

4qui hanc viam persecutus sum usque ad mortem, alligans et tradens in custodias viros ac mulieres,

5sicut princeps sacerdotum mihi testimonium reddit, et omnes majores natu : a quibus et epistolas accipiens, ad fratres Damascum pergebam, ut adducerem inde vinctos in Jerusalem ut punirentur.

6Factum est autem, eunte me, et appropinquante Damasco media die, subito de cælo circumfulsit me lux copiosa :

7et decidens in terram, audivi vocem dicentem mihi : Saule, Saule, quid me persequeris ?

8Ego autem respondi : Quis es, domine ? Dixitque ad me : Ego sum Jesus Nazarenus, quem tu persequeris.

9Et qui mecum erant, lumen quidem viderunt, vocem autem non audierunt ejus qui loquebatur mecum.

10Et dixi : Quid faciam, domine ? Dominus autem dixit ad me : Surgens vade Damascum : et ibi tibi dicetur de omnibus quæ te oporteat facere.

11Et cum non viderem præ claritate luminis illius, ad manum deductus a comitibus, veni Damascum.

12Ananias autem quidam vir secundum legem, testimonium habens ab omnibus cohabitantibus Judæis,

13veniens ad me et astans, dixit mihi : Saule frater, respice. Et ego eadem hora respexi in eum.

14At ille dixit : Deus patrum nostrorum præordinavit te, ut cognosceres voluntatem ejus, et videres justum, et audires vocem ex ore ejus :

15quia eris testis illius ad omnes homines eorum quæ vidisti et audisti.

16Et nunc quid moraris ? Exsurge, et baptizare, et ablue peccata tua, invocato nomine ipsius.

17Factum est autem revertenti mihi in Jerusalem, et oranti in templo, fieri me in stupore mentis,

18et videre illum dicentem mihi : Festina, et exi velociter ex Jerusalem : quoniam non recipient testimonium tuum de me.

19Et ego dixi : Domine, ipsi sciunt quia ego eram concludens in carcerem, et cædens per synagogas eos qui credebant in te :

20et cum funderetur sanguis Stephani testis tui, ego astabam, et consentiebam, et custodiebam vestimenta interficientium illum.

21Et dixit ad me : Vade, quoniam ego in nationes longe mittam te.

22Audiebant autem eum usque ad hoc verbum, et levaverunt vocem suam, dicentes : Tolle de terra hujusmodi : non enim fas est eum vivere.

23Vociferantibus autem eis, et projicientibus vestimenta sua, et pulverem jactantibus in aërem,

24jussit tribunus induci eum in castra, et flagellis cædi, et torqueri eum, ut sciret propter quam causam sic acclamarent ei.

25Et cum astrinxissent eum loris, dicit astanti sibi centurioni Paulus : Si hominem Romanum et indemnatum licet vobis flagellare ?

26Quo audito, centurio accessit ad tribunum, et nuntiavit ei, dicens : Quid acturus es ? hic enim homo civis Romanus est.

27Accedens autem tribunus, dixit illi : Dic mihi si tu Romanus es ? At ille dixit : Etiam.

28Et respondit tribunus : Ego multa summa civilitatem hanc consecutus sum. Et Paulus ait : Ego autem et natus sum.

29Protinus ergo discesserunt ab illo qui eum torturi erant. Tribunus quoque timuit postquam rescivit, quia civis Romanus esset, et quia alligasset eum.

30Postera autem die volens scire diligentius qua ex causa accusaretur a Judæis, solvit eum, et jussit sacerdotes convenire, et omne concilium : et producens Paulum, statuit inter illos.

Actus Apostolorum 22

1viri fratres et patres audite quam ad vos nunc reddo rationem

2cum audissent autem quia hebraea lingua loquitur ad illos magis praestiterunt silentium

3et dixit ego sum vir iudaeus natus Tarso Ciliciae nutritus autem in ista civitate secus pedes Gamalihel eruditus iuxta veritatem paternae legis aemulator legis sicut et vos omnes estis hodie

4qui hanc viam persecutus sum usque ad mortem alligans et tradens in custodias viros ac mulieres

5sicut princeps sacerdotum testimonium mihi reddit et omnes maiores natu a quibus et epistulas accipiens ad fratres Damascum pergebam ut adducerem inde vinctos in Hierusalem uti punirentur

6factum est autem eunte me et adpropinquante Damasco media die subito de caelo circumfulsit me lux copiosa

