1ingressi sunt autem ad Raguhelem et suscepit eos Raguhel cum gaudiostylusEsther 5:8, Esther 5:8, Esther 3:15, Esther 3:152intuensque Tobiam Raguhel dixit Annae uxori suae quam similis est iuvenis iste consobrino meostylusEsther 5:6, Ioannes 16:24, Esther 5:3, Esther 5:6, Ioannes 16:243et cum haec dixisset ait unde estis iuvenes fratres nostri at illi dixerunt ex tribu Nepthalim sumus ex captivitate NinevenstylusIeremias 38:26, Ieremias 38:26, II Regum 1:13, I Regum 20:31, Iob 2:44dixit illis Raguhel nostis Tobiam fratrem meum qui dixerunt novimusstylusEsther 3:9, Esther 3:9, Deuteronomium 28:68, Deuteronomium 28:68, Esther 3:135cumque multa bona loquerentur de eo dixit angelus ad Raguhel Tobias de quo interrogas pater huius eststylusActus Apostolorum 5:3, Iob 9:24, Genesis 27:33, Actus Apostolorum 5:3, Iob 9:246et misit se Raguhel et cum lacrimis osculatus est eum et plorans super collum eiusstylusII Ad Thessalonicenses 2:8, Iob 18:5, Iob 18:12, II Ad Thessalonicenses 2:8, Iob 18:57dixit benedictio sit tibi fili mi quia boni et optimi viri filius esstylusEsther 1:12, Proverbia 19:12, Esther 1:12, Proverbia 19:12, Isaias 60:148et Anna uxor eius et Sarra filia ipsorum lacrimatae suntstylusEsther 1:6, Esther 1:6, Esther 6:12, Esther 6:12, Iob 9:249postquam autem locuti sunt praecepit Raguhel occidi arietem et parari convivium cumque hortaretur eos discumbere ad prandendumstylusPsalmi 7:15, Psalmi 7:16, Psalmi 7:15, Psalmi 7:16, Proverbia 11:510Tobias dixit hic ego hodie non manducabo neque bibam nisi prius petitionem meam confirmes et promittas mihi dare Sarram filiam tuamstylusPsalmi 7:16, Psalmi 7:16, Daniel 6:24, Daniel 6:24, Iudicum 15:711quo audito verbo Raguhel expavit sciens quid evenerit illis septem viris et timere coepit ne forte et huic similiter accideret et cum nutaret et non daret ullum petenti responsumstylus12dixit ei angelus noli timere dare illam isti quoniam huic timenti Deum debetur coniux filia tua propterea alius non potuit habere illamstylus13tunc dixit Raguhel non dubito quod Deus preces et lacrimas meas in conspectu suo admiseritstylus14et credo quoniam ideo vos fecit ad me venire ut ista coniungeretur cognationi suae secundum legem Mosi et nunc noli dubium gerere quod tibi eam non tradamstylus15et adprehendens dexteram filiae suae dexterae Tobiae tradidit dicens Deus Abraham et Deus Isaac et Deus Iacob sit vobiscum et ipse coniungat vos impleatque benedictionem suam in vobisstylus16et accepta carta fecerunt conscriptionem coniugiistylus17et post haec epulati sunt benedicentes Deumstylus18vocavitque ad se Raguhel Annam uxorem suam et praecepit ei ut praepararet alterum cubiculumstylus19et introduxit in eum Sarram filiam suam et lacrimata eststylus20dixitque ei forti animo esto filia mi Dominus caeli det tibi gaudium pro taedio quo perpessa esstylus