Tobias 5 Comparatio: Vulgate vs Clementine Vulgate
Tobias 5
1tunc Tobias respondit patri suo et dixit omnia quaecumque praecepisti mihi faciam pater
2quomodo autem hanc pecuniam inquiram ignoro ille me nescit neque ego illum quod signum dabo illi sed neque viam qua pergatur illuc aliquando cognovi
3tunc pater suus respondit illi et dixit chirografum quidem eius penes me habeo quem dum illi ostenderis statim restituet
4sed perge nunc et inquire tibi aliquem fidelem virum qui eat tecum salva mercede sua dum adhuc vivo ut recipias ea
5tunc egressus Tobias invenit iuvenem splendidum stantem praecinctum et quasi paratum ad ambulandum
6et ignorans quod angelus Dei esset salutavit eum et dixit unde te habemus bone iuvenis
7at ille respondit ex filiis Israhel et Tobias dixit ei nosti viam quae ducit in regionem Medorum
8cui respondit novi et omnia itinera eius frequenter ambulavi et mansi apud Gabelum fratrem nostrum qui moratur in Rages civitate Medorum quae posita est in monte Exbathanis
9cui Tobias ait sustine me obsecro donec haec ipsa nuntiem patri meo
10tunc ingressus indicavit universa haec patri suo super quae admiratus pater rogat ut introiret ad eum
11ingressus itaque salutavit eum et dixit gaudium tibi semper sit
12et Tobias ait quale mihi gaudium erit qui in tenebris sedeo et lumen caeli non video
13cui ait iuvenis forti animo esto in proximo est ut a Deo cureris
14dixit itaque illi Tobias numquid poteris perducere filium meum ad Gabelum in Rages Medorum et cum redieris restituam tibi mercedem tuam
15et dixit ei angelus ego eum ducam et reducam ad te
16cui Tobias respondit rogo te indica mihi de qua domo aut de qua tribu es tu
17cui Rafahel angelus dixit genus quaeris mercennarii an ipsum mercennarium qui cum filio tuo eat
18sed ne forte sollicitum te reddam ego sum Azarias Ananiae magni filius
19et Tobias respondit ex magno genere es tu sed peto ne irascaris quod voluerim cognoscere genus tuum
20dixit autem illi angelus ego sanum ducam et sanum tibi reducam filium tuum
21respondens autem Tobias dixit bene ambuletis et sit Deus in itinere vestro et angelus eius comitetur vobiscum
22tunc paratis omnibus quae erant in via portanda fecit Tobias vale patri et matri suae et ambulaverunt ambo simul
23cumque profecti essent coepit flere mater eius et dicere baculum senectutis nostrae tulisti et transmisisti a nobis
24numquam esset ipsa pecunia pro qua misisti eum
25sufficiebat enim nobis paupertas nostra ut divitias conputaremus hoc quod videbamus filium nostrum
26dixitque ei Tobias noli flere salvus perveniet filius noster et salvus revertetur ad nos et oculi tui videbunt eum
27credo enim quoniam angelus Dei bonus comitetur ei et bene disponat omnia quae circa ipsum geruntur ita ut cum gaudio revertatur ad nos
28ad hanc vocem cessavit mater eius flere et tacuit
Tobias 5
1Tunc respondit Tobias patri suo, et dixit : Omnia quæcumque præcepisti mihi faciam, pater.
2Quomodo autem pecuniam hanc requiram, ignoro : ille me nescit, et ego eum ignoro : quod signum dabo ei ? sed neque viam per quam pergatur illuc aliquando cognovi.
3Tunc pater suus respondit illi, et dixit : Chirographum quidem illius penes me habeo : quod dum illi ostenderis, statim restituet.
4Sed perge nunc, et inquire tibi aliquem fidelem virum, qui eat tecum salva mercede sua, ut dum adhuc vivo, recipias eam.
5Tunc egressus Tobias, invenit juvenem splendidum stantem præcinctum, et quasi paratum ad ambulandum.
6Et ignorans quod angelus Dei esset, salutavit eum, et dixit : Unde te habemus, bone juvenis ?
7At ille respondit : Ex filiis Israël. Et Tobias dixit ei : Nosti viam quæ ducit in regionem Medorum ?
8Cui respondit : Novi : et omnia itinera ejus frequenter ambulavi, et mansi apud Gabelum fratrem nostrum, qui moratur in Rages civitate Medorum, quæ posita est in monte Ecbatanis.
9Cui Tobias ait : Sustine me obsecro, donec hæc ipsa nuntiem patri meo.
10Tunc ingressus Tobias, indicavit universa hæc patri suo. Super quæ admiratus pater, rogavit ut introiret ad eum.
11Ingressus itaque salutavit eum, et dixit : Gaudium tibi sit semper.
12Et ait Tobias : Quale gaudium mihi erit, qui in tenebris sedeo, et lumen cæli non video ?
13Cui ait juvenis : Forti animo esto : in proximo est ut a Deo cureris.
14Dixit itaque illi Tobias : Numquid poteris perducere filium meum ad Gabelum in Rages civitatem Medorum ? et cum redieris, restituam tibi mercedem tuam.
15Et dixit ei angelus : Ego ducam, et reducam eum ad te.
16Cui Tobias respondit : Rogo te, indica mihi de qua domo aut de qua tribu es tu.
17Cui Raphaël angelus dixit : Genus quæris mercenarii, an ipsum mercenarium qui cum filio tuo eat ?
18sed ne forte sollicitum te reddam, ego sum Azarias Ananiæ magni filius.
19Et Tobias respondit : Ex magno genere es tu. Sed peto ne irascaris quod voluerim cognoscere genus tuum.
20Dixit autem illi angelus : Ego sanum ducam, et sanum tibi reducam filium tuum.
21Respondens autem Tobias, ait : Bene ambuletis, et sit Deus in itinere vestro, et angelus ejus comitetur vobiscum.
22Tunc paratis omnibus quæ erant in via portanda, fecit Tobias vale patri suo et matri suæ, et ambulaverunt ambo simul.
23Cumque profecti essent, cœpit mater ejus flere, et dicere : Baculum senectutis nostræ tulisti, et transmisisti a nobis.
24Numquam fuisset ipsa pecunia, pro qua misisti eum :
25sufficiebat enim nobis paupertas nostra, ut divitias computaremus hoc, quod videbamus filium nostrum.
26Dixitque ei Tobias : Noli flere : salvus perveniet filius noster, et salvus revertetur ad nos, et oculi tui videbunt illum.
27Credo enim quod angelus Dei bonus comitetur ei, et bene disponat omnia quæ circa eum geruntur, ita ut cum gaudio revertatur ad nos.
28Ad hanc vocem cessavit mater ejus flere, et tacuit.
Intellegere Vulgate vs Clementine Vulgate in Tobias 5
Vulgate (Vulgate)
Biblia Sacra Vulgata, versio latina ab Hieronymo facta saeculo IV.
Clementine Vulgate
Vulgata Clementina, editio officialis Ecclesiae Catholicae a Papa Clemente VIII promulgata anno 1592.
Vides comparationem lateris ad latus Tobias 5 in Vulgate et Clementine Vulgate. Has duas versiones conferre iuvat ad intellegendas subtilitates textus originalis.
Key Comparison: Tobias 5:16
"cui Tobias respondit rogo te indica mihi de qua domo aut de qua tribu es tu"
"Cui Tobias respondit : Rogo te, indica mihi de qua domo aut de qua tribu es tu."





