Actus Apostolorum 10 Comparatio: Vulgate vs Clementine Vulgate
Actus Apostolorum 10
1vir autem quidam erat in Caesarea nomine Cornelius centurio cohortis quae dicitur Italica
2religiosus et timens Deum cum omni domo sua faciens elemosynas multas plebi et deprecans Deum semper
3vidit in visu manifeste quasi hora nona diei angelum Dei introeuntem ad se et dicentem sibi Corneli
4at ille intuens eum timore correptus dixit quid est domine dixit autem illi orationes tuae et elemosynae tuae ascenderunt in memoriam in conspectu Dei
5et nunc mitte viros in Ioppen et accersi Simonem quendam qui cognominatur Petrus
6hic hospitatur apud Simonem quendam coriarium cuius est domus iuxta mare
7et cum discessisset angelus qui loquebatur illi vocavit duos domesticos suos et militem metuentem Dominum ex his qui illi parebant
8quibus cum narrasset omnia misit illos in Ioppen
9postera autem die iter illis facientibus et adpropinquantibus civitati ascendit Petrus in superiora ut oraret circa horam sextam
10et cum esuriret voluit gustare parantibus autem eis cecidit super eum mentis excessus
11et videt caelum apertum et descendens vas quoddam velut linteum magnum quattuor initiis submitti de caelo in terram
12in quo erant omnia quadrupedia et serpentia terrae et volatilia caeli
13et facta est vox ad eum surge Petre et occide et manduca
14ait autem Petrus absit Domine quia numquam manducavi omne commune et inmundum
15et vox iterum secundo ad eum quae Deus purificavit ne tu commune dixeris
16hoc autem factum est per ter et statim receptum est vas in caelum
17et dum intra se haesitaret Petrus quidnam esset visio quam vidisset ecce viri qui missi erant a Cornelio inquirentes domum Simonis adstiterunt ad ianuam
18et cum vocassent interrogabant si Simon qui cognominatur Petrus illic haberet hospitium
19Petro autem cogitante de visione dixit Spiritus ei ecce viri tres quaerunt te
20surge itaque et descende et vade cum eis nihil dubitans quia ego misi illos
21descendens autem Petrus ad viros dixit ecce ego sum quem quaeritis quae causa est propter quam venistis
22qui dixerunt Cornelius centurio vir iustus et timens Deum et testimonium habens ab universa gente Iudaeorum responsum accepit ab angelo sancto accersire te in domum suam et audire verba abs te
23introducens igitur eos recepit hospitio sequenti autem die surgens profectus est cum eis et quidam ex fratribus ab Ioppe comitati sunt eum
24altera autem die introivit Caesaream Cornelius vero expectabat illos convocatis cognatis suis et necessariis amicis
25et factum est cum introisset Petrus obvius ei Cornelius et procidens ad pedes adoravit
26Petrus vero levavit eum dicens surge et ego ipse homo sum
27et loquens cum illo intravit et invenit multos qui convenerant
28dixitque ad illos vos scitis quomodo abominatum sit viro iudaeo coniungi aut accedere ad alienigenam et mihi ostendit Deus neminem communem aut inmundum dicere hominem
29propter quod sine dubitatione veni accersitus interrogo ergo quam ob causam accersistis me
30et Cornelius ait a nudius quartana die usque in hanc horam orans eram hora nona in domo mea et ecce vir stetit ante me in veste candida et ait
31Corneli exaudita est oratio tua et elemosynae tuae commemoratae sunt in conspectu Dei
32mitte ergo in Ioppen et accersi Simonem qui cognominatur Petrus hic hospitatur in domo Simonis coriarii iuxta mare
33confestim igitur misi ad te et tu bene fecisti veniendo nunc ergo omnes nos in conspectu tuo adsumus audire omnia quaecumque tibi praecepta sunt a Domino
34aperiens autem Petrus os dixit in veritate conperi quoniam non est personarum acceptor Deus
35sed in omni gente qui timet eum et operatur iustitiam acceptus est illi
