1hominis est animum praeparare et Dei gubernare linguamstylus2omnes viae hominum patent oculis eius spirituum ponderator est Dominusstylus3revela Domino opera tua et dirigentur cogitationes tuaestylus4universa propter semet ipsum operatus est Dominus impium quoque ad diem malumstylus5abominatio Domini omnis arrogans etiam si manus ad manum fuerit non erit innocensstylus6misericordia et veritate redimitur iniquitas et in timore Domini declinatur a malostylus7cum placuerint Domino viae hominis inimicos quoque eius convertet ad pacemstylus8melius est parum cum iustitia quam multi fructus cum iniquitatestylus9cor hominis disponet viam suam sed Domini est dirigere gressus eiusstylus10divinatio in labiis regis in iudicio non errabit os eiusstylus11pondus et statera iudicia Domini sunt et opera eius omnes lapides sacculistylus12abominabiles regi qui agunt impie quoniam iustitia firmatur soliumstylus13voluntas regum labia iusta qui recta loquitur diligeturstylus14indignatio regis nuntii mortis et vir sapiens placabit eamstylus15in hilaritate vultus regis vita et clementia eius quasi imber serotinusstylus16posside sapientiam quia auro melior est et adquire prudentiam quia pretiosior est argentostylus17semita iustorum declinat mala custos animae suae servat viam suamstylus18contritionem praecedit superbia et ante ruinam exaltatur spiritusstylus19melius est humiliari cum mitibus quam dividere spolia cum superbisstylus20eruditus in verbo repperiet bona et qui in Domino sperat beatus eststylus21qui sapiens corde est appellabitur prudens et qui dulcis eloquio maiora percipietstylus22fons vitae eruditio possidentis doctrina stultorum fatuitasstylus23cor sapientis erudiet os eius et labiis illius addet gratiamstylus24favus mellis verba conposita dulcedo animae et sanitas ossuumstylus25est via quae videtur homini recta et novissimum eius ducit ad mortemstylus26anima laborantis laborat sibi quia conpulit eum os suumstylus27vir impius fodit malum et in labiis eius ignis ardescitstylus28homo perversus suscitat lites et verbosus separat principesstylus29vir iniquus lactat amicum suum et ducit eum per viam non bonamstylus30qui adtonitis oculis cogitat prava mordens labia sua perficit malumstylus31corona dignitatis senectus in viis iustitiae repperieturstylus32melior est patiens viro forte et qui dominatur animo suo expugnatore urbiumstylus33sortes mittuntur in sinu sed a Domino temperanturstylus