7et decidens in terram audivi vocem dicentem mihi Saule Saule quid me persequeris

8ego autem respondi quis es Domine dixitque ad me ego sum Iesus Nazarenus quem tu persequeris

9et qui mecum erant lumen quidem viderunt vocem autem non audierunt eius qui loquebatur mecum

10et dixi quid faciam Domine Dominus autem dixit ad me surgens vade Damascum et ibi tibi dicetur de omnibus quae te oporteat facere

11et cum non viderem prae claritate luminis illius ad manum deductus a comitibus veni Damascum

12Ananias autem quidam vir secundum legem testimonium habens ab omnibus habitantibus Iudaeis

13veniens ad me et adstans dixit mihi Saule frater respice et ego eadem hora respexi in eum

14at ille dixit Deus patrum nostrorum praeordinavit te ut cognosceres voluntatem eius et videres Iustum et audires vocem ex ore eius

15quia eris testis illius ad omnes homines eorum quae vidisti et audisti

16et nunc quid moraris exsurge baptizare et ablue peccata tua invocato nomine ipsius

17factum est autem revertenti mihi in Hierusalem et oranti in templo fieri me in stupore mentis

18et videre illum dicentem mihi festina et exi velociter ex Hierusalem quoniam non recipient testimonium tuum de me

19et ego dixi Domine ipsi sciunt quia ego eram concludens in carcerem et caedens per synagogas eos qui credebant in te

20et cum funderetur sanguis Stephani testis tui ego adstabam et consentiebam et custodiebam vestimenta interficientium illum

21et dixit ad me vade quoniam ego in nationes longe mittam te

22audiebant autem eum usque ad hoc verbum et levaverunt vocem suam dicentes tolle de terra eiusmodi non enim fas est eum vivere

23vociferantibus autem eis et proicientibus vestimenta sua et pulverem iactantibus in aerem

24iussit tribunus induci eum in castra et flagellis caedi et torqueri eum ut sciret propter quam causam sic adclamarent ei

25et cum adstrinxissent eum loris dixit adstanti sibi centurioni Paulus si hominem romanum et indemnatum licet vobis flagellare

26quo audito centurio accessit ad tribunum et nuntiavit dicens quid acturus es hic enim homo civis romanus est

27accedens autem tribunus dixit illi dic mihi tu Romanus es at ille dixit etiam

28et respondit tribunus ego multa summa civitatem hanc consecutus sum et Paulus ait ego autem et natus sum

29protinus ergo discesserunt ab illo qui eum torturi erant tribunus quoque timuit postquam rescivit quia civis romanus esset et quia alligasset eum

30postera autem die volens scire diligentius qua ex causa accusaretur a Iudaeis solvit eum et iussit sacerdotes convenire et omne concilium et producens Paulum statuit inter illos

Actus Apostolorum 22:1
Vulgate

viri fratres et patres audite quam ad vos nunc reddo rationem

VulgClementine

Viri fratres, et patres, audite quam ad vos nunc reddo rationem.

2
Vulgate

cum audissent autem quia hebraea lingua loquitur ad illos magis praestiterunt silentium

VulgClementine

Cum audissent autem quia hebræa lingua loqueretur ad illos, magis præstiterunt silentium.

3
Vulgate

et dixit ego sum vir iudaeus natus Tarso Ciliciae nutritus autem in ista civitate secus pedes Gamalihel eruditus iuxta veritatem paternae legis aemulator legis sicut et vos omnes estis hodie

VulgClementine

Et dicit : Ego sum vir Judæus, natus in Tarso Ciliciæ, nutritus autem in ista civitate, secus pedes Gamaliel eruditus juxta veritatem paternæ legis, æmulator legis, sicut et vos omnes estis hodie :

4
Vulgate

qui hanc viam persecutus sum usque ad mortem alligans et tradens in custodias viros ac mulieres

VulgClementine

qui hanc viam persecutus sum usque ad mortem, alligans et tradens in custodias viros ac mulieres,

5
Vulgate

sicut princeps sacerdotum testimonium mihi reddit et omnes maiores natu a quibus et epistulas accipiens ad fratres Damascum pergebam ut adducerem inde vinctos in Hierusalem uti punirentur

VulgClementine

sicut princeps sacerdotum mihi testimonium reddit, et omnes majores natu : a quibus et epistolas accipiens, ad fratres Damascum pergebam, ut adducerem inde vinctos in Jerusalem ut punirentur.