36verbum misit filiis Israhel adnuntians pacem per Iesum Christum hic est omnium Dominus
37vos scitis quod factum est verbum per universam Iudaeam incipiens enim a Galilaea post baptismum quod praedicavit Iohannes
38Iesum a Nazareth quomodo unxit eum Deus Spiritu Sancto et virtute qui pertransivit benefaciendo et sanando omnes oppressos a diabolo quoniam Deus erat cum illo
39et nos testes sumus omnium quae fecit in regione Iudaeorum et Hierusalem quem et occiderunt suspendentes in ligno
40hunc Deus suscitavit tertia die et dedit eum manifestum fieri
41non omni populo sed testibus praeordinatis a Deo nobis qui manducavimus et bibimus cum illo postquam resurrexit a mortuis
42et praecepit nobis praedicare populo et testificari quia ipse est qui constitutus est a Deo iudex vivorum et mortuorum
43huic omnes prophetae testimonium perhibent remissionem peccatorum accipere per nomen eius omnes qui credunt in eum
44adhuc loquente Petro verba haec cecidit Spiritus Sanctus super omnes qui audiebant verbum
45et obstipuerunt ex circumcisione fideles qui venerant cum Petro quia et in nationes gratia Spiritus Sancti effusa est
46audiebant enim illos loquentes linguis et magnificantes Deum
47tunc respondit Petrus numquid aquam quis prohibere potest ut non baptizentur hii qui Spiritum Sanctum acceperunt sicut et nos
48et iussit eos in nomine Iesu Christi baptizari tunc rogaverunt eum ut maneret aliquot diebus
Actus Apostolorum 10
1Vir autem quidam erat in Cæsarea, nomine Cornelius, centurio cohortis quæ dicitur Italica,
2religiosus, ac timens Deum cum omni domo sua, faciens eleemosynas multas plebi, et deprecans Deum semper.
3Is vidit in visu manifeste, quasi hora diei nona, angelum Dei introëuntem ad se, et dicentem sibi : Corneli.
4At ille intuens eum, timore correptus, dixit : Quid est, domine ? Dixit autem illi : Orationes tuæ et eleemosynæ tuæ ascenderunt in memoriam in conspectu Dei.
5Et nunc mitte viros in Joppen, et accersi Simonem quemdam, qui cognominatur Petrus :
6hic hospitatur apud Simonem quemdam coriarium, cujus est domus juxta mare : hic dicet tibi quid te oporteat facere.
7Et cum discessisset angelus qui loquebatur illi, vocavit duos domesticos suos, et militem metuentem Dominum ex his qui illi parebant.
8Quibus cum narrasset omnia, misit illos in Joppen.
9Postera autem die, iter illis facientibus, et appropinquantibus civitati, ascendit Petrus in superiora ut oraret circa horam sextam.
10Et cum esuriret, voluit gustare. Parantibus autem illis, cecidit super eum mentis excessus :
11et vidit cælum apertum, et descendens vas quoddam, velut linteum magnum, quatuor initiis submitti de cælo in terram,
12in quo erant omnia quadrupedia, et serpentia terræ, et volatilia cæli.
13Et facta est vox ad eum : Surge, Petre : occide, et manduca.
14Ait autem Petrus : Absit Domine, quia numquam manducavi omne commune et immundum.
15Et vox iterum secundo ad eum : Quod Deus purificavit, tu commune ne dixeris.
16Hoc autem factum est per ter : et statim receptum est vas in cælum.
17Et dum intra se hæsitaret Petrus quidnam esset visio quam vidisset, ecce viri qui missi erant a Cornelio, inquirentes domum Simonis astiterunt ad januam.
18Et cum vocassent, interrogabant, si Simon qui cognominatur Petrus illic haberet hospitium.
19Petro autem cogitante de visione, dixit Spiritus ei : Ecce viri tres quærunt te.
20Surge itaque, descende, et vade cum eis nihil dubitans : quia ego misi illos.
21Descendens autem Petrus ad viros, dixit : Ecce ego sum, quem quæritis : quæ causa est, propter quam venistis ?
22Qui dixerunt : Cornelius centurio, vir justus et timens Deum, et testimonium habens ab universa gente Judæorum, responsum accepit ab angelo sancto accersire te in domum suam, et audire verba abs te.
