1melior est buccella sicca cum gaudio quam domus plena victimis cum iurgiostylus2servus sapiens dominabitur filiis stultis et inter fratres hereditatem dividetstylus3sicut igne probatur argentum et aurum camino ita corda probat Dominusstylus4malus oboedit linguae iniquae et fallax obtemperat labiis mendacibusstylus5qui despicit pauperem exprobrat factori eius et qui in ruina laetatur alterius non erit inpunitusstylus6corona senum filii filiorum et gloria filiorum patres suistylus7non decent stultum verba conposita nec principem labium mentiensstylus8gemma gratissima expectatio praestolantis quocumque se verterit prudenter intellegitstylus9qui celat delictum quaerit amicitias qui altero sermone repetit separat foederatosstylus10plus proficit correptio apud prudentem quam centum plagae apud stultumstylus11semper iurgia quaerit malus angelus autem crudelis mittetur contra eumstylus12expedit magis ursae occurrere raptis fetibus quam fatuo confidenti sibi in stultitia suastylus13qui reddit mala pro bonis non recedet malum de domo eiusstylus14qui dimittit aquam caput est iurgiorum et antequam patiatur contumeliam iudicium deseritstylus15et qui iustificat impium et qui condemnat iustum abominabilis est uterque apud Dominumstylus16quid prodest habere divitias stultum cum sapientiam emere non possitstylus17omni tempore diligit qui amicus est et frater in angustiis conprobaturstylus18homo stultus plaudet manibus cum spoponderit pro amico suostylus19qui meditatur discordiam diligit rixas et qui exaltat ostium quaerit ruinamstylus20qui perversi cordis est non inveniet bonum et qui vertit linguam incidet in malumstylus21natus est stultus in ignominiam suam sed nec pater in fatuo laetabiturstylus22animus gaudens aetatem floridam facit spiritus tristis exsiccat ossastylus23munera de sinu impius accipit ut pervertat semitas iudiciistylus24in facie prudentis lucet sapientia oculi stultorum in finibus terraestylus25ira patris filius stultus et dolor matris quae genuit eumstylus26non est bonum damnum inferre iusto nec percutere principem qui recta iudicatstylus27qui moderatur sermones suos doctus et prudens est et pretiosi spiritus vir eruditusstylus28stultus quoque si tacuerit sapiens putabitur et si conpresserit labia sua intellegensstylus