1occasiones quaerit qui vult recedere ab amico omni tempore erit exprobrabilisstylus2non recipit stultus verba prudentiae nisi ea dixeris quae versantur in corde eiusstylus3impius cum in profundum venerit peccatorum contemnit sed sequitur eum ignominia et obprobriumstylus4aqua profunda verba ex ore viri et torrens redundans fons sapientiaestylus5accipere personam impii non est bonum ut declines a veritate iudiciistylus6labia stulti inmiscunt se rixis et os eius iurgia provocatstylus7os stulti contritio eius et labia illius ruina animae eiusstylus8verba bilinguis quasi simplicia et ipsa perveniunt usque ad interiora ventrisstylus9qui mollis et dissolutus est in opere suo frater est sua opera dissipantisstylus10turris fortissima nomen Domini ad ipsum currit iustus et exaltabiturstylus11substantia divitis urbs roboris eius et quasi murus validus circumdans eumstylus12antequam conteratur exaltatur cor hominis et antequam glorificetur humiliaturstylus13qui prius respondit quam audiat stultum se esse demonstrat et confusione dignumstylus14spiritus viri sustentat inbecillitatem suam spiritum vero ad irascendum facilem quis poterit sustinerestylus15cor prudens possidebit scientiam et auris sapientium quaerit doctrinamstylus16donum hominis dilatat viam eius et ante principes spatium ei facitstylus17iustus prior est accusator sui venit amicus eius et investigavit eumstylus18contradictiones conprimit sors et inter potentes quoque diiudicatstylus19frater qui adiuvatur a fratre quasi civitas firma et iudicia quasi vectes urbiumstylus20de fructu oris viri replebitur venter eius et genimina labiorum illius saturabunt eumstylus21mors et vita in manu linguae qui diligunt eam comedent fructus eiusstylus22qui invenit mulierem invenit bonum et hauriet iucunditatem a Dominostylus23cum obsecrationibus loquetur pauper et dives effabitur rigidestylus24vir amicalis ad societatem magis amicus erit quam fraterstylus