1tunc Tobias respondit patri suo et dixit omnia quaecumque praecepisti mihi faciam paterstylusApocalypsis 3:21, Esther 6:4, Apocalypsis 3:21, Esther 6:4, I Petri 3:32quomodo autem hanc pecuniam inquiram ignoro ille me nescit neque ego illum quod signum dabo illi sed neque viam qua pergatur illuc aliquando cognovistylusEsther 8:4, Esther 8:4, Esther 4:11, Esther 4:11, Proverbia 21:13tunc pater suus respondit illi et dixit chirografum quidem eius penes me habeo quem dum illi ostenderis statim restituetstylusMarcus 6:23, Marcus 6:23, Esther 7:2, Esther 7:2, Esther 5:64sed perge nunc et inquire tibi aliquem fidelem virum qui eat tecum salva mercede sua dum adhuc vivo ut recipias eastylusProverbia 29:11, Esther 5:8, Proverbia 29:11, Esther 5:8, Esther 3:155tunc egressus Tobias invenit iuvenem splendidum stantem praecinctum et quasi paratum ad ambulandumstylusEsther 6:14, Esther 6:146et ignorans quod angelus Dei esset salutavit eum et dixit unde te habemus bone iuvenisstylusEsther 7:2, Esther 7:2, Esther 5:3, Esther 5:3, Esther 9:127at ille respondit ex filiis Israhel et Tobias dixit ei nosti viam quae ducit in regionem Medorumstylus8cui respondit novi et omnia itinera eius frequenter ambulavi et mansi apud Gabelum fratrem nostrum qui moratur in Rages civitate Medorum quae posita est in monte ExbathanisstylusProverbia 16:9, Esther 7:3, Proverbia 16:9, Esther 7:3, Esther 6:19cui Tobias ait sustine me obsecro donec haec ipsa nuntiem patri meostylusEsther 3:5, Esther 3:5, Matthaeus 2:16, Matthaeus 2:16, I Regum 21:410tunc ingressus indicavit universa haec patri suo super quae admiratus pater rogat ut introiret ad eumstylusEsther 6:13, Esther 6:13, Ecclesiastes 7:9, Ecclesiastes 7:9, Genesis 43:3011ingressus itaque salutavit eum et dixit gaudium tibi semper sitstylusEsther 9:7, Esther 9:10, Esther 9:7, Esther 9:10, Esther 3:112et Tobias ait quale mihi gaudium erit qui in tenebris sedeo et lumen caeli non videostylusProverbia 27:1, Proverbia 27:1, Psalmi 37:35, Psalmi 37:36, Psalmi 37:3513cui ait iuvenis forti animo esto in proximo est ut a Deo curerisstylusAd Philippenses 4:11, Ad Philippenses 4:12, Ad Philippenses 4:11, Ad Philippenses 4:12, Iob 18:414dixit itaque illi Tobias numquid poteris perducere filium meum ad Gabelum in Rages Medorum et cum redieris restituam tibi mercedem tuamstylusEsther 6:4, Esther 6:4, Esther 7:9, Esther 7:10, Psalmi 37:3215et dixit ei angelus ego eum ducam et reducam ad testylus16cui Tobias respondit rogo te indica mihi de qua domo aut de qua tribu es tustylus17cui Rafahel angelus dixit genus quaeris mercennarii an ipsum mercennarium qui cum filio tuo eatstylus18sed ne forte sollicitum te reddam ego sum Azarias Ananiae magni filiusstylus19et Tobias respondit ex magno genere es tu sed peto ne irascaris quod voluerim cognoscere genus tuumstylus20dixit autem illi angelus ego sanum ducam et sanum tibi reducam filium tuumstylus21respondens autem Tobias dixit bene ambuletis et sit Deus in itinere vestro et angelus eius comitetur vobiscumstylus22tunc paratis omnibus quae erant in via portanda fecit Tobias vale patri et matri suae et ambulaverunt ambo simulstylus23cumque profecti essent coepit flere mater eius et dicere baculum senectutis nostrae tulisti et transmisisti a nobisstylus24numquam esset ipsa pecunia pro qua misisti eumstylus25sufficiebat enim nobis paupertas nostra ut divitias conputaremus hoc quod videbamus filium nostrumstylus26dixitque ei Tobias noli flere salvus perveniet filius noster et salvus revertetur ad nos et oculi tui videbunt eumstylus27credo enim quoniam angelus Dei bonus comitetur ei et bene disponat omnia quae circa ipsum geruntur ita ut cum gaudio revertatur ad nosstylus28ad hanc vocem cessavit mater eius flere et tacuitstylus