Tobias 7 Comparatio: Vulgate vs Clementine Vulgate
Tobias 7
1ingressi sunt autem ad Raguhelem et suscepit eos Raguhel cum gaudio
2intuensque Tobiam Raguhel dixit Annae uxori suae quam similis est iuvenis iste consobrino meo
3et cum haec dixisset ait unde estis iuvenes fratres nostri at illi dixerunt ex tribu Nepthalim sumus ex captivitate Nineven
4dixit illis Raguhel nostis Tobiam fratrem meum qui dixerunt novimus
5cumque multa bona loquerentur de eo dixit angelus ad Raguhel Tobias de quo interrogas pater huius est
6et misit se Raguhel et cum lacrimis osculatus est eum et plorans super collum eius
7dixit benedictio sit tibi fili mi quia boni et optimi viri filius es
8et Anna uxor eius et Sarra filia ipsorum lacrimatae sunt
9postquam autem locuti sunt praecepit Raguhel occidi arietem et parari convivium cumque hortaretur eos discumbere ad prandendum
10Tobias dixit hic ego hodie non manducabo neque bibam nisi prius petitionem meam confirmes et promittas mihi dare Sarram filiam tuam
11quo audito verbo Raguhel expavit sciens quid evenerit illis septem viris et timere coepit ne forte et huic similiter accideret et cum nutaret et non daret ullum petenti responsum
12dixit ei angelus noli timere dare illam isti quoniam huic timenti Deum debetur coniux filia tua propterea alius non potuit habere illam
13tunc dixit Raguhel non dubito quod Deus preces et lacrimas meas in conspectu suo admiserit
14et credo quoniam ideo vos fecit ad me venire ut ista coniungeretur cognationi suae secundum legem Mosi et nunc noli dubium gerere quod tibi eam non tradam
15et adprehendens dexteram filiae suae dexterae Tobiae tradidit dicens Deus Abraham et Deus Isaac et Deus Iacob sit vobiscum et ipse coniungat vos impleatque benedictionem suam in vobis
16et accepta carta fecerunt conscriptionem coniugii
17et post haec epulati sunt benedicentes Deum
18vocavitque ad se Raguhel Annam uxorem suam et praecepit ei ut praepararet alterum cubiculum
19et introduxit in eum Sarram filiam suam et lacrimata est
20dixitque ei forti animo esto filia mi Dominus caeli det tibi gaudium pro taedio quo perpessa es
Tobias 7
1Ingressi sunt autem ad Raguelem, et suscepit eos Raguel cum gaudio.
2Intuensque Tobiam Raguel, dixit Annæ uxori suæ : Quam similis est juvenis iste consobrino meo !
3Et cum hæc dixisset, ait : Unde estis juvenes fratres nostri ? At illi dixerunt : Ex tribu Nephthali sumus, ex captivitate Ninive.
4Dixitque illis Raguel : Nostis Tobiam fratrem meum ? Qui dixerunt : Novimus.
5Cumque multa bona loqueretur de eo, dixit angelus ad Raguelem : Tobias, de quo interrogas, pater istius est.
6Et misit se Raguel, et cum lacrimis osculatus est eum, et plorans supra collum ejus
7dixit : Benedictio sit tibi, fili mi, quia boni et optimi viri filius es.
8Et Anna uxor ejus, et Sara ipsorum filia, lacrimatæ sunt.
9Postquam autem locuti sunt, præcepit Raguel occidi arietem, et parari convivium. Cumque hortaretur eos discumbere ad prandium,
10Tobias dixit : Hic ego hodie non manducabo neque bibam, nisi prius petitionem meam confirmes, et promittas mihi dare Saram filiam tuam.
11Quo audito verbo Raguel expavit, sciens quid evenerit illis septem viris qui ingressi sunt ad eam : et timere cœpit ne forte et hunc similiter contingeret. Et cum nutaret, et non daret petenti ullum responsum,
12dixit ei angelus : Noli timere dare eam isti, quoniam huic timenti Deum debetur conjux filia tua : propterea alius non potuit habere illam.
13Tunc dixit Raguel : Non dubito quod Deus preces et lacrimas meas in conspectu suo admiserit.
14Et credo quoniam ideo fecit vos venire ad me, ut ista conjungeretur cognationi suæ secundum legem Moysi : et nunc noli dubium gerere quod tibi eam tradam.
15Et apprehendens dexteram filiæ suæ, dexteræ Tobiæ tradidit, dicens : Deus Abraham, et Deus Isaac, et Deus Jacob vobiscum sit, et ipse conjungat vos, impleatque benedictionem suam in vobis.
16Et accepta carta, fecerunt conscriptionem conjugii.
17Et post hæc epulati sunt, benedicentes Deum.
18Vocavitque Raguel ad se Annam uxorem suam, et præcepit ei ut præpararet alterum cubiculum.
19Et introduxit illuc Saram filiam suam, et lacrimata est.
20Dixitque ei : Forti animo esto, filia mea : Dominus cæli det tibi gaudium pro tædio quod perpessa es.
Intellegere Vulgate vs Clementine Vulgate in Tobias 7
Vulgate (Vulgate)
Biblia Sacra Vulgata, versio latina ab Hieronymo facta saeculo IV.
Clementine Vulgate
Vulgata Clementina, editio officialis Ecclesiae Catholicae a Papa Clemente VIII promulgata anno 1592.
Vides comparationem lateris ad latus Tobias 7 in Vulgate et Clementine Vulgate. Has duas versiones conferre iuvat ad intellegendas subtilitates textus originalis.
Key Comparison: Tobias 7:16
"et accepta carta fecerunt conscriptionem coniugii"
"Et accepta carta, fecerunt conscriptionem conjugii."