6
Vulgate

factum est autem eunte me et adpropinquante Damasco media die subito de caelo circumfulsit me lux copiosa

VulgClementine

Factum est autem, eunte me, et appropinquante Damasco media die, subito de cælo circumfulsit me lux copiosa :

7
Vulgate

et decidens in terram audivi vocem dicentem mihi Saule Saule quid me persequeris

VulgClementine

et decidens in terram, audivi vocem dicentem mihi : Saule, Saule, quid me persequeris ?

8
Vulgate

ego autem respondi quis es Domine dixitque ad me ego sum Iesus Nazarenus quem tu persequeris

VulgClementine

Ego autem respondi : Quis es, domine ? Dixitque ad me : Ego sum Jesus Nazarenus, quem tu persequeris.

9
Vulgate

et qui mecum erant lumen quidem viderunt vocem autem non audierunt eius qui loquebatur mecum

VulgClementine

Et qui mecum erant, lumen quidem viderunt, vocem autem non audierunt ejus qui loquebatur mecum.

10
Vulgate

et dixi quid faciam Domine Dominus autem dixit ad me surgens vade Damascum et ibi tibi dicetur de omnibus quae te oporteat facere

VulgClementine

Et dixi : Quid faciam, domine ? Dominus autem dixit ad me : Surgens vade Damascum : et ibi tibi dicetur de omnibus quæ te oporteat facere.

11
Vulgate

et cum non viderem prae claritate luminis illius ad manum deductus a comitibus veni Damascum

VulgClementine

Et cum non viderem præ claritate luminis illius, ad manum deductus a comitibus, veni Damascum.

12
Vulgate

Ananias autem quidam vir secundum legem testimonium habens ab omnibus habitantibus Iudaeis

VulgClementine

Ananias autem quidam vir secundum legem, testimonium habens ab omnibus cohabitantibus Judæis,

13
Vulgate

veniens ad me et adstans dixit mihi Saule frater respice et ego eadem hora respexi in eum

VulgClementine

veniens ad me et astans, dixit mihi : Saule frater, respice. Et ego eadem hora respexi in eum.

14
Vulgate

at ille dixit Deus patrum nostrorum praeordinavit te ut cognosceres voluntatem eius et videres Iustum et audires vocem ex ore eius

VulgClementine

At ille dixit : Deus patrum nostrorum præordinavit te, ut cognosceres voluntatem ejus, et videres justum, et audires vocem ex ore ejus :

15
Vulgate

quia eris testis illius ad omnes homines eorum quae vidisti et audisti

VulgClementine

quia eris testis illius ad omnes homines eorum quæ vidisti et audisti.

16
Vulgate

et nunc quid moraris exsurge baptizare et ablue peccata tua invocato nomine ipsius

VulgClementine

Et nunc quid moraris ? Exsurge, et baptizare, et ablue peccata tua, invocato nomine ipsius.

17
Vulgate

factum est autem revertenti mihi in Hierusalem et oranti in templo fieri me in stupore mentis

VulgClementine

Factum est autem revertenti mihi in Jerusalem, et oranti in templo, fieri me in stupore mentis,

18
Vulgate

et videre illum dicentem mihi festina et exi velociter ex Hierusalem quoniam non recipient testimonium tuum de me

VulgClementine

et videre illum dicentem mihi : Festina, et exi velociter ex Jerusalem : quoniam non recipient testimonium tuum de me.

19
Vulgate

et ego dixi Domine ipsi sciunt quia ego eram concludens in carcerem et caedens per synagogas eos qui credebant in te

VulgClementine

Et ego dixi : Domine, ipsi sciunt quia ego eram concludens in carcerem, et cædens per synagogas eos qui credebant in te :

20
Vulgate

et cum funderetur sanguis Stephani testis tui ego adstabam et consentiebam et custodiebam vestimenta interficientium illum

VulgClementine

et cum funderetur sanguis Stephani testis tui, ego astabam, et consentiebam, et custodiebam vestimenta interficientium illum.

21
Vulgate

et dixit ad me vade quoniam ego in nationes longe mittam te

VulgClementine

Et dixit ad me : Vade, quoniam ego in nationes longe mittam te.

22
Vulgate

audiebant autem eum usque ad hoc verbum et levaverunt vocem suam dicentes tolle de terra eiusmodi non enim fas est eum vivere

VulgClementine

Audiebant autem eum usque ad hoc verbum, et levaverunt vocem suam, dicentes : Tolle de terra hujusmodi : non enim fas est eum vivere.

