Actus Apostolorum 21 Comparatio: Vulgate vs Clementine Vulgate
Actus Apostolorum 21
1cum autem factum esset ut navigaremus abstracti ab eis recto cursu venimus Cho et sequenti die Rhodum et inde Patara
2et cum invenissemus navem transfretantem in Foenicen ascendentes navigavimus
3cum paruissemus autem Cypro et relinquentes eam ad sinistram navigabamus in Syriam et venimus Tyrum ibi enim navis erat expositura onus
4inventis autem discipulis mansimus ibi diebus septem qui Paulo dicebant per Spiritum ne ascenderet Hierosolymam
5et explicitis diebus profecti ibamus deducentibus nos omnibus cum uxoribus et filiis usque foras civitatem et positis genibus in litore oravimus
6et cum valefecissemus invicem ascendimus in navem illi autem redierunt in sua
7nos vero navigatione explicita a Tyro descendimus Ptolomaida et salutatis fratribus mansimus die una apud illos
8alia autem die profecti venimus Caesaream et intrantes in domum Philippi evangelistae qui erat de septem mansimus apud eum
9huic autem erant filiae quattuor virgines prophetantes
10et cum moraremur per dies aliquot supervenit quidam a Iudaea propheta nomine Agabus
11is cum venisset ad nos tulit zonam Pauli et alligans sibi pedes et manus dixit haec dicit Spiritus Sanctus virum cuius est zona haec sic alligabunt in Hierusalem Iudaei et tradent in manus gentium
12quod cum audissemus rogabamus nos et qui loci illius erant ne ascenderet Hierosolymam
13tunc respondit Paulus et dixit quid facitis flentes et adfligentes cor meum ego enim non solum alligari sed et mori in Hierusalem paratus sum propter nomen Domini Iesu
14et cum ei suadere non possemus quievimus dicentes Domini voluntas fiat
15post dies autem istos praeparati ascendebamus Hierusalem
16venerunt autem et ex discipulis a Caesarea nobiscum adducentes apud quem hospitaremur Mnasonem quendam Cyprium antiquum discipulum
17et cum venissemus Hierosolymam libenter exceperunt nos fratres
18sequenti autem die introibat Paulus nobiscum ad Iacobum omnesque collecti sunt seniores
19quos cum salutasset narrabat per singula quae fecisset Deus in gentibus per ministerium ipsius
20at illi cum audissent magnificabant Deum dixeruntque ei vides frater quot milia sint in Iudaeis qui crediderunt et omnes aemulatores sunt legis
21audierunt autem de te quia discessionem doceas a Mose eorum qui per gentes sunt Iudaeorum dicens non debere circumcidere eos filios suos neque secundum consuetudinem ingredi
22quid ergo est utique oportet convenire multitudinem audient enim te supervenisse
23hoc ergo fac quod tibi dicimus sunt nobis viri quattuor votum habentes super se
24his adsumptis sanctifica te cum illis et inpende in illis ut radant capita et scient omnes quia quae de te audierunt falsa sunt sed ambulas et ipse custodiens legem
25de his autem qui crediderunt ex gentibus nos scripsimus iudicantes ut abstineant se ab idolis immolato et sanguine et suffocato et fornicatione
26tunc Paulus adsumptis viris postera die purificatus cum illis intravit in templum adnuntians expletionem dierum purificationis donec offerretur pro unoquoque eorum oblatio
27dum autem septem dies consummarentur hii qui de Asia erant Iudaei cum vidissent eum in templo concitaverunt omnem populum et iniecerunt ei manus clamantes
28viri israhelitae adiuvate hic est homo qui adversus populum et legem et locum hunc omnes ubique docens insuper et gentiles induxit in templum et violavit sanctum locum istum
29viderant enim Trophimum Ephesium in civitate cum ipso quem aestimaverunt quoniam in templum induxisset Paulus
