Actus Apostolorum 11 Comparatio: Vulgate vs Clementine Vulgate
Actus Apostolorum 11
1audierunt autem apostoli et fratres qui erant in Iudaea quoniam et gentes receperunt verbum Dei
2cum ascendisset autem Petrus in Hierosolymam disceptabant adversus illum qui erant ex circumcisione
3dicentes quare introisti ad viros praeputium habentes et manducasti cum illis
4incipiens autem Petrus exponebat illis ordinem dicens
5ego eram in civitate Ioppe orans et vidi in excessu mentis visionem descendens vas quoddam velut linteum magnum quattuor initiis submitti de caelo et venit usque ad me
6in quod intuens considerabam et vidi quadrupedia terrae et bestias et reptilia et volatilia caeli
7audivi autem et vocem dicentem mihi surgens Petre occide et manduca
8dixi autem nequaquam Domine quia commune aut inmundum numquam introivit in os meum
9respondit autem vox secundo de caelo quae Deus mundavit tu ne commune dixeris
10hoc autem factum est per ter et recepta sunt rursum omnia in caelum
11et ecce confestim tres viri adstiterunt in domo in qua eram missi a Caesarea ad me
12dixit autem Spiritus mihi ut irem cum illis nihil haesitans venerunt autem mecum et sex fratres isti et ingressi sumus in domum viri
13narravit autem nobis quomodo vidisset angelum in domo sua stantem et dicentem sibi mitte in Ioppen et accersi Simonem qui cognominatur Petrus
14qui loquetur tibi verba in quibus salvus eris tu et universa domus tua
15cum autem coepissem loqui decidit Spiritus Sanctus super eos sicut et in nos in initio
16recordatus sum autem verbi Domini sicut dicebat Iohannes quidem baptizavit aqua vos autem baptizabimini Spiritu Sancto
17si ergo eandem gratiam dedit illis Deus sicut et nobis qui credidimus in Dominum Iesum Christum ego quis eram qui possem prohibere Deum
18his auditis tacuerunt et glorificaverunt Deum dicentes ergo et gentibus Deus paenitentiam ad vitam dedit
19et illi quidem qui dispersi fuerant a tribulatione quae facta fuerat sub Stephano perambulaverunt usque Foenicen et Cyprum et Antiochiam nemini loquentes verbum nisi solis Iudaeis
20erant autem quidam ex eis viri cyprii et cyrenei qui cum introissent Antiochiam loquebantur et ad Graecos adnuntiantes Dominum Iesum
21et erat manus Domini cum eis multusque numerus credentium conversus est ad Dominum
22pervenit autem sermo ad aures ecclesiae quae erat Hierosolymis super istis et miserunt Barnaban usque Antiochiam
23qui cum pervenisset et vidisset gratiam Dei gavisus est et hortabatur omnes proposito cordis permanere in Domino
24quia erat vir bonus et plenus Spiritu Sancto et fide et adposita est turba multa Domino
25profectus est autem Tarsum ut quaereret Saulum quem cum invenisset perduxit Antiochiam
26et annum totum conversati sunt in ecclesia et docuerunt turbam multam ita ut cognominarentur primum Antiochiae discipuli Christiani
27in his autem diebus supervenerunt ab Hierosolymis prophetae Antiochiam
28et surgens unus ex eis nomine Agabus significabat per Spiritum famem magnam futuram in universo orbe terrarum quae facta est sub Claudio
29discipuli autem prout quis habebat proposuerunt singuli eorum in ministerium mittere habitantibus in Iudaea fratribus
30quod et fecerunt mittentes ad seniores per manus Barnabae et Sauli
Actus Apostolorum 11
1Audierunt autem Apostoli et fratres qui erant in Judæa, quoniam et gentes receperunt verbum Dei.
2Cum autem ascendisset Petrus Jerosolymam, disceptabant adversus illum qui erant ex circumcisione,
3dicentes : Quare introisti ad viros præputium habentes, et manducasti cum illis ?
4Incipiens autem Petrus exponebat illis ordinem, dicens :
5Ego eram in civitate Joppe orans, et vidi in excessu mentis visionem, descendens vas quoddam velut linteum magnum quatuor initiis summitti de cælo, et venit usque ad me.
