Actus Apostolorum 9 Comparatio: Vulgate vs Clementine Vulgate
Actus Apostolorum 9
1Saulus autem adhuc inspirans minarum et caedis in discipulos Domini accessit ad principem sacerdotum
2et petiit ab eo epistulas in Damascum ad synagogas ut si quos invenisset huius viae viros ac mulieres vinctos perduceret in Hierusalem
3et cum iter faceret contigit ut adpropinquaret Damasco et subito circumfulsit eum lux de caelo
4et cadens in terram audivit vocem dicentem sibi Saule Saule quid me persequeris
5qui dixit quis es Domine et ille ego sum Iesus quem tu persequeris
6[]
7sed surge et ingredere civitatem et dicetur tibi quid te oporteat facere viri autem illi qui comitabantur cum eo stabant stupefacti audientes quidem vocem neminem autem videntes
8surrexit autem Saulus de terra apertisque oculis nihil videbat ad manus autem illum trahentes introduxerunt Damascum
9et erat tribus diebus non videns et non manducavit neque bibit
10erat autem quidam discipulus Damasci nomine Ananias et dixit ad illum in visu Dominus Anania at ille ait ecce ego Domine
11et Dominus ad illum surgens vade in vicum qui vocatur Rectus et quaere in domo Iudae Saulum nomine Tarsensem ecce enim orat
12et vidit virum Ananiam nomine introeuntem et inponentem sibi manus ut visum recipiat
13respondit autem Ananias Domine audivi a multis de viro hoc quanta mala sanctis tuis fecerit in Hierusalem
14et hic habet potestatem a principibus sacerdotum alligandi omnes qui invocant nomen tuum
15dixit autem ad eum Dominus vade quoniam vas electionis est mihi iste ut portet nomen meum coram gentibus et regibus et filiis Israhel
16ego enim ostendam illi quanta oporteat eum pro nomine meo pati
17et abiit Ananias et introivit in domum et inponens ei manus dixit Saule frater Dominus misit me Iesus qui apparuit tibi in via qua veniebas ut videas et implearis Spiritu Sancto
18et confestim ceciderunt ab oculis eius tamquam squamae et visum recepit et surgens baptizatus est
19et cum accepisset cibum confortatus est fuit autem cum discipulis qui erant Damasci per dies aliquot
20et continuo in synagogis praedicabat Iesum quoniam hic est Filius Dei
21stupebant autem omnes qui audiebant et dicebant nonne hic est qui expugnabat in Hierusalem eos qui invocabant nomen istud et huc ad hoc venit ut vinctos illos duceret ad principes sacerdotum
22Saulus autem magis convalescebat et confundebat Iudaeos qui habitabant Damasci adfirmans quoniam hic est Christus
23cum implerentur autem dies multi consilium fecerunt Iudaei ut eum interficerent
24notae autem factae sunt Saulo insidiae eorum custodiebant autem et portas die ac nocte ut eum interficerent
25accipientes autem discipuli eius nocte per murum dimiserunt eum submittentes in sporta
26cum autem venisset in Hierusalem temptabat iungere se discipulis et omnes timebant eum non credentes quia esset discipulus
27Barnabas autem adprehensum illum duxit ad apostolos et narravit illis quomodo in via vidisset Dominum et quia locutus est ei et quomodo in Damasco fiducialiter egerit in nomine Iesu
28et erat cum illis intrans et exiens in Hierusalem et fiducialiter agens in nomine Domini
29loquebatur quoque et disputabat cum Graecis illi autem quaerebant occidere eum
30quod cum cognovissent fratres deduxerunt eum Caesaream et dimiserunt Tarsum
31ecclesia quidem per totam Iudaeam et Galilaeam et Samariam habebat pacem et aedificabatur ambulans in timore Domini et consolatione Sancti Spiritus replebatur
32factum est autem Petrum dum pertransiret universos devenire et ad sanctos qui habitabant Lyddae