30commotaque est civitas tota et facta est concursio populi et adprehendentes Paulum trahebant eum extra templum et statim clausae sunt ianuae
31quaerentibus autem eum occidere nuntiatum est tribuno cohortis quia tota confunditur Hierusalem
32qui statim adsumptis militibus et centurionibus decucurrit ad illos qui cum vidissent tribunum et milites cessaverunt percutere Paulum
33tunc accedens tribunus adprehendit eum et iussit alligari catenis duabus et interrogabat quis esset et quid fecisset
34alii autem aliud clamabant in turba et cum non posset certum cognoscere prae tumultu iussit duci eum in castra
35et cum venisset ad gradus contigit ut portaretur a militibus propter vim populi
36sequebatur enim multitudo populi clamans tolle eum
37et cum coepisset induci in castra Paulus dicit tribuno si licet mihi loqui aliquid ad te qui dixit graece nosti
38nonne tu es Aegyptius qui ante hos dies tumultum concitasti et eduxisti in desertum quattuor milia virorum sicariorum
39et dixit ad eum Paulus ego homo sum quidem iudaeus a Tarso Ciliciae non ignotae civitatis municeps rogo autem te permitte mihi loqui ad populum
40et cum ille permisisset Paulus stans in gradibus annuit manu ad plebem et magno silentio facto adlocutus est hebraea lingua dicens
Actus Apostolorum 21
1Cum autem factum esset ut navigaremus abstracti ab eis, recto cursu venimus Coum, et sequenti die Rhodum, et inde Pataram.
2Et cum invenissemus navem transfretantem in Phœnicen, ascendentes navigavimus.
3Cum apparuissemus autem Cypro, relinquentes eam ad sinistram, navigavimus in Syriam, et venimus Tyrum : ibi enim navis expositura erat onus.
4Inventis autem discipulis, mansimus ibi diebus septem : qui Paulo dicebant per Spiritum ne ascenderet Jerosolymam.
5Et expletis diebus, profecti ibamus, deducentibus nos omnibus cum uxoribus et filiis usque foras civitatem : et positis genibus in littore, oravimus.
6Et cum valefecissemus invicem, ascendimus navem : illi autem redierunt in sua.
7Nos vero navigatione expleta a Tyro descendimus Ptolemaidam : et salutatis fratribus, mansimus die una apud illos.
8Alia autem die profecti, venimus Cæsaream. Et intrantes domum Philippi evangelistæ, qui erat unus de septem, mansimus apud eum.
9Huic autem erant quatuor filiæ virgines prophetantes.
10Et cum moraremur per dies aliquot, supervenit quidam a Judæa propheta, nomine Agabus.
11Is cum venisset ad nos, tulit zonam Pauli : et alligans sibi pedes et manus, dixit : Hæc dicit Spiritus Sanctus : Virum, cujus est zona hæc, sic alligabunt in Jerusalem Judæi, et tradent in manus gentium.
12Quod cum audissemus, rogabamus nos, et qui loci illius erant, ne ascenderet Jerosolymam.
13Tunc respondit Paulus, et dixit : Quid facitis flentes, et affligentes cor meum ? Ego enim non solum alligari, sed et mori in Jerusalem paratus sum propter nomen Domini Jesu.
14Et cum ei suadere non possemus, quievimus, dicentes : Domini voluntas fiat.
15Post dies autem istos, præparati ascendebamus in Jerusalem.
16Venerunt autem et ex discipulis a Cæsarea nobiscum, adducentes secum apud quem hospitaremur Mnasonem quemdam Cyprium, antiquum discipulum.
17Et cum venissemus Jerosolymam, libenter exceperunt nos fratres.
18Sequenti autem die introibat Paulus nobiscum ad Jacobum, omnesque collecti sunt seniores.
19Quos cum salutasset, narrabat per singula quæ Deus fecisset in gentibus per ministerium ipsius.
20At illi cum audissent, magnificabant Deum, dixeruntque ei : Vides, frater, quot millia sunt in Judæis qui crediderunt, et omnes æmulatores sunt legis.