6In quod intuens considerabam, et vidi quadrupedia terræ, et bestias, et reptilia, et volatilia cæli.
7Audivi autem et vocem dicentem mihi : Surge, Petre : occide, et manduca.
8Dixi autem : Nequaquam Domine : quia commune aut immundum numquam introivit in os meum.
9Respondit autem vox secundo de cælo : Quæ Deus mundavit, tu ne commune dixeris.
10Hoc autem factum est per ter : et recepta sunt omnia rursum in cælum.
11Et ecce viri tres confestim astiterunt in domo in qua eram, missi a Cæsarea ad me.
12Dixit autem Spiritus mihi ut irem cum illis, nihil hæsitans. Venerunt autem mecum et sex fratres isti, et ingressi sumus in domum viri.
13Narravit autem nobis quomodo vidisset angelum in domo sua, stantem et dicentem sibi : Mitte in Joppen, et accersi Simonem qui cognominatur Petrus,
14qui loquetur tibi verba in quibus salvus eris tu, et universa domus tua.
15Cum autem cœpissem loqui, cecidit Spiritus Sanctus super eos, sicut et in nos in initio.
16Recordatus sum autem verbi Domini, sicut dicebat : Joannes quidem baptizavit aqua, vos autem baptizabimini Spiritu Sancto.
17Si ergo eamdem gratiam dedit illis Deus, sicut et nobis qui credidimus in Dominum Jesum Christum : ego quis eram, qui possem prohibere Deum ?
18His auditis, tacuerunt : et glorificaverunt Deum, dicentes : Ergo et gentibus pœnitentiam dedit Deus ad vitam.
19Et illi quidem qui dispersi fuerant a tribulatione quæ facta fuerat sub Stephano, perambulaverunt usque Phœnicen, et Cyprum, et Antiochiam, nemini loquentes verbum, nisi solis Judæis.
20Erant autem quidam ex eis viri Cyprii et Cyrenæi, qui cum introissent Antiochiam, loquebantur et ad Græcos, annuntiantes Dominum Jesum.
21Et erat manus Domini cum eis : multusque numerus credentium conversus est ad Dominum.
22Pervenit autem sermo ad aures ecclesiæ quæ erat Jerosolymis super istis : et miserunt Barnabam usque ad Antiochiam.
23Qui cum pervenisset, et vidisset gratiam Dei, gavisus est : et hortabatur omnes in proposito cordis permanere in Domino :
24quia erat vir bonus, et plenus Spiritu Sancto, et fide. Et apposita est multa turba Domino.
25Profectus est autem Barnabas Tarsum, ut quæreret Saulum : quem cum invenisset, perduxit Antiochiam.
26Et annum totum conversati sunt ibi in ecclesia : et docuerunt turbam multam, ita ut cognominarentur primum Antiochiæ discipuli, christiani.
27In his autem diebus supervenerunt ab Jerosolymis prophetæ Antiochiam :
28et surgens unus ex eis nomine Agabus, significabat per spiritum famem magnam futuram in universo orbe terrarum, quæ facta est sub Claudio.
29Discipuli autem, prout quis habebat, proposuerunt singuli in ministerium mittere habitantibus in Judæa fratribus :
30quod et fecerunt, mittentes ad seniores per manus Barnabæ et Sauli.
Intellegere Vulgate vs Clementine Vulgate in Actus Apostolorum 11
Vulgate (Vulgate)
Biblia Sacra Vulgata, versio latina ab Hieronymo facta saeculo IV.
Clementine Vulgate
Vulgata Clementina, editio officialis Ecclesiae Catholicae a Papa Clemente VIII promulgata anno 1592.
Vides comparationem lateris ad latus Actus Apostolorum 11 in Vulgate et Clementine Vulgate. Has duas versiones conferre iuvat ad intellegendas subtilitates textus originalis.
Key Comparison: Actus Apostolorum 11:16
"recordatus sum autem verbi Domini sicut dicebat Iohannes quidem baptizavit aqua vos autem baptizabimini Spiritu Sancto"
"Recordatus sum autem verbi Domini, sicut dicebat : Joannes quidem baptizavit aqua, vos autem baptizabimini Spiritu Sancto."





