1profectusque est Tobias et canis secutus est eum et mansit prima mansione iuxta fluvium TigrisstylusDaniel 6:18, Daniel 6:18, Daniel 2:1, Daniel 2:1, Esther 2:232et exivit ut lavaret pedes suos et ecce piscis inmanis exivit ad devorandum eumstylusEsther 2:21, Esther 2:22, Esther 2:21, Esther 2:223quem expavescens clamavit voce magna dicens Domine invadet mestylusEcclesiastes 9:15, Ecclesiastes 9:15, Genesis 40:23, Genesis 40:23, Daniel 5:294et dixit ei angelus adprehende brancia eius et trahe eum ad te quod cum fecisset adtraxit eum in sicco et palpitare coepit ante pedes eiusstylusEsther 5:14, Esther 5:14, Esther 4:11, Esther 4:11, Esther 5:15tunc dixit ei angelus extentera hunc piscem et cor eius et fel eius et iecur repone tibi sunt enim haec necessaria ad medicamenta utiliterstylus6quod cum fecisset assavit carnes eius et secum sustulerunt in via cetera salierunt quae sufficerent eis quousque pervenirent in Rages civitatem MedorumstylusProverbia 16:18, Abdias 1:3, Proverbia 16:18, Abdias 1:3, Proverbia 18:127tunc interrogavit Tobias angelum et dixit ei obsecro te Azarias frater ut dicas mihi quod remedium habebunt ista quae de pisce servare iussististylusEsther 6:9, Esther 6:11, Esther 6:9, Esther 6:118respondensque dixit ei cordis eius particulam si super carbones ponas fumus eius extricat omne daemonium sive a viro sive a muliere ita ut ultra non accedat ad eosstylusI Regum 1:33, I Regum 1:33, Lucas 15:22, I Samuel 18:4, Esther 1:119[]stylusGenesis 41:43, Genesis 41:43, I Regum 1:33, I Regum 1:34, I Regum 1:3310et dixit ei ubi vis ut maneamusstylusDaniel 4:37, Lucas 14:11, II Regum 10:10, Apocalypsis 18:7, Daniel 4:3711respondensque angelus ait est hic Raguhel nomine propinquus vir de tribu tua et hic habet filiam nomine Sarram sed neque masculum neque feminam ullum habet alium praeter eamstylusLucas 1:52, Lucas 1:52, Esther 9:3, Esras 6:13, Isaias 60:1412tibi debetur omnis substantia eius et oportet te eam accipere coniugemstylusII Samuel 15:30, II Samuel 15:30, Ieremias 14:3, Ieremias 14:4, Ieremias 14:313pete ergo eam a patre eius et dabit tibi eam uxoremstylusProverbia 28:18, Proverbia 28:18, Osee 14:9, Osee 14:9, Genesis 41:814tunc respondit Tobias et dixit audio quia tradita est viris septem et mortui sunt sed et haec audivi quia daemonium illos occiditstylusEsther 5:8, Esther 5:8, Esther 5:14, Deuteronomium 32:35, Deuteronomium 32:3615timeo ergo ne forte mihi haec eveniant et cum sim unicus parentibus meis deponam senectutem illorum cum tristitia ad infernumstylus16tunc angelus Rafahel dixit ei audi me et ostendam tibi qui sunt quibus praevalere potest daemoniumstylus17hii namque qui coniugium ita suscipiunt ut Deum a se sua mente excludant et suae libidini ita vacent sicut equus et mulus in quibus non est intellectus habet potestatem daemonium super eosstylus18tu autem cum acceperis eam ingressus cubiculum per tres dies continens esto ab ea et nihil aliud nisi orationibus vacabis cum eastylus19ipsa autem nocte incenso iecore piscis fugabitur daemoniumstylus20secunda vero nocte in copulatione sanctorum patriarcharum admitterisstylus21tertia autem nocte benedictione consequeris ut filii ex vobis incolomes procreenturstylus22transacta autem tertia nocte accipies virginem cum timore Domini amore filiorum magis quam libidinis ductus ut in semine Abrahae benedictionem in filiis consequarisstylus