21Audierunt autem de te quia discessionem doceas a Moyse eorum qui per gentes sunt Judæorum, dicens non debere eos circumcidere filios suos, neque secundum consuetudinem ingredi.
22Quid ergo est ? utique oportet convenire multitudinem : audient enim te supervenisse.
23Hoc ergo fac quod tibi dicimus. Sunt nobis viri quatuor, votum habentes super se.
24His assumptis, sanctifica te cum illis, et impende in illis ut radant capita : et scient omnes quia quæ de te audierunt, falsa sunt, sed ambulas et ipse custodiens legem.
25De his autem qui crediderunt ex gentibus, nos scripsimus judicantes ut abstineant se ab idolis immolato, et sanguine, et suffocato, et fornicatione.
26Tunc Paulus, assumptis viris, postera die purificatus cum illis intravit in templum, annuntians expletionem dierum purificationis, donec offerretur pro unoquoque eorum oblatio.
27Dum autem septem dies consummarentur, hi qui de Asia erant Judæi, cum vidissent eum in templo, concitaverunt omnem populum, et injecerunt ei manus, clamantes :
28Viri Israëlitæ, adjuvate : hic est homo qui adversus populum, et legem, et locum hunc, omnes ubique docens, insuper et gentiles induxit in templum, et violavit sanctum locum istum.
29Viderant enim Trophimum Ephesium in civitate cum ipso, quem æstimaverunt quoniam in templum introduxisset Paulus.
30Commotaque est civitas tota, et facta est concursio populi. Et apprehendentes Paulum, trahebant eum extra templum : et statim clausæ sunt januæ.
31Quærentibus autem eum occidere, nuntiatum est tribuno cohortis quia tota confunditur Jerusalem.
32Qui statim, assumptis militibus et centurionibus, decurrit ad illos. Qui cum vidissent tribunum et milites, cessaverunt percutere Paulum.
33Tunc accedens tribunus apprehendit eum, et jussit eum alligari catenis duabus : et interrogabat quis esset, et quid fecisset.
34Alii autem aliud clamabant in turba. Et cum non posset certum cognoscere præ tumultu, jussit duci eum in castra.
35Et cum venisset ad gradus, contigit ut portaretur a militibus propter vim populi.
36Sequebatur enim multitudo populi, clamans : Tolle eum.
37Et cum cœpisset induci in castra Paulus, dicit tribuno : Si licet mihi loqui aliquid ad te ? Qui dixit : Græce nosti ?
38nonne tu es Ægyptius, qui ante hos dies tumultum concitasti, et eduxisti in desertum quatuor millia virorum sicariorum ?
39Et dixit ad eum Paulus : Ego homo sum quidem Judæus a Tarso Ciliciæ, non ignotæ civitatis municeps. Rogo autem te, permitte mihi loqui ad populum.
40Et cum ille permisisset, Paulus stans in gradibus annuit manu ad plebem, et magno silentio facto, allocutus est lingua hebræa, dicens :
Intellegere Vulgate vs Clementine Vulgate in Actus Apostolorum 21
Vulgate (Vulgate)
Biblia Sacra Vulgata, versio latina ab Hieronymo facta saeculo IV.
Clementine Vulgate
Vulgata Clementina, editio officialis Ecclesiae Catholicae a Papa Clemente VIII promulgata anno 1592.
Vides comparationem lateris ad latus Actus Apostolorum 21 in Vulgate et Clementine Vulgate. Has duas versiones conferre iuvat ad intellegendas subtilitates textus originalis.
Key Comparison: Actus Apostolorum 21:16
"venerunt autem et ex discipulis a Caesarea nobiscum adducentes apud quem hospitaremur Mnasonem quendam Cyprium antiquum discipulum"
"Venerunt autem et ex discipulis a Cæsarea nobiscum, adducentes secum apud quem hospitaremur Mnasonem quemdam Cyprium, antiquum discipulum."