33invenit autem ibi hominem quendam nomine Aeneam ab annis octo iacentem in grabatto qui erat paralyticus
34et ait illi Petrus Aeneas sanat te Iesus Christus surge et sterne tibi et continuo surrexit
35et viderunt illum omnes qui habitabant Lyddae et Saronae qui conversi sunt ad Dominum
36in Ioppe autem fuit quaedam discipula nomine Tabitas quae interpretata dicitur Dorcas haec erat plena operibus bonis et elemosynis quas faciebat
37factum est autem in diebus illis ut infirmata moreretur quam cum lavissent posuerunt eam in cenaculo
38cum autem prope esset Lydda ab Ioppe discipuli audientes quia Petrus esset in ea miserunt duos viros ad eum rogantes ne pigriteris venire usque ad nos
39exsurgens autem Petrus venit cum illis et cum advenisset duxerunt illum in cenaculum et circumsteterunt illum omnes viduae flentes et ostendentes tunicas et vestes quas faciebat illis Dorcas
40eiectis autem omnibus foras Petrus ponens genua oravit et conversus ad corpus dixit Tabita surge at illa aperuit oculos suos et viso Petro resedit
41dans autem illi manum erexit eam et cum vocasset sanctos et viduas adsignavit eam vivam
42notum autem factum est per universam Ioppen et crediderunt multi in Domino
43factum est autem ut dies multos moraretur in Ioppe apud quendam Simonem coriarium
Actus Apostolorum 9
1Saulus autem adhuc spirans minarum et cædis in discipulos Domini, accessit ad principem sacerdotum,
2et petiit ab eo epistolas in Damascum ad synagogas : ut si quos invenisset hujus viæ viros ac mulieres, vinctos perduceret in Jerusalem.
3Et cum iter faceret, contigit ut appropinquaret Damasco : et subito circumfulsit eum lux de cælo.
4Et cadens in terram audivit vocem dicentem sibi : Saule, Saule, quid me persequeris ?
5Qui dixit : Quis es, domine ? Et ille : Ego sum Jesus, quem tu persequeris : durum est tibi contra stimulum calcitrare.
6Et tremens ac stupens dixit : Domine, quid me vis facere ?
7Et Dominus ad eum : Surge, et ingredere civitatem, et ibi dicetur tibi quid te oporteat facere. Viri autem illi qui comitabantur cum eo, stabant stupefacti, audientes quidem vocem, neminem autem videntes.
8Surrexit autem Saulus de terra, apertisque oculis nihil videbat. Ad manus autem illum trahentes, introduxerunt Damascum.
9Et erat ibi tribus diebus non videns, et non manducavit, neque bibit.
10Erat autem quidam discipulus Damasci, nomine Ananias : et dixit ad illum in visu Dominus : Anania. At ille ait : Ecce ego, Domine.
11Et Dominus ad eum : Surge, et vade in vicum qui vocatur Rectus : et quære in domo Judæ Saulum nomine Tarsensem : ecce enim orat.
12(Et vidit virum Ananiam nomine, introëuntem, et imponentem sibi manus ut visum recipiat.)
13Respondit autem Ananias : Domine, audivi a multis de viro hoc, quanta mala fecerit sanctis tuis in Jerusalem :
14et hic habet potestatem a principibus sacerdotum alligandi omnes qui invocant nomen tuum.
15Dixit autem ad eum Dominus : Vade, quoniam vas electionis est mihi iste, ut portet nomen meum coram gentibus, et regibus, et filiis Israël.
16Ego enim ostendam illi quanta oporteat eum pro nomine meo pati.
17Et abiit Ananias, et introivit in domum : et imponens ei manus, dixit : Saule frater, Dominus misit me Jesus, qui apparuit tibi in via qua veniebas, ut videas, et implearis Spiritu Sancto.
18Et confestim ceciderunt ab oculis ejus tamquam squamæ, et visum recepit : et surgens baptizatus est.
19Et cum accepisset cibum, confortatus est. Fuit autem cum discipulis qui erant Damasci per dies aliquot.
20Et continuo in synagogis prædicabat Jesum, quoniam hic est Filius Dei.