23Introducens ergo eos, recepit hospitio. Sequenti autem die, surgens profectus est cum illis, et quidam ex fratribus ab Joppe comitati sunt eum.
24Altera autem die introivit Cæsaream. Cornelius vero exspectabat illos, convocatis cognatis suis et necessariis amicis.
25Et factum est cum introisset Petrus, obvius venit ei Cornelius, et procidens ad pedes ejus adoravit.
26Petrus vero elevavit eum, dicens : Surge : et ego ipse homo sum.
27Et loquens cum illo intravit, et invenit multos qui convenerant :
28dixitque ad illos : Vos scitis quomodo abominatum sit viro Judæo conjungi aut accedere ad alienigenam : sed mihi ostendit Deus neminem communem aut immundum dicere hominem.
29Propter quod sine dubitatione veni accersitus. Interrogo ergo, quam ob causam accersistis me ?
30Et Cornelius ait : A nudiusquarta die usque ad hanc horam, orans eram hora nona in domo mea, et ecce vir stetit ante me in veste candida, et ait :
31Corneli, exaudita est oratio tua, et eleemosynæ tuæ commemoratæ sunt in conspectu Dei.
32Mitte ergo in Joppen, et accersi Simonem qui cognominatur Petrus : hic hospitatur in domo Simonis coriarii juxta mare.
33Confestim ergo misi ad te : et tu benefecisti veniendo. Nunc ergo omnes nos in conspectu tuo adsumus audire omnia quæcumque tibi præcepta sunt a Domino.
34Aperiens autem Petrus os suum, dixit : In veritate comperi quia non est personarum acceptor Deus ;
35sed in omni gente qui timet eum, et operatur justitiam, acceptus est illi.
36Verbum misit Deus filiis Israël, annuntians pacem per Jesum Christum (hic est omnium Dominus).
37Vos scitis quod factum est verbum per universam Judæam : incipiens enim a Galilæa post baptismum quod prædicavit Joannes,
38Jesum a Nazareth : quomodo unxit eum Deus Spiritu Sancto, et virtute, qui pertransiit benefaciendo, et sanando omnes oppressos a diabolo, quoniam Deus erat cum illo.
39Et nos testes sumus omnium quæ fecit in regione Judæorum, et Jerusalem, quem occiderunt suspendentes in ligno.
40Hunc Deus suscitavit tertia die, et dedit eum manifestum fieri,
41non omni populo, sed testibus præordinatis a Deo : nobis, qui manducavimus et bibimus cum illo postquam resurrexit a mortuis.
42Et præcepit nobis prædicare populo, et testificari, quia ipse est qui constitutus est a Deo judex vivorum et mortuorum.
43Huic omnes prophetæ testimonium perhibent remissionem peccatorum accipere per nomen ejus omnes qui credunt in eum.
44Adhuc loquente Petro verba hæc, cecidit Spiritus Sanctus super omnes qui audiebant verbum.
45Et obstupuerunt ex circumcisione fideles qui venerant cum Petro, quia et in nationes gratia Spiritus Sancti effusa est.
46Audiebant enim illos loquentes linguis, et magnificantes Deum.
47Tunc respondit Petrus : Numquid aquam quis prohibere potest ut non baptizentur hi qui Spiritum Sanctum acceperunt sicut et nos ?
48Et jussit eos baptizari in nomine Domini Jesu Christi. Tunc rogaverunt eum ut maneret apud eos aliquot diebus.
Intellegere Vulgate vs Clementine Vulgate in Actus Apostolorum 10
Vulgate (Vulgate)
Biblia Sacra Vulgata, versio latina ab Hieronymo facta saeculo IV.
Clementine Vulgate
Vulgata Clementina, editio officialis Ecclesiae Catholicae a Papa Clemente VIII promulgata anno 1592.
Vides comparationem lateris ad latus Actus Apostolorum 10 in Vulgate et Clementine Vulgate. Has duas versiones conferre iuvat ad intellegendas subtilitates textus originalis.
Key Comparison: Actus Apostolorum 10:16
"hoc autem factum est per ter et statim receptum est vas in caelum"
"Hoc autem factum est per ter : et statim receptum est vas in cælum."