23
Vulgate

vociferantibus autem eis et proicientibus vestimenta sua et pulverem iactantibus in aerem

VulgClementine

Vociferantibus autem eis, et projicientibus vestimenta sua, et pulverem jactantibus in aërem,

24
Vulgate

iussit tribunus induci eum in castra et flagellis caedi et torqueri eum ut sciret propter quam causam sic adclamarent ei

VulgClementine

jussit tribunus induci eum in castra, et flagellis cædi, et torqueri eum, ut sciret propter quam causam sic acclamarent ei.

25
Vulgate

et cum adstrinxissent eum loris dixit adstanti sibi centurioni Paulus si hominem romanum et indemnatum licet vobis flagellare

VulgClementine

Et cum astrinxissent eum loris, dicit astanti sibi centurioni Paulus : Si hominem Romanum et indemnatum licet vobis flagellare ?

26
Vulgate

quo audito centurio accessit ad tribunum et nuntiavit dicens quid acturus es hic enim homo civis romanus est

VulgClementine

Quo audito, centurio accessit ad tribunum, et nuntiavit ei, dicens : Quid acturus es ? hic enim homo civis Romanus est.

27
Vulgate

accedens autem tribunus dixit illi dic mihi tu Romanus es at ille dixit etiam

VulgClementine

Accedens autem tribunus, dixit illi : Dic mihi si tu Romanus es ? At ille dixit : Etiam.

28
Vulgate

et respondit tribunus ego multa summa civitatem hanc consecutus sum et Paulus ait ego autem et natus sum

VulgClementine

Et respondit tribunus : Ego multa summa civilitatem hanc consecutus sum. Et Paulus ait : Ego autem et natus sum.

29
Vulgate

protinus ergo discesserunt ab illo qui eum torturi erant tribunus quoque timuit postquam rescivit quia civis romanus esset et quia alligasset eum

VulgClementine

Protinus ergo discesserunt ab illo qui eum torturi erant. Tribunus quoque timuit postquam rescivit, quia civis Romanus esset, et quia alligasset eum.

30
Vulgate

postera autem die volens scire diligentius qua ex causa accusaretur a Iudaeis solvit eum et iussit sacerdotes convenire et omne concilium et producens Paulum statuit inter illos

VulgClementine

Postera autem die volens scire diligentius qua ex causa accusaretur a Judæis, solvit eum, et jussit sacerdotes convenire, et omne concilium : et producens Paulum, statuit inter illos.

Intellegere Vulgate vs Clementine Vulgate in Actus Apostolorum 22

Vulgate (Vulgate)

Biblia Sacra Vulgata, versio latina ab Hieronymo facta saeculo IV.

Clementine Vulgate

Vulgata Clementina, editio officialis Ecclesiae Catholicae a Papa Clemente VIII promulgata anno 1592.

Vides comparationem lateris ad latus Actus Apostolorum 22 in Vulgate et Clementine Vulgate. Has duas versiones conferre iuvat ad intellegendas subtilitates textus originalis.

Key Comparison: Actus Apostolorum 22:16

Vulgate

"et nunc quid moraris exsurge baptizare et ablue peccata tua invocato nomine ipsius"

VulgClementine

"Et nunc quid moraris ? Exsurge, et baptizare, et ablue peccata tua, invocato nomine ipsius."

trending_upPopular Comparisons

VulgClementine vs Vulgatearrow_forward

Psalmi 23

VulgClementine vs Vulgatearrow_forward

Matthaeus 5

VulgClementine vs Vulgatearrow_forward

Isaias 53

auto_storiesSacrilo

Verbum ad te propius ferens, uno versu in tempore. Ad meditationem quotidianam et incrementum spirituale.

Sacrilo

De NobisContactusApp Biblia

Coniunge

© 2026 Sacrilo.

SecretumConditionesCrustula
auto_stories

Latest Answers

What Is the Kingdom of God?
read_more

What Is the Kingdom of God?

What Is the Final Judgment?
read_more

What Is the Final Judgment?

What Is the Bible’s View of Love?
read_more

What Is the Bible’s View of Love?

What Is Teleology in Theology?
read_more

What Is Teleology in Theology?

What Is Continuous Creation (Creatio Continua)?
read_more

What Is Continuous Creation (Creatio Continua)?

What Is the Lord’s Supper / Communion?
read_more

What Is the Lord’s Supper / Communion?

View Allarrow_forward