21Stupebant autem omnes qui audiebant, et dicebant : Nonne hic est qui expugnabat in Jerusalem eos qui invocabant nomen istud : et huc ad hoc venit, ut vinctos illos duceret ad principes sacerdotum ?
22Saulus autem multo magis convalescebat, et confundebat Judæos qui habitabant Damasci, affirmans quoniam hic est Christus.
23Cum autem implerentur dies multi, consilium fecerunt in unum Judæi ut eum interficerent.
24Notæ autem factæ sunt Saulo insidiæ eorum. Custodiebant autem et portas die ac nocte, ut eum interficerent.
25Accipientes autem eum discipuli nocte, per murum dimiserunt eum, submittentes in sporta.
26Cum autem venisset in Jerusalem, tentabat se jungere discipulis, et omnes timebant eum, non credentes quod esset discipulus.
27Barnabas autem apprehensum illum duxit ad Apostolos : et narravit illis quomodo in via vidisset Dominum, et quia locutus est ei, et quomodo in Damasco fiducialiter egerit in nomine Jesu.
28Et erat cum illis intrans et exiens in Jerusalem, et fiducialiter agens in nomine Domini.
29Loquebatur quoque gentibus, et disputabat cum Græcis : illi autem quærebant occidere eum.
30Quod cum cognovissent fratres, deduxerunt eum Cæsaream, et dimiserunt Tarsum.
31Ecclesia quidem per totam Judæam, et Galilæam, et Samariam habebat pacem, et ædificabatur ambulans in timore Domini, et consolatione Sancti Spiritus replebatur.
32Factum est autem, ut Petrus dum pertransiret universos, deveniret ad sanctos qui habitabant Lyddæ.
33Invenit autem ibi hominem quemdam, nomine Æneam, ab annis octo jacentem in grabato, qui erat paralyticus.
34Et ait illi Petrus : Ænea, sanat te Dominus Jesus Christus : surge, et sterne tibi. Et continuo surrexit.
35Et viderunt eum omnes qui habitabant Lyddæ et Saronæ : qui conversi sunt ad Dominum.
36In Joppe autem fuit quædam discipula, nomine Tabitha, quæ interpretata dicitur Dorcas. Hæc erat plena operibus bonis et eleemosynis quas faciebat.
37Factum est autem in diebus illis ut infirmata moreretur. Quam cum lavissent, posuerunt eam in cœnaculo.
38Cum autem prope esset Lydda ad Joppen, discipuli, audientes quia Petrus esset in ea, miserunt duos viros ad eum, rogantes : Ne pigriteris venire ad nos.
39Exsurgens autem Petrus, venit cum illis. Et cum advenisset, duxerunt illum in cœnaculum : et circumsteterunt illum omnes viduæ flentes, et ostendentes ei tunicas et vestes quas faciebat illis Dorcas.
40Ejectis autem omnibus foras, Petrus ponens genua oravit : et conversus ad corpus, dixit : Tabitha, surge. At illa aperuit oculos suos : et viso Petro, resedit.
41Dans autem illi manum, erexit eam. Et cum vocasset sanctos et viduas, assignavit eam vivam.
42Notum autem factum est per universam Joppen : et crediderunt multi in Domino.
43Factum est autem ut dies multos moraretur in Joppe, apud Simonem quemdam coriarium.
Intellegere Vulgate vs Clementine Vulgate in Actus Apostolorum 9
Vulgate (Vulgate)
Biblia Sacra Vulgata, versio latina ab Hieronymo facta saeculo IV.
Clementine Vulgate
Vulgata Clementina, editio officialis Ecclesiae Catholicae a Papa Clemente VIII promulgata anno 1592.
Vides comparationem lateris ad latus Actus Apostolorum 9 in Vulgate et Clementine Vulgate. Has duas versiones conferre iuvat ad intellegendas subtilitates textus originalis.
Key Comparison: Actus Apostolorum 9:16
"ego enim ostendam illi quanta oporteat eum pro nomine meo pati"
"Ego enim ostendam illi quanta oporteat eum pro nomine meo pati."





